Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 15 n° 37

<< < / > >>

Numéro4129

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date18/04/1060(fiabilité :étude diplomatique)

LieuMontmajour(lat :in monasterio Montis Majoris)

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche89   mm

Hauteur à droite99   mm

Largeur en haut452   mm

Largeur en bas433   mm

AuteurRamnulfus et Beremundus son frère

BénéficiaireAbbaye  de  MONTMAJOUR

Regeste

Ramnulfus et Beremundus son frère, donnent à l'abbaye de Montmajour un manse, avec toutes ses dépendances, au lieu dit Baldinito, dans la villa de Robians.

Fac-similé

Texte

l.1 Sacrosancte Dei ecclesie que constructe esse videntur in honore sancte MARIE et sancti Petri in insula qui vocatur Mons Major ubi preesse videtur domnus abba Rodlannus cum omni congregatione monachis
l.2 ibidem Deo servientibus die noctuque igitur in Dei nomen, nos fratres Rannulfus et Bermundus tacti divino amore una pro remedium animarum nostrarum atque parentorum nostrorum et anima fratris nostri Guilelmi
l.3 nos et uxores nostre et filii nostri et uxor Wilelmi et filiȩ suȩ donamus Deo omnipotenti et sancte Marie et sancti Petri in monasterio Montis Majoris et ad monachos ibidem Deo servientibus
l.4 de nostra hereditate que nobis accidit ex parentorum nostrorum hoc est mansum de Baldimento in terris cultis et incultis, cum vineis et garricis, et pratis, et ortis, et oglatis. Hoc totum donamus ab integro
l.5 et nichil nobis reservamus. Sunt autem ipse res in comitatu Aquense, in villa que vocatur Rubiantis. Consortes autem istius mansi utrumque parcium nos [..] et ipsos et heredibus nostris.
l.6 De cetero, si quis nos aut heredes nostri, aut ulla aposita persona qui contra hanc donationem agere aut inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetit set componat in vinculo
l.7 tantum et aliut tantum quantum ipse res volere potuerint et insuper una libra auri obtimi et postea ira Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus merita super eum incurrat et cum Juda traditore particeps
l.8 fiat et cum Datan et Abiron in infernum penas luat, nisi infra XL dierum spatium veniam petiturus adquisierit. Et postea hec donatio firma et stabilis permaneat omnique tempore cum stipulatione
l.9 interposita pro omni firmitate subnexa. Actum est hoc donum in monasterio Montis Majoris, in comitatu Arelatense, sub die XIIII kalendarum maiarum, regnante domino nostro Jhesu Christo in secula seculorum.
l.10 Signum Rannulfi et fratri sui Bermundi et uxorum earum et filiorum et filiarum et uxori Vilelmi et filiarum suarum manus illorum firma et testes firmare rogaverunt.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4129 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4129»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4129/. Date de mise à jour : 29/03/12.