Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 30 n° 137
Numéro4168
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date22/08/1052(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseAix-en-Provence
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche140 mm
Largeur en bas537 mm
AuteurBoniface, Vuandalmosia son épouse, Bonifacius [...] ses fils
BénéficiaireSaint-Mitre de Reillane, prieuré de Saint-Victor de Marseille
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 eripiat de poenas inferni et de tormenta quas passuri sunt iniqui, et pro redemptione animȩ nostrȩ vel animas parentum nostrorum, ut deleat nobis Deus omnia delicta atque peccata et det nobis remissionem omnium peccatorum et donet nobis locum refrigerii et collocet nos in sinu Abrahȩ, Ysaac et Jacob, ut cum dies ag-
l.3-nitionis ejus evenerit inter sanctos et electos suos, nos re[cep]tari precipiat. Ideoque ego Bonifacius et uxor mea Vuandalmosia et filii mei Bonifacius et [...]us, pro ipso amore et retributionem cȩdimus vel donamus domino Deo et sancti Victoris martiris monasterii Massiliensis et sancti Mitrii martiris aliquid
l.4 de hereditate nostra quȩ nobis ex progenie parentum n[ostrorum legibus obvenit] ad proprium alodem, et est in e[pi]scop[atu A]quense in val[le Re]liana ad ecclesiam sancti [Mitrii...Ipsum] boscum qui est secus ipsam ecclesiam suprascriptam, totum et integrum, ex nostra parte, sicut ipse Aichardus et [...] defendebant. Hoc est
l.5 medietatem bosci, et duas partes Conillos, cum t[erris in qua boschus] sedet. In altera vero parte dono ad supradictum monasterium de terra modiatas tres de [con]damina Dominica quȩ est secus caminum quȩ pergit ad sanctum Petrum, et habet consortes et terminationes : de uno latus caminum sancti Petri,
l.6 ex alio vero latus terra Girini, de superiore fronte terra quȩ fuit Rainaldo Maleraso, de subteriore fronte via de Aguilonica. Quantum infra istas terminationes videtur donamus ad supradictum monasterium ad proprium alodem. Propter precium, quod accepimus de Petro Scribano et de filiis suis
l.7 hoc sunt solidi C et X. Et in alio loco comparavit Petrus terram vallem quȩ vocatur Pectineta de Atenulfo Babtizato, et dedit pro ea LXVI solidos ipsi Atenulfo, et michi Bonifacio quia consensi dedit ipse Atenulfus de hoc precio solidos IIII. Et sunt terminationes ipsius terrȩ sicut aqua vergit
l.8 omni parte. Et in alio loco juxta ecclesiam sancti Mitrii terram quȩ fuit de manso Ermengavi. Et habet consortes et terminationes de uno latus terra sancti Mitrii, de alio vero latere viam quȩ pergit ad sanctum Sisfredum, de alterius parte vineas Aldemari, et de altera parte vineas Aichardi. Quantum infra ipsas termi-
l.9-[nationes...], et integrum dono ad proprium alodem ad supradictum monasterium sancti Victoris et ecclesiam sancti Mitrii, ego et uxor mea predicta et filii mei predicti. Et accepi in precio pro ipsa terra de Petro C solidos et duos scyfos [arg]enteos. In alio vero loco qui vocatur Spiculas donamus ad s[...]
l.10 monasterium sancti Victoris et ad ecclesiam sancti Mitrii terram quȩ vocatur Spiculas et sunt decem et VIII sestairiatȩ. Verumtamen modo est plantata ipsa terra ad vineam. Et habet consortes et terminationes de superiore fronte via puplica, de subteriore vero rivo currente, ex alio vero terra Micheta, de alio vero [rocam naturalem].
l.11 Sane si quis nos aut heredes nostri vel ulla submissa persona qui hanc donationem quȩsierit inrumpere non valeat implere quod male temptaverit, sed componat in vinculo auri obtimi libras VII, et sit illi vel illis omnes maledictiones filiorum Israhel, et insuper maledictio Dathan et Abi[ron
l.12...] vel donatio ista XI kalendas septembris anno incarnationis dominicȩ millesimo quinquagesimo secundo, indicione IIII.
l.13 [croix] Signum ego Bonifacius et uxor mea suprascripta et filii mei predicti qui hanc [cartam fie]ri jussimus, manibus nostris firmavimus et testes firmare rogavimus. S. Eldegerius Garamb[...] firmavit. Pontius Lambesco firmavit.
l.14 Aldinus firmavit. Richelmus firmavit. Feraldus et Boso frater ejus firmaverunt. Gisfredus firmavit. Petrus Milo firmavit. Petrus Lambertus firmavit. Autricus Monte Justino firmavit. Autrannus Vacherias firmavit. Pontius Leutricus firmavit. A[...].
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 536-537, n° 1067.
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 39.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4168 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4168»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4168/. Date de mise à jour : 29/03/12.