Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 10 n° 3

<< < / > >>

Numéro4141

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAicard, archevêque d'ARLES

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Aicard, archevêque d'Arles, et son chapitre cathédral donnent à l'abbaye de Montmajour l'église Notre-Dame des Saintes-Maries-de-la-Mer.

Fac-similé

Texte

l.1 Sancta ecclesia utriusque testamenti auctoritate [sanc]ta loca sanctorum beneficiis auget muneribus donat, quathenus famulatus ab ibidem inhabitantibus Deo
l.2 exibeatur et exibendo caelestia regna conscendere mereantur. Quid enim felicius? Quid laude digmus? Quam pro terrenis caelestia, pro mortalibus in mortalia,
l.3 pro transitoritoriis sempiterna adquirere et adquirendo supernorum civium societatem pro mereri? Decet itaque ȩcclesiasticae religionis monasteria, beneficiis matris aecclesiae
l.4 hereditari et hereditata karitativa dilectione consolari. Vox namque apostoli est dicentis: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Unde nos
l.5 sanctae Arelatensis matris aecclesiae filii donamus et donando perpetuo jure tradimus beate MARIAE et beato PETRO Montis Majoris et monachis tam presentibus
l.6 quam futuris sub abbate Wilelmo vel sub ejus successoribus, aecclesiam sanctae MARIAE de Ratis cum omnibus quȩ ad eam pertinent, tali conditione ut uno quoque
l.7 anno in festivitate omnium sanctorum XXXta solidos melgotresenses seu monete eque valentis, canonicis tam presentibus quam futuris persolvant et duas candelas
l.8 in consecratione ipsius aecclesiae beatȩ MARIAE et alias duas in ejus Assumptione, videlicet meliores. Nomina autem filiorum aecclesiae Arelatensis qui hanc donationem
l.9 fecerunt sunt hȩc AICARDUS archiepischopus, Raimbaldus prepositus, Bertrannus sacrista, Pontius deccanus, Geraldus Caput Solȩ, Asterius, Carbonellus, Ansaldus,
l.10 Dodo, Rainaldus Asterius, Pontius Palterius, Bertrannus, Gaufredus Aicardus, Boso, Pontius Caitardus, Bligerius, Petrus Ricaus, Gaufredus, Ansaldus, Christoforus, Gervasius,
l.11 Raimundus, Geraldus Sibaldus, Gonciolmus, Wilelmus Bernardus et Rodulfus. Hii omnes hujus donationis cartam firmant et firmando uni voce laudant.
l.12 Istius donationis et firmationis fuerunt testes laici: Wilelmus Ugo, Bertrannus Guibertus et Guibertus frater ejus et Raimundus filius Wilelmi Ugonis,
l.13 et Bernardus Aimo et filius ejus Petrus, et Aicardus Aimo et Wilelmus de Arnis et Aldebertus Asterius, Wilelmus Mala Erba et Rainaldus Rostagnus et Rainaldus Calveria
l.14 et Wilelmus Bernardos Rapina et Ugo de Capitolio et Bernardus Aldebertus et Wilelmus Bonifilius et Fulco decanus.
l.15 Geraldus caputscole hanc cartam jubentibus cetum canonicis dictavit et Pontius Paulus notarius eisdem percipientibus scripsit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4141 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4141»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4141/. Date de mise à jour : 29/03/12.