Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 31 n° 141
Numéro4170
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/1053(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche106 mm
Largeur en bas537 mm
AuteurGuillaume, Boniface et Léger, fils du vicomte Alfantus et de Leotgiarda
BénéficiaireGirinus
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Quapropter nos Vuilelmus et Bonifacius atque Leotgerius fratres qui vocati sumus filii Alfanti vicecomiti atque Leotgiarda, donamus aliquid de honore nostra que nobis ex progenie parentum nostrorum [...]dam fideli nostro
l.3 Girino ad proprium alodem. Hȩ sunt vineȩ plantatȩ, et sunt in comitatu Aquense in territorio Montis Justini inter ecclesias sanctȩ Crucis et sancti Mauricii in verticem montis. Et habent ipsas vineas conso[rtes in] terminationem.
l.4 De uno fronte quȩ est ab oriente [...]. De illo vero fronte quȩ est ab occidente crux que est sita in confinio viarum pergentium Montis Justini. De uno lat[u]s que est ad meridiem
l.5 via puplica quȩ pergit per verticem montis. De alio vero latus quȩ est a septentrione via puplica quȩ pergit ad ecclesiam sancti Romani. Quantum infra istas terminationes videtur habere totum et integrum donam[us] tibi Girine ad proprium
l.6 alodem. Et habeas tu Girine potestatem de hac die in antea ad omnia quicquid facere volueris, idem habendi, tenendi, dandi vel commutandi tuisque heredibus derelinquendi, et omnia quȩ volueris faciendi.
l.7 Sane si quis nos Vuilelmus, Bonifacius, Leotgerius fratres filii Leotgiarda, aut ullus ex heredibus nostris vel ullus homo seu femina aut ulla amissa persona qui hanc donationem inrumpere quȩsierit, non valeat adimplere quod male tem-
l.8-ptaverit, sed componat in vinculo auri obtimi libras XX. Et insuper ex omnipotentis Dei clementia et omnibus sanctis ejus, fiat excommunicatus, et cum Juda proditore dampnatus et cum Datan et Abiron quibus terra vivos obsorbuit atque cum omnibus proditis in infernum
l.9 deputatus. Et insuper donatio ista firma et stabilis permaneat omnique tempore cum stipulatione subnixa. Facta hȩc carta in mense aprili anno ab incarnatione Domini millesimo LoIIIo, regnante domino nostro Jhesu Christo cui est honor et imperium per infinita
l.10 secula seculorum. Amen. [signum] Signum Vuilelmus, Bonifacius, Leotgerius, qui hȩc carta scribi fecerunt, manibus suis firmaverunt et testes firmare rogaverunt. Signum Bonifacius Reliana fir[mavit]. Signum Vuandalmosia mulier sua fir[mavit].
l.11 Signum Bonifacius Tezeresta et Boso frater ejus fir[maverunt]. Signum Feraldus et Boso filii Vuislȩ fir[maverunt]. Signum Pontius Amaluinus fir[mavit]. Signum Dalmacius Amaluin[u]s fir[mavit]. Signum [...] fir[mavit]. Signum Petrus Segnioretus fir[mavit].
l.12 Signum Porcelletus fir[mavit]. Signum [...] fir[mavit]. Signum [...] fir[mavit]. Signum [...] fir[mavit]. Signum Desiderius presbiter scripsit.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 540, n° 1071.
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 41(édition partielle).
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4170 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4170»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4170/. Date de mise à jour : 29/03/12.