Lille, AD Nord, 16 G 98 n° 1011

<< < / > >>

Numéro416

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date19/02/1091(fiabilité :édition)

LieuTournai(lat :Tornaci in ?cclesia Sanct? Maria)

DiocèseTournai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographieà gauche

Sceau sceau pendant perdu (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche646   mm

Hauteur à droite640   mm

Largeur en haut271   mm

Largeur en bas275   mm

AuteurRadbod II, évêque  de  NOYON - TOURNAI

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-PIERRE  de  LILLE

Regeste

Radbod, évêque de Noyon-Tournai, cède l'autel de Wervik au chapitre de Lille.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS,
l.2 Patris et Filii et Spiritus Sancti, ego Ratbodus Dei gratia Noviomensium, seu Tornacensium
l.3 episcopus, omnibus Deum devote timentibus, perpetuo gaudere cum gaudentibus.
l.4 Sicut fratres karissimi divinorum nos hortatur pagina preceptorum, Deo militantibus sollicita
l.5 consideratione necessaria convenienter subsidia non negare, ita eadem nos admonet
l.6 desiderium quod ad religiosum propositum monstratur pertinere absque ulla dilatione
l.7 Deo auctore complere. Ait enim beatus Gregorius: Quotiens ea quae
l.8 hortari nos convenit postulamur, moras ad concedendum facere
l.9 non debemus, ne differre bona desideria quȩ magis fovenda sunt videamus. Proinde notum fore
l.10 volumus, quod Walterus Tornacensis ȩcclesiȩ archidiaconus atque Islensis ȩcclesiȩ prepositus cum quibusdam ejusdem Islensis
l.11 ȩcclesiȩ fratribus nostram adierit presentiam obsecrans, ut altare de Vuervi quod sub personatu tenebat,
l.12 eidem ȩcclesiȩ ad usus supradictorum fratrum perpetuo sub personatu tenendum concederemus. Quorum
l.13 quidem petitioni, quia jam me in sua societate susceperant, atque mihi meis quoque successoribus
l.14 episcopis prebendam in eadem ȩcclesia gratanter concesserant, dignum duxi condescendere atque quod petebant
l.15 concedere. Concessimus itaque ego scilicet et Walterus archydiaconus predictum altare Islensis ȩcclesiȩ fratribus
l.16 tam futuris quam presentibus perpetuo sub personatu tenendum, tali videlicet conditione, quod
l.17 anniversariam nostri faciant commemorationem, mei scilicet et ipsius Walteri, hoc adjecto, quod in
l.18 anniversario ejusdem Walteri qui hujus rei apud nos fidelis orator extitit, et idem altare quod
l.19 tenebat eis libenter concessit, plenariam habeant refectionem, et in festo sanctorum Symonis et Judȩ
l.20 ejusdem altaris persona episcopo seu ejus vicario X solidos solvat. Persona vero morte seu quacumque
l.21 occasione a personatu illo decedente, alia subrogetur persona, quȩ in sua restitutione
l.22 X similiter solidos solvat, quarto quoque anno archydiaconus infra parrochiam illam synodalia jura
l.23 exercens, debitam sicut ante habeat impensam. Quod ut ratum futuris temporibus maneat,
l.24 manu propria firmavi, atque clericorum nostrorum testimonio corroborari feci.
l.25 S. Ratbodi episcopi. S. Walteri archydiaconi. Signa Tornacensium canonicorum, Henrici decani,
l.26 Herimanni prepositi, Sigeri cantoris, Odonis scolastici, Lietberti, Hietberti, Balduini, Gildulfi,
l.27 Bernuini, Elberti. Signa Islensium canonicorum, Engelramni decani, Raimberti, Lamberti, Walberti,
l.28 Elbodi, Lamberti, Balduini, Stephani. Signa decanorum Balduini, Gonzelini,
l.29 Berfridi, Godescalci, Willelmi, Frederici, Lamberti, Salefridi, Hunradi, Fulcardi.
l.30 Actum Tornaci in ȩcclesia sanctȩ Mariȩ, domno Ratbodo in synodo presidente, XI kalendas martii, anno
l.31 dominicȩ incarnationis MXC, indictione XIII, domno Ratbodo episcopante anno XXIII,
l.32 regnante rege Philippo anno XXXII.
l.33 EGO WIDO CANCELLARIUS SUBTER FIRMAVI. PRIVILEGIUM SANCTI PETRI ISLENSIS DE WERVI.

Bibliographie

HAUTCOEUR (E.), Cartulaire de l'église collégiale de Saint-Pierre de Lille, t. 1, Lille-Paris, 1894, p. 13-15, n° 7.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 139-140.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°416 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°416»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte416/. Date de mise à jour : 29/03/12.