Lille, AD Nord, 3 H 56 n° 712

<< < / > >>

Numéro413

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1090(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Hauteur à droite475   mm

Largeur en bas272   mm

AuteurGérard II, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SEPULCRE  de  CAMBRAI

Regeste

Gérard II, évêque de Cambrai, concède l'autel de Nieuwenhove au Saint-Sépulcre de Cambrai et règle un différend relatif à un droit de pêche, opposant l'abbaye à Saint-Géry.

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Ego GERARDUS gratia Dei Cameracensis episcopus, universis
l.2 aecclesiȩ filiis presentibus et futuris. Opus bonum operamur in corpore Christi si quod habemus facimus.
l.3 Noverit ergo fidelium universitas coenobium Sancti Sepulchri infra ambitum urbis fundatum a predecessore meo
l.4 sanctȩ memoriȩ LIEBERTO et confirmatum a domno Gregorio sanctȩ Romanȩ sedis summo pontifice viroque sanctissimo nos quoque
l.5 cum cunctis reditibus inibi appendentibus confirmare, et universis hujus aecclesiȩ fidelibus tam presentibus quam futuris
l.6 Deo presente commendare. Igitur cum predicti domini nostri LIEBERTI elemosinarium stabilimentum considerantes nos quoque
l.7 ipsius retributioni in die judicii participes fieri desideraremus, habito cum nostrȩ ȩcclesiȩ fidelibus consilio traditionem
l.8 legali contulimus eidem coenobio ad usus Deo ibidem servientium altare de Nivuehovo, tam pro nostrȩ animȩ quam
l.9 et pro nostrorum precessorum ac successorum remedio. Quam traditionem hac libertate perficimus, ne deinceps cuiquam
l.10 sive decano sive archidiacono aut etiam episcopo quodlibet exigatur exinde servitium, preter XIIcim denarios circa festum
l.11 sancti Remigii persolvendos episcopo. Preterea innotescimus, in nostra presentia raciones dissensionis ortas fuisse inter clericos
l.12 sancti GAUGERICI et abbatem prefati loci pro piscatura de Farinariis, quam idem clerici diversis racionum objectionibus
l.13 sui juris esse defensabant, sed illam fratres prescripti monasterii ideo eis nullo modo cedebant, quam ex prima funda-
l.14-toris pontificis donatione et apostolice auctoritatis confirmatione jam diutina et solida quiete eam possede-
l.15-rant. Nos vero utrorumque consulentes concordiȩ, altare quoddam de Braina quod utrique communiter possidebant
l.16 coegimus monachos clericis abdicare, quatinus eandem piscaturam ex tunc et deinceps constaret eisdem fratribus
l.17 quietam permanere. Ut ergo hȩc nostra traditio videlicet de memorato altari et confirmatio de jamdicta piscatura
l.18 potiorem in Dei virtute vigorem optineat, hanc exinde fieri cartam instituimus, quam et sigilli nostri impressio-
l.19-ne firmavimus signandam subscriptis testibus. Interminamus autem omnem temerariorum audatiam sub at-
l.20-testatione divini nominis, ut si quis hȩc violare vel quamlibet injuriȩ violentiam loco prelibato inferre pre-
l.21-sumpserit, ex auctoritate Dei et sanctȩ Mariȩ matris Domini necnon et sancti Petri apostolorum principis
l.22 anathema maranata fiat, habiturus partem in ȩternum cum diabolo et angelis ejus.
l.23 S. Gerardi archidiaconi de Braibant. S. Mascelini archidiaconi. S. Vuidonis archidiaconi. S. Alardi archidiaconi.
l.24 [S. ...8...] archidiaconi. S. Ansfridi archidiaconi. S. Sigerici archidiaconi. S. Johannis ipsius altaris decani.
l.25 S. Vuerimbaldi cancellarii.
l.26 ACTUM EST HOC ANNO DOMINICAE INCARNATIONIS IXCo INDICTIONE XIIII.
l.27 [sceau].

Bibliographie

DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, p. 453-454, n° 76.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 135-136.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 25, n° 34.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°413 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°413»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte413/. Date de mise à jour : 29/03/12.