Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 41 n° 192
Numéro4221
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1061(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche177 mm
Largeur en bas280 mm
AuteurAmauri et ses frères de LAMBESC
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Pontius, mulieres nostrȩ et filii filiȩque nostrȩ, necnon et Odoara, fratris nostri Laugerii quondam
l.3 uxor, filiusque ejus Saramannus, audientes quotidie et videntes homines feminasque ab hoc
l.4 seculo exire, amicos et inimicos transire, mortem nulli ȩtati, nulli condition[e] parcere, sed
l.5 grandes et minores, senes et juvenes, secum omnes rapere, quo autem rapti duca[...]
l.6 quod [...]ant, qualiterque [...]morantes nisi quod in bonis operibus [...]
l.7 perpet[...] ad vitam, in malis vero, ȩterna ducant ad poenam, dignum ducimus, a[...]
l.8 nostris animabus debere benefacere ipsisque de his quȩ nobiscum morientes ferre [...]
l.9 possumus subvenire. Presertim cum Dei pacientia ad hoc expectet nos, ut benefacientes
l.10 debeamus ex his quȩ habemus nos redimere. Igitur exhortante nos per scripturam
l.11 domino, et dicente : Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis, et illud : Quia
l.12 elemosina a morte liberat, et sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit
l.13 peccatum, presumentes de divina clementia, pro nostrarum redemptione animarum donamus
l.14 ad proprium alodem, altari quod est consecratum in honore sanctȩ Dei genitricis semper virginis
l.15 Mariȩ et sancti Victoris, in monasterio Massiliensi, abbati quoque Durando qui ibi videtur
l.16 [esse], monachis nichilominus ejusdem loci presentibus atque futuris, ecclesiam videlicet [quam in] praefa[to] Lambosco,
l.17 in sanctȩ Trinitatis nomine dedicari optamus, cum terra quȩ ei adjacet inter utrasque vias,
l.18 simulque cum cimiterio omni, quod illic erit, omnibusque oblationibus quȩ ibi oblatȩ fuerint,
l.19 et cum omnibus rebus quas habet, et habitura est in perpetuum. Si quis autem contra hanc dona-
l.20-tionem venire temptaverit, et eam vel decurtare, sive minorare presumpserit,
l.21 non valeat obtinere quod voluit, sed pȩnas cum Juda traditore sustineat, nisi digna satisfactione emendaverit.
l.22 Acta est autem hȩc donationis cartula anno incarnationis dominice millesimo LXI,
l.23 indictione XIIII, epacta XXVI.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 260-261, n° 235.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4221 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4221»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4221/. Date de mise à jour : 29/03/12.