Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 25 n° 116

<< < / > >>

Numéro4054

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date07/09/1050(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche687   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurPape Léon IX

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Léon IX, pape, accorde sa protection à Saint-Victor de Marseille et confirme à l'abbé Pierre le rattachement de Saint-Victor de Valence à Saint-Victor de Marseille.

Fac-similé

Texte

l.1 LEO, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, PETRO, ABBATI MONASTERII SANCTI VICTORIS MASSILIENSIS
l.2 martyris et omnium apostolorum tuisque successoribus abbatibus, perpetuam in Domino salutem. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere, et petentium
l.3 desideriis congruum impertiri suffragium. Ex hoc enim lucri potissimum premium a conditore omnium Deo in sidereis arcibus promerebimur, si venerabilia loca nostris temporibus ad meliorem fuerint,
l.4 Deo juvante, cultum perducta, et a lesione pravorum hominum protecta. Quia vero tu, dilectissime fili, cum ad synodum nostram Vercellensem venisti, tutamen nostrȩ apostolicȩ defensionis monasterio tuo,
l.5 quod proprie est sancti Petri, supplici devotione a nobis postulasti, inclinati precibus tuis, per hujus nostrȩ apostolicȩ preceptionis seriem, predictum monasterium sancti Victoris martyris
l.6 omniumque apostolorum, cui preesse meruisti, ut liberum ab omni humana conditione et jugo consistat, pro eo quod sub jure sancti Petri positum libertatem meruit adipisci, nostra apostolica
l.7 auctoritate semper esse decernimus. Quin etiam interdicimus ne quicquam molestationis, quicquam violentiae vel rapinae in rebus ejusdem monasterii et etiam cellis nominatim,
l.8 sacrilega manu committere audeat. Concedimus etiam ipsi vestro monasterio abbatiolam quandam sancti Victoris nomine, apud Valentinam civitatem sitam, quam nobis, in ipsa synodo
l.9 ipsius civitatis, episcopus Pontius manibus reddidit nostris, et per omnia refutavit, tunc usque injuste detentam ab abbate sancti Teothfredi, ex tempore desolationis monasterii sancti Victoris; statuen-
l.10-tes apostolica censura ne ulla umquam hominum persona, cujuscumque potestatis vel condicionis, cujuscumque sexus et aetatis, contra hanc nostrȩ apostolicȩ auctoritatis defensionem venire
l.11 pertemptet. Quod qui ausus fuerit, nostri cuspide anathematis transverberatus erit usque ad dignam satisfactionem. Qui vero se ab hac presumptione custodierit, benedictionem
l.12 a domino Deo consequatur, et aeternae vitȩ particeps efficiatur.
l.13 [rota] [benevalete].
l.14 [croix] Data VII idus septembris, per manus Petri diaconi, bi-
l.15-bliothecarii et cancellarii sanctȩ apostolicȩ sedis, anno
l.16 domni LEONIS NONI papae IIo, inditione IIIIa.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4236.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 7-8, n° 7.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4054 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4054»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4054/. Date de mise à jour : 29/03/12.