Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 50 n° 239

<< < / > >>

Numéro4260

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrelettre

Date1071(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche120   mm

Largeur en bas350   mm

AuteurMoine D.

BénéficiaireBernard, abbé  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Lettre de frère D. supérieur d'un monastère, exposant à Bernard abbé de Saint-Victor de Marseille alors en Espagne, toutes les difficultés qu'il rencontrait dans son abbaye et lui demandant de s'y rendre après Pâques.

Fac-similé

Texte

l.1 Domino et patri amantissimo B. frater D et si qualescumque tamen fideles orationes in Christo, satis apparet in turbido litterarum mearum rivulo qui ad vostrȩ sapientiȩ
l.2 copiosum mare pervenit de quam perturbato fonte procedit. In his autem diebus lamentationibus Jheremiȩ dedicatis, lamentatio mihi jure et ordinate augetur, cum eum
l.3 quȩm cariorem ipsis eciam uterinis meis fratribus habeo de honestate et quasi pro vili habitum in his quȩ ad me pertinet audio. Sed de hoc quid modo agam nescio, quia statim ad
l.4 vos venire non possum, et a vobis audire quid mihi juberetis esse agendum. Unum autem in aurem vobis merens dico, quia et si michi per insipientiam meam et neglegentiam male est, vos
l.5 tamen et domini mei Massilienses de hoc extranei non eritis, qui talem me qualis sum melius me noveratis et taliter vos circa me agitis. Ecce enim undique tribulor et a vobis nec plene
l.6 possideor nec funditus relinquor. Quȩcumque habui cum meipso dominis meis tradidi et illis relinquentibus et recedentibus necessitate compulsus inimicis Dei et nostris
l.7 commisi, qui Deo et nobis et vobis quod mihi gravius est in obedientes quicquid in manibus eorum venerit dissipant et confundunt. Unde pret[...die]bus, cum me ille domnus major ceteris
l.8 amicis vestris afflictum nimium videret et causas afflictionis justas esse cognosceret, mihique in veritate promitteret quod numquam secundum fidem suam me Deus multȩ mi-
l.9-seracionis usque quoque desereret, et ego adhuc flens miseriam meam et misericordiam vestram quam mihi plus omnibus hominibus inpenditis, necnon et non curam seniorum
l.10 nostrorum exponerem, exardescens ejus caritas plusquam sperare poteram promisit quod quantoscumque ex contrariis illi ducerem retineret, et si vos et conventus vester
l.11 licenciam illi dederitis me secundum vires suas in omnibus juvaret. Scit etenim ille et vos que ego Deo juvante integre vestri fidelis ero in eternum. Idcirco statim
l.12 post sanctum phasem, in ebdomada animorum ad eum ire dispono adjutorio Dei per vestras orationes fultus, ut duorum dencium mittandorum de quibus gravissimum dolo-
l.13-rem pacior, medicinam a tanto medico deposcam. Quapropter non potero ad vos deducendum ut desiderabam versus vos properare, sed spero me per misericordiam Dei ante
l.14 quam vos in domo nostra veniatis cum A. fratre Petri telerint redire. Vos autem si vobis et his qui vobiscum sunt bonum videtur ita facite secundum consilium meum, ut a comitis
l.15 Bisuldunensis nunciis usque Narbonam vos deduci ab eodem comitte optineatis, et ibi B. Petri consobrinum meum a me rogatum aut nuncios ejus, invenietis qui
l.16 vos usque domum vestram et nostram deducant. Rogo autem ut pro nobis Deum et ejus piam matrem oretis, domnum et amicum nostrum ab Rivipollensem et cunctos fratres vice nostra
l.17 salutetis, et pro nobis orare rogetis, et obsequia nostre servitutis illis spodeatis, a Raimundum Arnalli scriptorem novicium ad nos usque vobiscum adducatis.
l.18 Ego enim dicam vobis in quod opus erit vobis multum necessarius. Valete et confortamini in Domino.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4260 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4260»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4260/. Date de mise à jour : 29/03/12.