Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 43 n° 203
Numéro4229
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date29/03/1064(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche530 mm
Largeur en bas460 mm
AuteurGeoffroi, Ricsens son épouse, leurs enfants et alii
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-oretus de Albarn et uxo[r m]ea et filii mei, et nos filiȩ de Aicard qui fuit de Massilia, et ego Poncius et Anton[ia], soror mea, et vir ejus Pon-
l.3-cius Constantini et filii [ejus], et ego Comtessa et Gantelmus vir meus, et Otrans, et nos Poncius et Rodbaldus et Fulco fratres qui sumus
l.4 de Tollo, et ego Fulco A[ga]rn, et ego Dalmaida et filii mei, audientes Dominum dicentem in euvangelio : Quicumque cal[ic]em aquȩ frigidȩ dederit
l.5 tantum in nomine meo, non [per]det mercedem suam, et alibi : Date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis, et iterum : Sicut aqua extinguit ig-
l.6-nem, ita helemosyna ex[ti]nguit peccatum, pro remedio animarum [nostro]rum et ut possimus venturam ira[...]re, et pȩnas inferni mul-
l.7-tum timendas sicut perpet[...]s evadere, et ad ȩterna gaudia pervenire, donamus Deo et sanctȩ Mariȩ et sancto Victo[ri] et sancto Cassiano, monaste-
l.8-riique Massiliensi, et abba[te] Bernardo, et monachis praesentibus, et abbatibus [et]monachis futuris, castrum quod nominant B[a]ido, et aliud castrum quod
l.9 nominant Gaudalbert, [c]um omnibus apertinenciis suis, in terris cultis et [h]eremis, in silvis et paludibus, in aquis aq[ua]rumque decursibus, in pratis,
l.10 in vineis et arboribus diversi generis, in rupibus, et in omnibus omnino rebus. In supradicto castro de Baido donamus tres partes, et ali-
l.11-ud castrum, videlicet Gandalbert, totum, et in omnibus rebus, ad ipsos [ca]stellos pertinentibus, septem partes. Ego [v]ero Gauzfredus de Mas-
l.12-silia accepi propter hoc, ex bonis sancti Victoris, equum unum et XII sol[ido]s. Et ego Constancia et filii mei acc[epi]mus XXti solidos. Et ego
l.13 Senioretus XII solidos. Et ego Blidger et Bernardus XXtiV solido[s. E]t ego Poncius Alfant XXti solidos. E[t e]go Antonia et Poncius
l.14 XXXta solidos. Et ego Comtessa XXti solidos. Et nos Guitbertus et Bo[n]i Filius de Mimet accepimus XXXta soli[d]os, qui donamus similiter,
l.15 sicut suprascriptum est. Et ego Giraldus [P]alliol, dono similiter, sicut suprascriptum est, et accepi inde [V] solidos. Et ego Rotbal-
l.16-dus VI solidos. Et ego Ugo filius Fulconis accepi XVcim solidos, [...]que similiter dono, sicut suprascriptum. Et ego Fulco Agar[n XIIII]
l.17 solidos. Et nos filii Dalmaide unum equum. Et ego Landolfo et filii mei, per ministralia et per tasca et per ecclesiam sancti Antonini, et quod per-
l.18-tinet ad ipsam ȩcclesiam, quia donamus sancto Victori, accepimus bovem unum et X solidatas. Et ego Ot[ra]ns accepi solidatas VI.
l.19 Nos omnes suprascripti donamus et concedimus supradicta omnia domino Deo et sancto Victori, et servientibus sibi, [ut ha]beant et possideant
l.20 omni tempore, et ut firmior permaneat, hanc cartam scribi jussimus, et manibus nostris firmavimus, et al[ios] firmare rogavimus.
l.21 Si quis vero hanc donacionis cartam anullare aut decurta[re] temptaverit, non valeat vendicare quod desideraverat, sed
l.22 cogatur exsolvere supradicto sancto Victori quinquaginta auri libras, et insuper excomunicatus et dampnatus erit cum Juda
l.23 traditore in inferno inferiore, nisi digna satisfaccione e[me]ndaverit. Acta anno ab incarnacione domini nostri Jhesu Christi
l.24 millesimo LXoIIIIo, IIII kalendas aprilis, regnante domino nostro [Jhesu] Christo.
l.25 Landulfus de Baido dedit mansio de Risone ad sancti Victoris et sancti [..]ini, et in ipso mansio una medietate de campo, de palude a desponsali-
l.26-cio sancti Antonini, et in ipso manso Bermundus reddit tertia parte [...c]ampum unum et habet consortes : via publica de sancta Maria, de uno la-
l.27-tus Rotbaldus e Gandalg[au]s, de alio latus Giraurdus est vocatus. Et acce[pit] bovem unum. De ipso manso tollit Gandalgaus et Rotbaldus duas partes.
l.28 Go[...]anus senior misit Gui[d]onem monacum, in fexoria, contra Landul[f]o, per la carta part, del conobre del castel de Baido [.] sol[..]o
l.29 maso Poncio Mestral [...]ve erat dominigadura, desgage Landulfi [...] Guidonem, de asinos, sex carcatos, de formento que veniant
l.30 dasedena. Et erat fones valida.
l.31 Acapte Benedictus mo[n]acus, Seniorivo, de istas honores, per totus locus, Pandulfus et filii ejus lauda[...].
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 149-150, n° 120.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4229 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4229»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4229/. Date de mise à jour : 29/03/12.