Lille, AD Nord, 4 G 106 n° 1458

<< < / > >>

Numéro407

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1089(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite436   mm

Largeur en haut349   mm

Largeur en bas348   mm

AuteurGérard II, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireChapitre cathédral  de  CAMBRAI

Regeste

Gérard II, évêque de Cambrai, cède l'autel de Thun à Notre-Dame de Cambrai.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, GERARDUS, SECUNDUS CAMERACENSIUM EPISCOPUS, OMNIBUS
l.2 filiis aecclesiae, aeterna perfrui beatitudine. Cum apostolico instinctu bonum ad omnes operari debeamus maxime autem
l.3 ad domesticos fidei, condecens etiam est nos eorum obȩdire bonae voluntati, qui sunt fideles et amici nostri, et suarum
l.4 rerum stipendia conferendo in exaltatione sanctae aecclesiae promptissimi. Ego igitur Gerardus hoc et hujusmodi
l.5 exemplo confortatus, petitionem cujusdam Balduini sanctae Mariae Cameracensis ȩcclesiae canonici estimavi non
l.6 aspernendam, postulantis ut altare de Thun villa citra aquam sita quod sui juris erat, quod de me tenebat
l.7 ad ipsam cui inserviebat ecclesiam ob salutem animae suae et meae condonarem sine persona et ab omni consue-
l.8-tudine et redemptione liberum exceptis illis obsoniorum debitis, quae a cȩteris ejusdem archidiaconatus juste
l.9 persolvuntur dimidiis aecclesis. Ejus denique adquiescens voluntati, postulata ei pro suae dispositionis voluntate
l.10 concessi. Disposuit itaque ut dum viveret, prelibatum altare in manu sua teneret. Hic autem cum haberet
l.11 nepotem Balduinum nomine ȩque canonicum sanctae Mariae, voluit ipsum hujus benefitii participem
l.12 fore, sicut subsequenti presentium litterarum manifestum est astipulatione. Statuit namque, ut si ipse
l.13 obiret et Balduinus nepos ejus superstes existeret, altare illud reciperet, et canonicis sanctae Mariae
l.14 pastum in anniversario defuncti Balduini faceret. Quod idem Balduinus pro nepote suo se facturum promisit
l.15 si superstes haberetur ei. Utrisque morte solutis, altare illud cederet in canonicorum usus, sic tamen ut ipsius ex
l.16 reditibus IIos pastus singulum in singuli Balduini anniversario faceret canonicorum elemosinarius. Si quid
l.17 autem esset residui, canonicorum proveniret utilitati. Ut hoc ratum maneat et inconvulsum, subtersig-
l.18-natorum clericorum testimonio est corroboratum. Signum domni Mazelini archidiaconi. Signum Gerardi archidiaconi.
l.19 Signum Desiderii archidiaconi. Signum Alardi archidiaconi. Signum Frederici archidiaconi. Signum Ansfridi
l.20 archidiaconi. Signum Rothardi archidiaconi. Signum Hugonis decani. Signum Werinboldi scolastici. Signum Guodonis cantoris.
l.21 ACTUM EST HOC ANNO AB INCARNATIONE DOMINI ILXXXmoVIIII INDICTIONE XII PRESULATUS MEI ANNO XIIIImo.
l.22 [sceau].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 129.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 24, n° 26.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°407 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°407»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte407/. Date de mise à jour : 29/03/12.