Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 68 n° 330

<< < / > >>

Numéro4334

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1103(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche290   mm

Largeur en bas400   mm

AuteurAlfantus Brucanus, Constance son épouse et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Alfantus Brucanus, Constancia son épouse, ses fils, sa famille et Guillaume Arnoul, donnent à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, toute la dîme qu'ils possèdent à Saint-Maximin et dans les territoires des châteaux appelés Rodanas et Mairanicas.

Fac-similé

Texte

l.1 In Dei omnipotentis nomine ego Alphantus cognomento Brucanus et uxor mea Constancia, et filii mei Wilelmus, et Rostagnus, et Ge-
l.2-raldus, et Petrus, et nepotes mei Ugo, Ricaus, Alphantus, donamus Deo et beate Virginis Marie et sancto Victori martiri Massiliensi,
l.3 [et] abbati Ricardo et monachis presentibus et futuris, pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum, omnem decimum
l.4 quod abemus vel abere debemus in villa et in territorio Sancti Maximini, totum et ex integro quod ad nos pertinet. Est autem
l.5 ipsum decimum de pane et vino et carne et de omnibus omnino rebus. Insuper ego Alfantus et uxor mea et filii mei donamus Deo et sancto
l.6 Victori omnem decimum de vinea clementisque est sita in territorio castri qui vocatur Rodanas absque ullis fevatalibus, et in
l.7 castro qui vocatur Mairanicas omnem decimum de orto meo proprio qui est ad Nugerium Becum de ac autem donacione rece-
l.8-pi a monachis Sancti Maximini unum mulum optimum. Similiter ego Wilelmus cognomento Arnulfus dono Deo
l.9 et sancto Victori martiri omnem decimum quod abeo in villa et in territorio Sancti Maximini quod ad me pertinet. Pro ac autem
l.10 donacione recepi a monachis Sancti Maximini XIIII solidos. Hanc autem predicte carte donacionem facimus sicut
l.11 supra diximus domino Deo et sancte Virginis Marie et sancto Victori martiri Massiliensi et abbatibus ac monachis presen-
l.12-tibus et futuris pro animarum nostrarum remedio vel parentum nostrorum. Si quis autem cujuscumque persone ullo umquam
l.13 tempore extiterit homo qui anc donacionem minuere irrumpere vel ullo modo deteriorare voluerit non valeat,
l.14 sed omnes maledictiones Veteris ac Novi Taestamenti super eum veniantur nisi penitencia ductus ad voluntatem
l.15 supradictorum monacorum emendaverit.
l.16 Signum Alfandus Brocanus qui anc cartam scribere fecit et manu sua firmavit. Sig. Constancia uxor mea fir[mavit]. Signum Vi-
l.17-lelmus et Rostagnus et Petrus, Geraldus filii mei fir[maverunt]. Signum Ugo et Ricaus et Alfantus nepotes mei fir[maverunt]. Signum Rod-
l.18-baldus Autrigus fir[mavit]. Signum Gaufre de Vedena fir[mavit]. Signum Vilelmus Isnardus et fratres ejus Bertrannus et Petrus fir[maverunt].
l.19 Signum Poncius Mutet fir[mavit]. Signum Aldebertus Bricius et filii ejus Gaudadus et Poncius fir[maverunt]. Signum Petrus Austorgius qui anc cartam scripsit fir[mavit].
l.20 Signum Wilelmus Arnulfus fir[mavit]num Sig. Vilelmus de Rucus fir[mavit]
l.21 [croix].

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 74.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4334 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4334»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4334/. Date de mise à jour : 29/03/12.