Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 61 n° 293

<< < / > >>

Numéro4306

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseOrange

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche61   mm

Largeur en bas162   mm

AuteurAicard, archevêque d'ARLES

BénéficiaireGérard Adhémar, duc d'ORANGE

Regeste

Lettre d'Aicard, archevêque d'Arles, à Gérard Adhémar, prince d'Orange lui reprochant les dévastations commises dans les églises d'Orange et lui enjoignant des restitutions de biens.

Fac-similé

Texte

l.1 Aicardus sanctȩ Arelatensis ȩcclesiȩ servus, Gerardo Ademario dilecto in Christo filio salutem. Sicut in adversitate tua
l.2 quamvis multorum precibus sollicitaremus adversarii tamen tue parte fieri noluimus, ita consecutȩ victoriȩ
l.3 successu super adversariis tuis te prosperari minime nobis displicet. Verumtamen intolerabilis Aurasicensis ȩcclesiȩ
l.4 destructio atque miserabilis innocentium clericorum desolatio, gladio quolibet gravi pectora vestra transfigit.
l.5 Quis enim tantam Cristianorum sevitiam intuens, quis tanti sacrilegii abhominatione perpen[dens] ? Certe
l.6 paganorum barbariem jam multas invasisse ecclesias audivimus numquam tamen tantam [...] ex[...]sse insaniam nostris
l.7 temporibus comperimus. Homines etenim [tui] omnes ecclesias fere civitatis invaseriam [aras] expoliaverunt cruces, turibula, libros, vestes,
l.8 vasa sacra, omnia denique in eis reperta rapuerunt, victualia innocentibus clericis abstulerunt, domos illorum destruxerunt
l.9 et quicquid habebant eis abstulerunt, inter quos sacrilegos particeps immo caput et princeps extitisti, insuper etiam possessiunculas
l.10 quȩ eis remanserant postea usurpasti, et sicut nobis relatum est tuorum latronum usibus eas intulisti. Paterna itaque
l.11 affectione carissime fili tuam dilectionem admoneo, admonendo deprecor, quatenus usque XIII kalendas februarii predictam
l.12 ecclesiam restituas et ei et suis clericis omnia quȩ tu et tui abstulerunt restaures possessionesque quas tempore tuȩ invasionis
l.13 habebant [...] eis [...]as.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4306 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4306»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4306/. Date de mise à jour : 29/03/12.