Lille, AD Nord, 36 H 62 n° 663
Numéro430
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1097(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche350 mm
Hauteur à droite380 mm
Largeur en haut342 mm
Largeur en bas326 mm
AuteurManassès, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AUBERT de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Cameracensis episcopus, omnibus in Christo fidelibus utriusque vitȩ felices successus. Scriptorum consuetudo ideo
l.3 a sanctis patribus tradita tenetur, ut quod prolixitate temporis memoriam excederet, scriptura superstes
l.4 ad notitiam reduceret, et rei gestȩ argumentum in se contineret. Igitur dum aecclesia Cameracen-
l.5-sis a Gualcerio invasore multa persecutionum genera pateretur, adeo debacante spiritu malignitatis
l.6 idem invasor intumuit, ut quicumque ejus iniquitati non consentirent, monachi, clerici de civitate ipsa ab eo
l.7 pellerentur. Contigit itaque domnum Adam, abbatem sancti Audberti, cum ejusdem filiis, sibi a domino Deo
l.8 commissis, videlicet quia ejus sacrilegio noluerunt prebere assensum, ab eodem Gualcherio, de ȩcclesia
l.9 sua expelli. Congruum itaque duximus, ut qui pro veritate, et pro tuendo jure ȩcclesiastico, exiliari non
l.10 dubitaverunt, aliquo a nobis sublevarentur sustentamine, secundum apostolum dicentem sicut socii passionum estis
l.11 sic eritis et consolationis. Quapropter ȩcclesiȩ predictȩ beati Audberti, et famulis Dei in eadem ecclesia Deo
l.12 et sancto Audberto famulantibus, altare villȩ quȩ dicitur Mahen sine persona omni exactione liberam, exceptis
l.13 debitis obsoniis in perpetuum possidendum contradimus, et ut donativum hoc nostrum omni tempore inviolatum
l.14 permaneat, sigilli nostri inpressione signamus. Actum hoc est anno incarnationis dominicȩ
l.15 MXCVII indictione V.
l.16 Si quis autem episcoporum, aut sacerdotum, vel secularium personarum, hanc constitutionis nostre paginam agnoscens,
l.17 contra eam venire temptaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se divino judicio
l.18 existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et nisi ea quȩ ab illo sunt male ablata restituerit, vel
l.19 digna poenitentia inlicite acta defleverit, a sacratissimo corpore ac sanguine Domini nostri Jhesu Christi
l.20 alienus fiat, atque in aeterno examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem prefatȩ
l.21 ȩcclesiȩ bona servantibus sit Jhesu Christi pax, hic et in aeterna secula, amen.
l.22 Et ut hoc ratum et [inconvulsum in] omnibus [seculis permaneat] corroboravi subscriptorum bonorum
l.23 testimonio virorum. [Signum Erleboldi] ȩcclesiȩ sancte Mariȩ prepositi. Signum Erlebaldi ejusdem ȩcclesiȩ decani
l.24 atque thesaurarii. Signum Warneri archidiaconi. Signum Rodulfi archidiaconi. Signum Teoderici archidiaconi. Signum Alardi
l.25 ecclesiȩ sancti Gaugerici prepositi. Signum Segardi ejusdem ȩcclesiȩ decani. Signum Ivonis decani. Signum Albaldi. Signum
l.26 Anselli. Signum Rotberti. Signum Widonis.
l.27 [sceau].
Bibliographie
DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, p. 473-475.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 160-161.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 31, n° 4.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°430 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°430»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte430/. Date de mise à jour : 29/03/12.