Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 60 n° 288

<< < / > >>

Numéro4301

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/04/1090(fiabilité :texte)

LieuCagliari(lat :Karalis)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche210   mm

Largeur en bas375   mm

AuteurHugues, archevêque  de  CAGLIARI

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Hugues, archevêque de Cagliari, confirme à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, l'église Saint-Saturnin au diocèse de Cagliari et plusieurs autres églises de Sardaigne. Il confirme aussi les donations faites par Vera, mère du juge Constantin.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE DEI omnipotentis Patris et Filii et Spiritu Sancti. Notum esse volumus omnibus fidelibus intra gremium sanctȩ universalis aecclesiȩ constitutis
l.2 quod ego UGO Dei gratia Karal[ita]nȩ aecclesiȩ archiepiscopus et servus inspirante summi et eterni regis providentia dono et concedo firmando atque corroborando
l.3 aecclesiam Sancti SATURNINI [qu]ȩ est sita in archiepiscopatu Karalitano cum omnibus ad se pertinentibus domino Deo et beate MARIE semper virgini et sancto
l.4 VICTORI martiri et monasterio Massiliensi et domno Ricardo abbati et successoribus ejus et monachis Massiliensibus tam presentibus quam futuris. Si-
l.5-mili etiam modo dono atque concedo aecclesiam Sancti Aelie, et Sancte Marie de Arcanz, et Sancte Marie de Gippi, et Sancte Marie de Sabbollo, et Sancti VINCENTII
l.6 de Siquerret, et Sancti Eusi de Nora, et Sancti Ambrosii de Itta, et Sancti ANTIOCHI de Sulsis, et Sancte Marie, et Sancte Barbare de Aqua Frigida ita ut monachi
l.7 Ma[ssil]ienses habeant, teneant et possideant ex integro in perpetuum. Dono etiam firmo atque corroboro eo tenore quo et date sunt a domina
l.8 Vera et sanctimo[nia]l[i] matre judicis Constantini supradicto monasterio aecclesiam Sancti Georgii, et aecclesiam Sancti Genesii cum omnibus jure ad se
l.9 pertinentibus, medietatem insuper decime Karalitane dioceseos. H[e]c omnia que supra diximus sicut Constantinus rex et judex Karalitanus
l.10 prefato monasterio concessit firma et inconvulsa ȩssȩ sanctimus salva in omnibus reverentia et honore sancte matris aecclesie Karalitane. Quod
l.11 si aliquis regum, judicum vel successorum meorum aut aliqua omnino persona hanc donationis et corroborationis cartam vol[uerit] infringere, non
l.12 hoc valeat vendicare se[d] a liminibus sancti matris aecclesie sequestratus atquȩ anathematis vinculo obliguatus iram Dei omnipotentis
l.13 incurrat hac carta firma et stabili permanente. Data Karalis anno ab incarnatione Domini millesimo XCmo, indicione XIII, mensis aprilis
l.14 die XXII. Ego Ugo Karalitane ȩcclesie [archi]episcopus manu propria firmo et in perpetuum firmam esse censeo. Constantinus rex et judex Karalitanus firmivit.
l.15 Vera mater ejusdem judicis firmavit. Zerchis frater ejusdem judicis firmavit. Comita frater ejusdem firmavit. Ceteri fratres illius firmaverunt.
l.16 Marianus judex et filius Constantinus firmavit. Ego Berenguarius Massiliensis monachus interfui. Ego Dalmatius interfui. Ego Geraldus
l.17 interfui. Ego Wilelmus interfui. Ego Crescentius interfui. Ego Stephanus interfui. Ego Fulco interfui. Ego Petrus interfui.

Notes

Copie de 4302.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4301 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4301»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4301/. Date de mise à jour : 29/03/12.