Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 78 n° 379

<< < / > >>

Numéro4372

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date23/04/1114(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Laterani)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche810   mm

Largeur en bas530   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Le pape Pascal II confirme à Otton, abbé de Saint-Victor de Marseille, toutes les églises dépendant de son abbaye.

Fac-similé

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO IN CHRISTO FILIO OTTONI, ABBATI MASSILIENSIS MONASTERII, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Apostolicȩ sedis, auctoritate debitoque compellimur pro
l.2 universarum aecclesiarum statu satagere et earum quieti auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis fili in Christo [karissi]me OTTO non immerito annuendum censuimus ut Massiliense monasterium cui Deo auctore presides ad predecessorum nostrorum
l.3 GREGORII septimi et URBANI secundi exemplar apostolicȩ sedis privilegio muniremus. Per presentis igitur privilegii paginam, tibi tuisque successoribus quȩ a predictis pontificibus sunt firmata firmamus, videlicet: in Arelatensi parochia, monasterium sanctorum
l.4 Genesii et Honorati, aecclesiam sancti Petri et sanctȩ Trinitatis de Fanobriculo, sanctorum Sergii et Bachi, in Camargis aecclesiam sancti Cesarii de Villa Nova, sancti Cesarii de Bodenenc, cellam sancti Michahelis de Barzaneges cum cappellis suis, sancti Victoris de Mari-
l.5-niana, sancti Hermetis; in episcopatu Avinionensi, cellam sancti Saturnini, sanctȩ Mariȩ de Rocca Martina, sanctȩ Mariȩ de Me[ian]s; in episcopatu Cabillonensi, monasterium sanctȩ Mariȩ, sancti Verani de Valle Clusa, aecclesiam sancti Juliani, cellam sancti Michahelis
l.6 de Balma, parochiam castri Agoldi, aecclesiam sanctȩ Fidis; in episcopatu Carpentoratensi, aecclesiam parochialem de Rocha, cellam sancti Romani, sanctȩ Mariȩ de Vellalone, monasterium sancti Felicis de Vennasca; in episcopatu Vasensi, monasterium sancte Mariȩ, sancti Victoris,
l.7 sancti Petri de Grausello, aecclesiam parochialem de castro Malaucena, sancti Michahelis, sancti Petri cum cappellis suis, sancti Desiderii, sancti Martini, sancte Mariȩ, sancti Sepulchri, cappellam de Albarusso, aecclesiam sancte Mariȩ de Vellis, de Mirabel, sancti Bladii, sancte Mariȩ de Villa Nova,
l.8 et medietatem omnium aecclesiarum parochialium de valle Pladiani; in episcopatu Massiliensi, ȩcclesiam Sancti Petri de Paradiso, sancti Ferreoli, sancte Mariȩ Margaritȩ, cellam sancti Genesii, sancti Justi, sancti Mitri, sancte Mariȩ de Evola, sancti Michahelis de Plano, sancti Poncii de Gemenas, aecclesiam sancti Johannis
l.9 de Rocca Forz, sancti Pauli de Carnoz, sancte Mariȩ de Cezeresta, sancti Damiani, parochialem aecclesiam de Cadeira cum cappellis suis, cellam sancti Petri de Auriol cum parochia ejusdem castri et cappella, cellam sancti Zachariȩ, aecclesiam sancti Victoris de Savard, parochialem aecclesiam castelli Nantis cum capellis
l.10 suis, cellam sancti Victoris de Causalo, sancti Jacobi de Almis cum tota villa, aecclesiam sancti Victoris, sanctȩ Mariȩ de Balma, sancti Cassiani, cellam sancti Saturnini in castro Sancti Cannati, aecclesiam sancti Andreȩ; in Tolonensi episcopatu, aecclesiam sancte Mariȩ de Sex Furnos, sancti Johannis de Crota, sancti Nazarii, cellam sancti Victoris de Insula, sancti Johannis
l.11 de Ferleda, aecclesiam sancte Trinitatis, parochialem aecclesiam de Solarios, sancti Michahelis de Eiras, cellam sancti Benedicti, sancti Bartholomei de Beljecez, sancti Martini de Corias, sancti Johannis de Petra Foco, aecclesiam parochialem ipsius castri cum cappellis suis, sancti Martini, sancte Mariȩ de Colobreira, aecclesiam parochialem sancti Pontii ipsius
l.12 castri, sancti Cedonii, sancte Mariȩ de Dexesa, sancti Laurentii de Puiet, sancti Victoris de Carnolas, sancti Michahelis; in episcopatu Aquensi, aecclesiam sancti Petri, cellam sancti Petri de Gardana, aecclesiam sancti Valentini cum cappellis suis, sancti Andreȩ de Buc, cellam sancti Ypoliti, aecclesiam de Vellena, cellam sancte Mariȩ de Jucar, sancti Johannis
l.13 de Segia, parochialem aecclesiam sancti Petri de Cauda Longa, sancti Germani, aecclesiam de Venel, sancti Michahelis de Fuel cum parochiali aecclesia, cellam sancti Petri de Favarico, aecclesiam sancti Juliani de Podio Nigro, sancti Petri et sancti Victoris in castro Tretis, cellam sancte Trinitatis, aecclesiam parochialem sancte Mariȩ, capellas sancti Andreȩ, sancte
l.14 Ceciliȩ, sancti Michahelis de Castellar, aecclesiam parochialem de Rocca Folio, sancti Andeoli, aecclesiam parochialem de Porcils, sancti Antonini de Baida, sancti Servi, sancti Privati de Rosceto cum parochiali aecclesia, sancti Pontii de Podio Lupario cum parochiali aecclesia, sancti Pancratii, sancte Mariȩ de Salt, aecclesiam paro-
l.15-chialem de Porreiras cum cappellis suis, monasterium sancti Maximini, sancti Mitri, aecclesiam sancti Stephani de Fuz, sancti Simeonis de Auriac, cellam sancte Mariae de Brusa, sancte Marie de Sparrone et parochialem aecclesiam, sancte Fidis de Artiga, cellam sancti Stephani de Tresde, sancti Victoris de Gontard, sancti Victoris de
l.16 Adana, aecclesiam parochialem de la Berbent, sancti Martini de Triulant, sancti Leodegarii, sancti Raphahelis, aecclesiam parochialem de Rogero, de Cauda Longa, cellam sancti Stephani de Torreves, aecclesiam de Gailen, sancti Juliani de Gaisola, sancte Mariȩ, cellam sancte Perpetuȩ, sancti Petri, parochi-
l.17-alem aecclesiam de Brugnola, aecclesiam sancti Johannis, sancte Mariȩ de Camps, sancte Mariȩ de Garrelli, sancti Medardi, sancti Eucherii de Braz, sancti Victoris de Cucuruni, sancti Petri de Azana cum parochiali aecclesia, sancte Mariȩ de Belmont, sancti Mauricii de Reliana, sancti Sepulcri, sancte Crucis, sancti Johannis, aecclesiam paro-
l.18-chialem Sancti Mauricii de Torreves cum cappellis suis, Sancti Petri de Sillone; in episcopatu Forojuliensi, aecclesiam parochialem Sancte Mariȩ de Cabaza, Sancti Pontii, Sancti Petri, cellam Sancte Mariȩ de Luc, Sancti Petri de Archs, parochialem aecclesiam ipsius castri cum cappellis suis, aecclesiam Sancti Juliani de Ailla, cellam Sancti Cassiani
l.19 de Sala Laudimia, Sancti Victoris de Mota, Sancti Romani de Scanz, Sancte Mariȩ de Palione, Sancti Victoris de Rocca Taliada, Sancti Salvatoris de Burnis, aecclesiam parochialem de Celians, aecclesiam Sancte Mariȩ, cellam Sancte Mariȩ de Barjemone, Sancti Ausilii, parochialem aecclesiam de Calars, cellam Sancti Torpetis, Sancti Pon-
l.20-tii, Sancte Mariȩ de Questa, aecclesiam parochialem de Grimal, Sancti Antonini de Intra Castels, monasterium Sancte Mariȩ de Villa Crosa, Sancti Petri de Salernas cum parochiali aecclesia, Sancti Domnini de Tortorio, Sancte Mariȩ de Villa Alta, Sancti Martini de Rocca Bruna; in episcopatu Regensi, cellam Sancti Juliani de Langinas,
l.21 Sancte Mariȩ, Sancti Johannis de Aiguina, Sancti Mauricii de Meiresca, Sancti Johannis de castro Monasterii, Sancti Quirici, Sancti Stephani de Reiena, Sancti Petri de Archinzesch, Sancti Martini de Bromede, Sancti Trophimi, Sancte Crucis, Sancti Cassiani de Tavernas; in episcopatu Attensi, cellam Sancti Pauli, Sancti Johannis de Campanias, Sancti Simphoriani,
l.22 aecclesiam parochialem de Bonils cum cappella, aecclesiam de Citarista; in episcopatu Sisterico, cellam Sancte Mariȩ de Manuasca, Sancti Martini, Sancti Marcellini de Nuazellis, Sancti Promatii de Furno Calkeri, Sancte Mariȩ de Petra Viridi; in episcopatu Vapincensi, cellam Sancte Mariȩ de Mandanvis, Sancti Christofori
l.23 de Stradis, aecclesiam parochialem de Scala, Sancti Martini de Cornillon, Sancti Domnini in valle Toart, Sancti Genesii de Dromon, aecclesiam parochialem ipsius castri cum cappellis suis, cellam de Fiscal, sancti Eregii de Valerna cum aecclesia parochiali sancte Mariȩ, aecclesiam de Ulmebel,
l.24 sancti Petri de Valadoira, sancti Clementis de Trescleus cum aliis aecclesiis ejusdem castri, sancti Petri de Rionia, sancti Eregii, de Medullone; in episcopatu Ebredunensi, aecclesia de Cadurcas, sancte Mariȩ, sancti Victoris, sancti Christofori, sancti Galli, sancte Mariȩ de Bredula cum aecclesia parochiali, sancte Mariȩ, sancti Petri de Gigornis,
l.25 aecclesiam parochialem de Bellafaire, aecclesiam sancte Mariȩ et sancti Genesii de Turries, sancte Mariȩ, sancti Pontii de Falcone; in episcopatu Dignensi, cellam sancti Michahelis in Cursone, sancti Martini de Soilla, cellam de Caudul, sancti Clementis de Vernet; in episcopatu Senez, cellam sancte Mariȩ de Petra Castel-
l.26-lana, cellam de Bagarres, sancte Marie dȩ Mura, cellam de Alonz; in episcopatu Glandensi, cellam sancti Petri de Bono Vilari, cellam de Penna, sancti Pontii ad Annot, sancti Cassiani, sancti Sepulcri ad Mugilos, sancte Mariȩ de Toraminas; in episcopatu Venciensi, cellam quȩ dicitur ad Crotons, sancti Stephani
l.27 de Gateiras, sancti Petri de Geleta, cellam de Grauleiras, sancti Martini de Mugins; in episcopatu Barkinonensi, monasterium sancti Michahelis de Fallio, sancti Sebastiani in Penedes; in episcopatu Urgello, monasterium sancte Mariȩ de Ger; in Gerundensi, sancti Johannis de Fontibus; in Imporiensi, sancti Thomȩ; villam de Maurel,
l.28 de Terrentona, villam de Penna Fideli, villam Mauratel; in episcopatu Aginnensi, cellam de Romeu; in Narbonensi, cellam sancte Marie in burgo Sancti Crescentis; in vicecomitatu Minerbensi, cellam sancte Mariȩ de Serra, sancti Martelli cum cappellis suis; in episcopatu Biterrensi, cellam sancti Saturnini
l.29 de Corneliano, aecclesiam Cerzac, sancte Mariȩ de Magalaz, aecclesiam parochialem ipsius castri, sancte Mariȩ de Samarges; in Agatensi, monasterium sancti Andreȩ; in Magalonensi, sancti Nazarii de Medullio, cellam de Brugeries; in Nemausensi sancti Victoris de Armarens, sancti Martini de Airas, aecclesiam
l.30 parochialem sancti Petri de Mauroix, sancti Petri de Arigaz, sancte Mariȩ de Saumanna, sancti Martini de Alzone, sancti Petri de Vicano; in Uzetico, sancti Mammetis, sancti Amantii de Tezeir, sancti Petri de Vulpileries; in Tolosano, cellam de Castillone, de Maderies; in Albiensi, cellam sancte Sigolenȩ de Grava,
l.31 sancte Mariȩ de Ambilet, sancti Projecti de Paulin, de Avinione, de Camborz, sancti Johannis de Helnos; in Rutenico, cellam de Petra, sancte Mariȩ de Ameliao, sancti Stephani, monasterium sancti Petri [et] sancti Leontii, cellam de Cambolaz, sancti Genesii de Valcerga, cellam de Mustoliol, de Clara Faia, sancti Michahelis, sancte Mariȩ
l.32 de Castro Novo, monasterium Vabrense, sancti Amantii; in Gaballitano, monasterium de Cirac cum parochiali aecclesia, sancti Martini de Canonica, sancti Martini de Salmonte cum cappellis, sancti Martini de Coloniet, sancte Mariȩ de Nabinals; in Arvernia, cellam de Ruma; in episcopatu
l.33 Pisano, cellam sancti Andreȩ, monasterium Sanctorum Apostolorum; in episcopatu Ausonensi, monasterium sancti Johannis Rivipollensis, sicut ex consilio Urbani pape per Bernardum, Bisuldunensem comitem, vobis traditum est. Aecclesias sane, quas cum decimis et oblationibus suis earum episcopi vestro monasterio concesserunt, salvo nimirum
l.34 redditu quem in eis habere consueverant, nos vobis vestrisque successoribus sic habendas et quiete ac sine calumnia possidendas sancimus, sicut a vestris predecessoribus possesse sunt. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat idem monasterii temere perturbare aut hec quȩ
l.35 suprascripta sunt vel alias ejus possesiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum per quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur
l.36 in futurum aecclesiastica quȩlibet secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat
l.37 et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat, nisi secundo tertiove commonita presumptionem suam digna satisfactione correxerit. Cunctis autem eidem
l.38 loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant et apud districtum judicem premia aeterne pacis inveniant. AMEN. AMHN. AMEN. Scriptum per manum Grisogoni, notarii sacri palatii.
l.39 [rota] Ego Paschalis, catholicȩ ecclesiȩ episcopus, ss. [benevalete].
l.40 Datum Laterani, per manum Johannis, sanctȩ Romane ecclesie diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IX kalendas maii, indictione VI, incarnationis dominicȩ anno M°C°XIIII°, pontificatus quoque domni Paschalis secundi anno XIIII°.
l.41 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 6353.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 234-240, n° 848.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4372 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4372»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4372/. Date de mise à jour : 29/03/12.