Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 60 n° 289

<< < / > >>

Numéro4302

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/04/1089(fiabilité :texte)

LieuCagliari(lat :Karalis)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche300   mm

Largeur en bas328   mm

AuteurHugues, archevêque  de  CAGLIARI

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Hugues, archevêque de Cagliari, confirme à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, l'église Saint-Saturnin au diocèse de Cagliari et plusieurs autres églises de Sardaigne. Il confirme aussi les donations faites par Vera, mère du juge Constantin.

Fac-similé

Texte

l.1 [In nomine Dei et omnipotentis patris et filii et spiritu sancti. Notum esse volumus omnibus fidelibus intra gremium sanctȩ universalis aecclesiȩ constitutis quod ego Ugo Dei gratia Karalitane aecclesie archiepiscopus et servus inspirante summi et eterni regis providentia dono et concedo firmando atque corroborando aecclesiam Sancti Saturnini que est sita /.../ in archiepiscopatu, Karalitano cum omnibus ad se pertinentibus domino Deo et beate Marie /.../ semper virgini et sancto Victori martiri et monasterio Massiliensi et domno Ricardo abbati et successoribus ejus et monachis Massiliensibus tam presentibus quam futuris. Simili etiam modo dono atque concedo aecclesiam Sancti Aelie, et Sancte M]ariȩ de Arcanz, et Sancte Marie /.../ de Gippi, et Sancte Mariȩ de [Sabbol]lo, et [Sancti Vincentii de Siquerret, et Sancti Eusi de Nora,] /.../ et Sancti Ambrosii de Itta, et Sancti Antiochi de S[ulsis, et Sancte Marie], et Sancte Barbare de [Aqua] /.../ Frigida ita est monachi Massilienses habeant, tene[ant et pos]sideant ex integro /.../ in perpetuum. Dono ȩtiam firmo atque corroboro eo [tenore] quo et da[te sunt] /.../ a domina Vera sanctimoniali m[at]re judicis Constantini suprad[ic]to monasterio ȩcclesiam /.../ Sancti Georgii, et ȩcclesiam Sancti Genesii cum omnibus jure ad se pertinentibus, medietatem insuper /.../ decime Karalitane dioceseos. Hec omnia que supra diximus sicut Constantinus rex /.../ et [ju]dex Karalitanus prefa[to] monasterio concessit firma et inconvulsa esse sanctimus salva in /.../ omnibus reverentia et honore sanctȩ matris ȩcclesie K[ar]alitane. Quod si aliquis regum, judicum vel suc -/.../-cessorum meorum aut aliqua omnino persona [han]c donationis et corroborationis cartam volue -/.../-rit infrangere, non hoc valeat vendicare se[d a limini]bus sancte matris ȩcclesiȩ sequestratus atque /.../ anathematis vinculo obligatus iram Dei omnipotentis incurrat hac carta firma et stabili per -/.../-manente. Data Karalis anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXVIIII, indicione XII, /.../ mensis aprilis die XXII. Ego Ugo Karalitane [ec]clesiȩ archiepiscopus manu propria firmo et in perpetu -/.../-um firmam esse [c]enseo. [croix] Ego Virgilius episcopus ma[nu] propria fir[mo]. [[croix]] ego Raimundus episcopus /.../ manu propria firmo. [croix] Constantinus rex [et judex] Karalitanus firmavit. [croix] V[era] mater /.../ ejusdem judicis firmavit. [croix] Cerchis frat[er ejusdem] firmavit. [croix] Comita frater ejusdem fir -/.../-mavit. [croix] Ceteri fratres illius firmaverunt. M[arianus ju]dex et filius Constantini firmavit. [croix] /.../ Ego [Beren]garius Massiliensis [mon]achus interfui. Ego Dal[ma]tius interfui. Ego Geraldus /.../ interfui. Ego Wilelmus interfui. Ego Cresce[ntius i]nterfui. Ego Stephanus /.../ interfui. Ego Fulco interfui. Eg[o Pe]trus interfui.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4302 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4302»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4302/. Date de mise à jour : 29/03/12.