Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 38 n° 176
Numéro4206
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1059(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche180 mm
Largeur en bas367 mm
AuteurPierre, évêque de VAISON-LA-ROMAINE, et fils de Raimbaud
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et scientes post mortem nihil boni nihilque mali quenquam posse peragere, sed secundum quod in hoc seculo operatus est, vel vitam perennem et gloriam sempiternam in cȩlis accipere, aut in inferno
l.3 perpetuas penas sustinere tremiscimus, sed rursum benigna sanctȩ scripturȩ exhortatione confortamur, quȩ sicut aquam ignem extinguere, ita dicit elemosinam
l.4 posse peccatum ex toto delere. Viventes ergo et bene in nostra memoria permanentes, dignum ducimus benefacere animabus nostris debere, et non solum exutos corpore,
l.5 verum etiam in carne adhuc permanentes, Dei fideles nostros amicos quoque accaptare, qui nobis in hoc seculo suis oracionibus debeant succurrere et in futuro inspirante itaque clemen-
l.6-cia divina, pro emendatione morum nostrorum remissioneque omnium peccatorum, et pro animabus parentum nostrorum omniumque fidelium defunctorum, donamus et reddimus altari quod est con-
l.7-secratum in honore sancti Victoris martiris et sanctȩ Mariȩ, semper virginis, in monasterio Massiliensi, monachisque tam presentibus quamque futuris ejusdem loci, videlicet
l.8 abbaciolam sancti Victoris et sancti Petri, quorum ȩcclesia visa est esse sita in episcopatu jamdicto Vasensi et in loco qui nominari solet Grasello, cum omnibus ȩcclesiis suis, quȩ ibi sunt
l.9 et facte erunt, et cum omni honore quem habet, et acaptabit et recuperabit. Ego Petrus jamdictus Vasensis urbis episcopus, et cannonici mei prescriptam sancti Victoris et sancti Petri
l.10 ȩcclesiam, in loco Grasello fundatam, cum omnibus ȩcclesiis quȩ ibi sunt et facte erunt et cum omnibus quas habet rebus et acaptabit et recuperabit, do[navi]mus ex [int]egro prescripto altari, con-
l.11-secrato in honore sancti Victoris sanctȩque Mariȩ, semper virginis, in monasterio Massiliensi, et habitatoribus ejusdem monasterii, tam presentibus quamque futuris, ea scilicet racione, ut
l.12 omnia suprataxata sibique consecrata, sibique concessa, vel concedenda, in perpetuum ipsi sine ulla inquietudine alicujus personȩ possideant. Hanc autem donationis sive guirpi-
l.13-tionis ca[rt]ulam scribi precepimus manibusque propriis roborandam decrevimus, alios quoque ut firmarent rogavimus. Si quis vero eam annullare vel in aliquo impugnare
l.14 presumpserit, non valeat vendicare quod voluit, sed iram omnipotentis Dei incurrat, et omnes malecdictiones, quȩ in novo et in veteri testamento scriptȩ sunt, super eum
l.15 cadant, nisi digna satisfactione emendaverit. Acta anno incarnacionis Domini millesimo LVIIII.
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 1, Instr, col. 151,.
BOYER DE SAINTE-MARTHE (L.), Histoire de l'Eglise cathédrale de Vaison, Avignon, 1731, t. 1, p. VI, 81, n° 17.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 29-30, n° 688.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4206 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4206»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4206/. Date de mise à jour : 29/03/12.