Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 G 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro4105

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/04/1012(fiabilité :texte)

LieuAix-en-Provence(lat :in Aquis civitate)

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche273   mm

Hauteur à droite276   mm

Largeur en haut345   mm

Largeur en bas344   mm

AuteurIsnard

BénéficiaireChapitre cathédral d'AIX-EN-PROVENCE

Regeste

Isnard donne à l'église cathédrale d'Aix-en-Provence le tiers de ses biens et droits sur le château et le terroir de Moxago.

Fac-similé

Texte

l.1 Auctoritas enim jubet ȩcclesiastica et lex consistit romana ut unusquisque homo qui vult regna cȩles-
l.2-tia possidere, de rebus substantiȩ suȩ in ȩcclesiis sive in cura pauperum, assiduȩ distribuere debet, dicente Domino
l.3 in evangelio: Date et dabitur vobis et propheta ait: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis et iterum:
l.4 Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccata. Igitur ego Isnardus audiens hanc seriem
l.5 scripturarum, reminiscor peccatis meis et casu fragilitatis meȩ, pro remedio et liberatione anime meȩ ut mihi
l.6 pius Dominus per intercessionem Sanctȩ Mariȩ necnon et omnium sanctorum vel orationes sacerdotum veniam prestare dignetur, propterea
l.7 cedo ad ȩcclesiȩ Sanctȩ Marie quȩ est sedis episcopalis Aquensis et canonicis ibidem servientibus aliquid de hereditate mea
l.8 qui mihi pro acaptatione vel per qualicumque voce obvenit, in comitatu Aquense in castro que nominant Moxago et
l.9 de ipsa villa et de terris cultis et incultis que ibidem pertinent de quantum mihi pax obvenit vel obvenire debet hoc est tercia pars,
l.10 totum et integrum dono sanctȩ Mariȩ vel chanonicis jam supradictis. Sane, si quis ego aut ullus homo de [succes]soribus meis
l.11 vel quislibet ulla opposita persona qui hanc cartulam cessionis inrumpere temtaverit primis iram Dei omnipotentis et sanctȩ Mariȩ
l.12 videlicet et omnium sanctorum incurrat, et cum Juda traditore participationem accipiat, et sit anathema maranatha
l.13 in seculum seculi, et postea penitenciam ductus X libras auri ad opus sanctȩ Mariȩ vel canonicis coactus absolvit, et inante do-
l.14-natio mea omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione interposita pro omni firmitate subnexa. Facta
l.15 cartula ista in Aquis civitate, II idus aprilis, indictione Xa, ANNO INCANATIONIS DOMINI MILLESIMO XII°, regnante
l.16 Rodulfo rege. Signum Isnardus qui hanc cartulam cessionis scribere et firmare rogavit manus sue firma.
l.17 AMALRICUS ARCHIEPISCOPUS FIRMAVIT. ISNARDUS FIRMAVIT. WILELMUS FIRMAVIT. PETRUS
l.18 FIRMAVIT. BERMUNDUS FIRMAVIT. ALIUS ISNARDUS FIRMAVIT. AIMEDRUS FIRMAVIT. BONIFILIUS FIRMAVIT. WILEL-
l.19-MUS FIRMAVIT. ISNARDUS FIRMAVIT. TEUBERTUS FIRMAVIT. ALIUS TEUBERTUS FIRMAVIT. ALDEBRANNUS FIRMAVIT. RODULFUS FIRMAVIT.
l.20 ALBARICUS FIRMAVIT.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4105 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4105»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4105/. Date de mise à jour : 29/03/12.