Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 59 n° 281
Numéro4295
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1085(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche250 mm
Largeur en bas392 mm
AuteurBertrand III, évêque de FREJUS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ȩcclesiȩ clericis, post multas querimonias abbatum et monacorum [M]assiliensium, quas sepius de ȩcclȩsiis Sancte Mariȩ de Pignas
l.3 et Sanctȩ Mariȩ que dicitur Deaurata, et Sanctȩ Mariȩ de Bargolis, [qu]e juris ȩcclesiȩ Massiliensis erant, fecerunt, reddo, dono atque concedo
l.4 has predictas ȩcclesias Deo et sanctȩ Mariȩ et sancto Victori et monachis Massiliensibus, cum omnibus ȩcclȩsiis, rebus atque possessionibus,
l.5 ad easdem ȩcclesias vel ad clericos actenus inibi commorantes pertinentibus. Similiter reddo, dono atque concedo ȩcclȩsiam Sanctȩ Mariȩ
l.6 de Speluca et ceteras ȩcclesias, que sunt in valle que dicitur Carceris. Haec omnia, quia cognovimus jure et racionabiliter
l.7 ad Massiliensem ȩcclesiam pertinere, et supradictas ȩcclesias ab inreligiosis [cle]ricis s[ec]ulariter detineri, statuentes ad onorem Dei
l.8 religionem ibi statuere, omnipotenti Deo et sanctȩ Mariȩ et sancto Victori m[ar]tiri et monasterio Massiliensi et abbati
l.9 Ricardo et monachis, tam presentibus quam et futuris, in pred[i]cto monasterio commanentibus, reddo, dono atque concedo,
l.10 ut ipsi monachi in perpetuum habeant, teneant et [p]ossideant. S[i quis ver]o contra donationem istam, quam comm[...] consilio
l.11 clericorum nostrorum fecim[us], venire temptaverit, no[n valeat implere quod cupierit], sed insuper, nisi ammonitus resipuerit,
l.12 iram omnipotentis Dei incurrat, et a gremio sanctȩ matris ȩcclesiȩ se[par]atus [anatem]a fiat.
l.13 Facta carta donationis hujus anno ab incarnatione Domini millesimo LXXXVo, indicione VIII.
l.14 Signum Bertranni episcopi qui hanc cartam fieri jussit, et hoc signum manu propria fecit. Signum Amalrici prepositi.
l.15 Signum Bosonis canonici. S. Petri Rotfredi canonici. S. Wilelmi de Podiolo canonici. S. Jatberti canonici.
l.16 S. Wilelmi de Arcis canonici. S. Fulconis canonici. S. Johannis canonici. S. Guiranni canonici.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4295 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4295»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4295/. Date de mise à jour : 29/03/12.