Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 39 n° 184
Numéro4214
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche510 mm
Largeur en bas580 mm
AuteurAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 curabo. Cum tanta quidem unanimitas tantaque concordia in novem angelorum ordinibus in cȩlis sit, ut post perfidi apostatȩque angeli ruinam, ibi nullus [inveniatur] qui, propter suam
l.3 quȩ nulla est superbiam, creatori suppeditare suo jure cogatur, immo omnes, pace summa karitate perfecta, ei cujus quanto magis vultum contemplantur ta[nto magis] contemplari
l.4 appetunt, indesinenter concorditerque famulentur, tamen dispensatione hoc actum est divina ut alii aliis premineant, alii vero aliis, secundum sibi officia di[sposita, princip]alibus
l.5 obsecundent. Hanc igitur eorum concordem obȩdientiam et karitatem ferventissimam divina cernens sapientia, quanto est gavisa, tanto condoluit [ovem periisse erro]neam.
l.6 Volens itaque eam diligenter humiliterque inquirere, non fastidivit, nostrȩ carnis trabeam induens, in hanc convallem lacrimarum, secundum tempus a patre [constitutum, desc]endere;
l.7 ubi dum inter vepres hȩrens, offuscata, vulnerataque reperitur, extruditur, abluitur, sanatur, et propter justorum ex quibus constat congregatione [multorum, ecclesia] catholica
l.8 nominatur. Quam quoniam decreverat pius redemptor ad caulas unde oberraverat paradisi quandoque reducere, dignum duxit eorum quibus post[modum resociand]a erat
l.9 aliquantisper moribus informare: docuit ergo eam ipse prius patri subjectus obediensque prelatis subesse et oboedire; prȩposuit quoque ei pastores secundum p[salmi]stam
l.10 sibi pro patribus natos, pastor ipse summus, qui eam a luporum quantum valerent custodirent morsibus. Quibus diversis ordinum gradibus ordinatis decorata, eadem prepollet
l.11 in summis, vernat in m[edi]ocribus, floret in minoribus. De quorum numero, multorum annorum c[urr]iculo evoluto, nostro in tempore, primus Vuifretus, secundus Isarnus pastores
l.12 in prefato monasterio extitere, post quos tercius extitit Petrus, qui, precedentium doctrinis et exemplis informatus, gregem sibi commissum, quandiu vixit, decenter nutriens
l.13 custodivit. Quo de ergastulo educto carnis, domnus Pontius, jamdictȩ urbis scilicet Massiliȩ episcopus, venit consolari fratres; amicabilius interrogat interim eos
l.14 si pastorem velint et quem, qui respondent se velle virum nomine Durandum, a primeva fere ȩtate regularibus disciplinis bene instructum, quem jam ante elege[rant] de suo
l.15 conventu secundum beati Benedicti regulam. Interrogantur quoque de ejus moribus et vita, et respondent omnia decentia. Tunc ille, cum domno Fulcone vi[cecomite, scil]icet
l.16 suo avunculo, pariterque consensiret voluntate multimoda fratrum suorum, cum cȩtu etiam sibi commisso tam clericorum quam laicorum, annuit petitioni voluntat[ique monachorum. Ru]rsus igitur
l.17 laudatum et ab omnibus acclamatum, eundem virum per manum introducit ȩcclesiam ante altare, et benedicens consecrat, incathedrat, eique virgam greg[...], omnia
l.18 quȩ infra extraque sunt monasterium ad id pertinentia feliciter commendat custodienda, qui loci sibi, ut creditur, a Deo commissi curam pervigil ger[ens, sui mer]cedem
l.19 laboris optimi percipere a vero pastore cum sibi subditis mereatur. Facta est autem hȩc electio anno ab incarnatione dominica, millesimo LX, [indictio]ne XIII,
l.20 epacta XV, luna III, cum consensu omnium supradictorum, domni scilicet Pontii episcopi et domni Fulconis vicecomitis, ejus avunculi, [fratrorumque] suorum
l.21 domni videlicet Vuilielmi, Gosfredi et Petri, et domni Raimbaldi Arelatensis archiepiscopi, prenominatique monasterii monachi, ceterorum quoque omnium mon[achorum, c]annonicorum
l.22 seu etiam laicorum fidelium, eorumque conjugum et filiorum, regnante domino nostro Jhesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia seculorum secula. [colonne1] Dominus Raimbaldus Arelatensis sedis archiepiscopus et monachus firmavit. Stephanus firmavit. Vuilielmus prior fir[mavit]. Bremundus fir[mavit]. Iterius fir[mavit]. Dodo fir[mavit]. Isnardus fir[mavit]. Armanbaldus fir[mavit]. Fulco firmavit. Pontius fir[mavit]. Adalardus fir[mavit]. Pontius fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Maianfredus fir[mavit]. Pontius fir[mavit]. Barnardus fir[mavit]. Bertrannus fir[mavit]. Richardus fir[mavit]. Richaus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Barnardus fir[mavit]. Vincentius fir[mavit]. [colonne2] [...]us fir[mavit]. Pontius fir[mavit]. Bonus Filius fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. [...]anus fir[mavit]. [...]anis fir[mavit]. Pontius fir[mavit]. Matfredus fir[mavit]. Gieronimus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Lambertus fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. Vuido fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Lupus fir[mavit]. Raimundus fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. Aicardus fir[mavit]. Stephanus fir[mavit]. Aribaldus fir[mavit]. Stephanus fir[mavit]. Aimericus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. [colonne3] Arbertus fir[mavit]. Aimericus fir[mavit]. Donadeus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Rotbertus fir[mavit]. Ivo fir[mavit]. Barnardus fir[mavit]. Roduardus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. Pontius fir[mavit]. Vuilielmus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Sigerius fir[mavit]. Rainulfus fir[mavit]. Durandus firmavit.
l.23 Frater Sirus scripsit, firmavit et coram omnibus reci[tavit].
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 628-631, n° 1133.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4214 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4214»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4214/. Date de mise à jour : 29/03/12.