Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 65 n° 315

<< < / > >>

Numéro4324

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date14/08/1097(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche208   mm

Largeur en bas213   mm

AuteurGuillaume Amelii, Hugues et alii de  LE X - PUY

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Guillaume Amelii, Hugues du Puy et Geoffroi Iraz, fils de Pierre Somada et petit-fils du vicomte Guillaume II, confirment à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, tout ce que Saint-Victor avait acquis dans leur juridiction à Marseille et à Saint-Marcel contre le versement de 100 sous de Melgueil.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini. Notum esse volumus cunctis hominibus, tam presentibus quam futuris, quod nos Wil-
l.2-lelmus Amelii et Ugo de Podio atque Gaufredus Iraz, fratres, filii Petri Somada, audientes et recog-
l.3-noscentes quod avus noster dedit monachis Massiliensibus de monasterio Sancti Victoris martyris, ad
l.4 alodium, quicquid in omni honore suo adquirere possent, ab his etiam qui ad fevum, per manum illius, suam terram
l.5 tenebant, quam donationem nos infringere nolumus, damus quoque Domino Deo et beatȩ ejus genitrici Mariȩ,
l.6 necnon sancto Victori martyri, atque venerabili Richardo, ejusdem monasterii abbati, simulque
l.7 monachis ejus, et presentibus et futuris, quicquid in honore nostro, in terminis videlicet Massiliȩ et in terminis
l.8 Castri de Sancto Marcello, adquisierunt jam, vel in futurum, Deo auxiliante, adquirere poterunt, a cunctis
l.9 fevum nostrum tenentibus, ut in proprium alodium habeant, et sine omni perturbatione possideant, excepto hoc
l.10 quod nostram deinceps dominicaturam, sine nostra licentia, non adquirant. Accipimus autem ab eis in precium
l.11 centum solidos melguriensis monetȩ. Si vero fratres nostri Fulcho et Bertrannus redierint, sub fidei attestatione
l.12 pollicemur, ut istam eos donationem laudare et firmare faciamus; quod si facere nequiverimus, sub fide
l.13 similiter convenientiam facimus, ut partem illorum de jamdicto precio centum solidorum, vel ipsis vel cui abbas
l.14 aut prior jusserit, postquam unus eorum nos monuerit, sine omni occasione, reddamus. Sed [de] hoc quoque conveni-
l.15-entiam eis facimus, ut, si nostrum inter nos honorem partiri contigerit, nullum pro his camb[ium] alibi accipiamus.
l.16 Si autem contra hanc nostram donationem nos sive aliam quamlibet personam cujuscumque sit se[xus] conditionis
l.17 ordinis venire contigerit, non valeat vendicare, sed iram Dei omnipotentis incurrat, et postea
l.18 donatio firma in ȩternum, sine omni refragatione permaneat. Facta est hec carta XVIIII kalendas septembris,
l.19 anno Domini millesimo XCVII. Ego Wilelmus Amelii, et uxor mea Sarracina, donamus et firmamus.
l.20 Ego Ugo de Podio, et uxor mea Garcina, et filii mei Petrus et Gaufredus et Fulco, donamus et firmamus.
l.21 Ego Gaufredus Iraz firmo, et uxor mea Aiglina et filii mei Wilelmus donant
l.22 et firmant. Ego Arnulfus de Garcino f[irmat], et ego Aicardus de Garcin, et frater
l.23 meus Geraldus, firmamus.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 169-170, n° 144.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4324 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4324»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4324/. Date de mise à jour : 29/03/12.