Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 57 n° 272

<< < / > >>

Numéro4288

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date18/04/1081(fiabilité :étude diplomatique)

LieuRome(lat :Rom?)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Largeur en bas318   mm

AuteurPape Grégoire VII

BénéficiaireRichard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Bulle du pape Grégoire VII par laquelle il charge Richard, cardinal et abbé de Saint-Victor de Marseille, de restaurer l'abbaye de Psalmodi.

Fac-similé

Texte

l.1 GREGORIUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, dilecto in Christo filio RICARDO, sanctae Romanae ecclesiae cardinali sacerdoti atque abbati Massiliensi,
l.2 suisque successoribus regulariter promovendis in perpetuum. Licet apostolici nos apicis cura pro cunctis generaliter ecclesiis vigilare ac pro omnium statu vel reparatione
l.3 sollicitos esse commoneat, illis tamen precipue locis nostram curam specialius exibendam perpendimus, que sub Romane tutela sedis constituta scimus status sui confir-
l.4-mationem augmentum vel restitutionem ab hac potissimum ecclesia, cujus juris sunt, expectare. Quia ergo quoddam monasterium in episcopatu Nemausensi
l.5 quod dicitur Psalmodium quodque ad hujus sedis defensionem pertinere propriique juris ejus esse noscitur, jam dudum secularium monachorum culpa a religionis tra-
l.6-mite deviasse intelleximus, illud reformare ad lapsi decoris specimen valde esse necessarium duximus. Scitis enim, decentius atque con-
l.7-venientius esse decernitur destructa restituere et ad grad[um s]uum collapsa reducere, quam in dilatandis vel noviter ȩdificandis operam dare.
l.8 Quapropter ad predicti loci restaurationem religionis tue prudentia perutilem arbitrantes, censuimus per tuam successorumque tuorum sollertiam
l.9 fratribus in eodem cenobio deinceps mansuris perpetuam regularis vitae circumspectionem providere. Proinde circa prefatum monasterium sollicitudinis
l.10 nostre vicem dilectioni vestre committentes volumus atque precipimus, ut in eo quae amputanda sunt amputetis quaeque corrigenda corrigatis et
l.11 quae illi de disciplinae tenore defuerint, vestra vigilantia et labore conferantur. Statuimus etiam, ut quicquid ad idem mo-
l.12-nasterium pertinere cognoscitur, si ab aliquibus inrationabiliter detinetur, ex hac nostra auctoritate repetendi exigendique
l.13 atque vendicandi habeatis per omnia Deo juvante licentiam, quia dignum est, ut quorum curam geritis, rebus nullo modo de-
l.14-fraudemini. Prefato igitur modo nostrae providentiae ac dispositionis vicissitudinem circa supradictum monasterium
l.15 tibi [tuisque successoribus ut] prelibavimus, regulariter promovendis concedentes, interdicimus ut nullus successorum nostrorum
l.16 vel [archiepiscoporum aut episcoporum] et nemo clericalis ordinis seu laicalis audeat hanc potestatem presentis decreti
l.17 auctoritate firmatam vobis auferre vel perturbare. Sed ita sicut prefixum est, in vestra salubri ordinatione
l.18 ac dispositione in perpetuum inconvulsa permaneat.
l.19 [rota].
l.20 Datum Romȩ XIIII kalendas maii, per manus Petri sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ presbiteri cardinalis ac bibliothecarii, anno VIII pontificatus domini VII GREGORII PAPE, indictione III.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5213.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4288 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4288»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4288/. Date de mise à jour : 29/03/12.