Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 6 G 1 n° 3

<< < / > >>

Numéro4158

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date10/1117(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche211   mm

Hauteur à droite212   mm

Largeur en haut513   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurClerc Hugues Aldoard et Nevelongus son frère

BénéficiaireChapitre cathédral  de  MARSEILLE

Regeste

Hugues-Aldoard, clerc, et Nevelongus son frère, vendent à l'église cathédrale de Marseille la moitié de la vallée d'Arcolens, dans les faubourg de Marseille, pour 70 sous melgueils.

Texte

l.1 Auctoritas jubet aecclesiasticis et romanis legibus continetur ut quicumque jus suum causa emptionis vel comutacionis in alterius potestate comutare voluerit cum corroboracione et litterarum confirmacione agatur ne venientibus seculi procellis
l.2 vel fluctuacionibus atque invidorum incursacionibus annullari videatur quod firmum et stabile credebatur. Igitur cum de ter[rarum] emptione communis tractaretur utilitas placuit atque convenit inter cannonicos Massiliensis aecclesiȩ necnon et Ugonem
l.3 Aldoardum clericum et Nevolongum fratrem ejus ut congruas terras jamdictus Ugo et ejus frater cannonicis vendere deberent quod et presentaliter faciunt. Ideoque vendunt, tribuunt ac transfundunt omnipotenti Deo et sanctȩ Mariȩ sedi Massiliensi et canonicis ibidem
l.4 servientibus prȩsentibus et futuris cum auctoritate confirmacione ac laudacione domni Raimundi ejusdem ȩcclesiȩ episcopi omnino omnem medietatem vallis que antiquitus vocatur Archulas que sunt hereditario jure avorum suorum venit tam terris cultis quam
l.5 incultis, sive in pratis et paludibus sive in garricis et fontibus aquarumque decursibus. Hec vallis est sita in suburbio Massilie juxta villa Sancti Juliani. Conterminatur autem vallis hec ita ab oriente habens consortem terra Rostagni Bellira, ab occidente
l.6 fluvium Garreni a lateribus sicut aqua ex utrisque montibus dilabitur. Precium hujus vendicionis est istud LXX solidi melgorisiorum. Facta est hec vendicio vel carta tempore domni R. Massiliensis episcopi atque Raimundi Berengarii
l.7 comitis Barchinonensis et Provincie in mense octobrio, regnante Henrico rege, anno ab incarnato Domino millesimo CXVII. Insuper autem afirmant quod si quis suorum parentum vel aliqua opposita persona diabolico stimulatus inpulsu hoc inrumpere voluerit non possit quod quesierit sed victus legis vinculo componat auro optimo libras X et postea firmum et stabile in perpetuum maneat.
l.8 S. Ugo et Nevolungus fratres qui hanc vendicionem et hanc cartam scribere faciunt manibus propriis firmant.
l.9 Domnus R. episcopus firmat. Aicardus prepositus firmat. Isnardus archiclavus eclesie firmat. Bruno presbyter firmat. Ugo presbyter firmat.
l.10 Vilelmus de Pennis can. firmat. Poncius presbyter. Rainaldus Bricius miles firmat. Petrus Udolricus miles firmat.
l.11 Vilelmus Massilie miles firmat.
l.11 Item ego Rostagnus canonicus e[t] Ugenia cum filiis meis Willelmo et Iscarito donamus Deo et sanctȩ Mariȩ sedi Massiliȩ quartam partem supradicte vallis de hoc quod ibi habemus, in manu Aicardi prepositi et canonicorum ut Deus omnipotens propicietur iniquitatibus nostris
l.13 et parentum nostrorum. Amen. Testes sunt: Ugo, Aldoardus, Nevolongus, Bonifacius, Fridolus, Petrus, Udolricus.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4158 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4158»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4158/. Date de mise à jour : 29/03/12.