Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 36 n° 170

<< < / > >>

Numéro4200

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1058(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche258   mm

Largeur en bas386   mm

AuteurGuillaume Aculio et Pierre son fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Guillaume Aculio et Pierre son fils, donnent à Saint-Victor de Marseille trois manses situés dans le Gévaudan, deux dans la villa Tonacio et l'autre au lieu dit Silventiaco, avec toutes leurs dépendances.

Fac-similé

Texte

l.1 In sanctae et individuae Trinitatis nomine. Ego Guilielmus Aculio ac filius meus Petrus, audientes Dominum dicentem:
l.2 Date elemosinam et omnia sunt vobis munda, et alibi: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum,
l.3 pro animarum nostrarum remedio, et pro animabus patris mei et matris meȩ parentumque meorum, donamus altari quod est
l.4 consecratum in honore sanctȩ Mariȩ semper virginis Deique genitricis et sancti Victoris in monasterio Massiliensi, et habita-
l.5-toribus ejusdem loci, tam presentibus quamque futuris, III videlicet mansos ad proprium alodem. Sunt autem ipsi mansi
l.6 in territorio Gavallitano, sed duo eorum in villa Tonacio, tercius autem in Sil[ve]ntiaco. Ego Guilielmus Aculio etiam
l.7 dictus filius meus Petrus hos mansos, de quibus sermo mihi est, cum omnibus quȩ ad ipsos pertinent, ex integro, sicut
l.8 diximus, donavimus ad proprium alodem jam nominato altari Sanctȩ Mariȩ et Sancti Victoris monasterii Massiliensis, mona-
l.9-chisque presentibus et futuris, ea videlicet ratione ut ipsi de eisdem mansis quicquid voluerint faciant ex hac ora.
l.10 Hanc donationis cartulam scribi precepimus et manibus [nostri]s firmav[imus] et alios firmare rogavimus.
l.11 Si quis autem hanc donationem annullare vel decurtare voluerit, non valeat vendicare quod voluit, sed cogatur
l.12 sepedictis monachis solvere quadraginta auri purissimi libras; insuper Dei omnipotentis iram incurrat, damneturque
l.13 in inferno inferiore cum Juda traditore, nisi satisfecerit digna emendatione.
l.14 Acta est autem anno incarnationis Domini nostri Jhesu Christi millesimo LVIII, indictione XI, epacta XXIII. Feliciter.
l.15 Syrus scripit.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 627-628, n° 1132.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4200 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4200»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4200/. Date de mise à jour : 29/03/12.