Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 25 n° 113

<< < / > >>

Numéro4051

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1048(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche190   mm

Largeur en bas267   mm

AuteurIthier, fils de Teutsa

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Ithier, fils de Teutsa, donne à Saint-Victor de Marseille, un manse et une braciaria avec champs, vignes, prés, terres et garrigues, situés dans la villa Cordolore, au diocèse d'Aix.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuae Trinitatis, ego Iterius, Teuzȩ quondam filius,
l.2 audiens scripturam dicentem quodam loco: Date elemosinam et ecce omnia munda
l.3 sunt vobis et alibi : quod sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguat
l.4 peccatum, placuit michi peccatori tamen sancto opere adjuvari. Unde ut merear
l.5 peccatorum meorum consequi veniam apud divinam clementiam et partem aliquam
l.6 in aeterna gloria et pro animabus patris mei et matris meae, dono Deo et
l.7 sancto Victori martyri ejus Massiliensis monasterii et habitatoribus ejusdem
l.8 loci tam presentibus quamque futuris, mansum I et unam braciariam in villa que
l.9 nominatur Cordolore cum campis et cum vineis, et cum pratis et cum terris cultis
l.10 et incultis et cum suis garricis. Hanc do[nation]em facio Deo et sancto Victori, supradicti monasterii Massi-
l.12-lien[s]i [...] habitatoribus loci tam presentibus quam futuris, ea scilicet
l.13 [...] terram habeant, teneant, et possideant, et
l.14 [...]ea sunt, et quae nascitura sunt, sine ulla contrapel-
l.15-lati]one alicujus personȩ. Si quis autem comes, vicecomes, aut alia a[liqua]
l.16 persona donationem istam annullare temptaverit, nisi legitima
l.17 satisfactione resipuerit, cogatur solvere praenominati loci
l.18 habitatoribus decem auri libras, insuper cum Juda damp[n]etur
l.19 [in] inferno inferiore. Acta anno incarnationis [Domini] nostri
l.20 [Jhes]u Christi millesimo XLVIII, inditione I, epa[cta] III.
l.21 concurrente V.
l.22 Hanc donationis cartam ego Iterius fieri ro-
l.23-gavi et manu propria firmavi, et alios
l.24 firmare feci. Altrannus firmavit.
l.25 Ricaus firmavit. Rolandus firmavit.
l.26 Isnardus firmavit. Stephanus firmav[it].

Notes

1

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 22.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4051 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4051»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4051/. Date de mise à jour : 29/03/12.