Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 20 n° 89

<< < / > >>

Numéro4048

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1042(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche228   mm

Largeur en bas548   mm

AuteurPons Silvanus, Hugues, Guillaume, Milon, son épouse et ses fils, et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Pons Silvanus, Hugues, Guillaume, Milon, son épouse et ses fils, et alii, donnent à Saint-Victor de Marseille l'église Saint-Pons d'Annot avec des terres et des vignes alentour.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Evangelica auctoritas et divina sunt precepta pro terrenis cȩlestia, pro transito[riis aet]erna, debere [adquir]i, verit[ate] adtestante que ait : Facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula, et ite-
l.2-rum : Tehsaurizate vobis thesauros in cȩlo ubi nec erugo nec tinea demolitur, [et] fures non effodiunt nec furantur, et item : Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Quapropter nos Poncius Silvanus, et Ugo et Wilelmus atque
l.3 Milo, cum uxore sua et filiis suis ȩldeberto et Milo et Petro, Constantino, Poncio et Wilelmo; Jonam et fratres ejus Poncius, Sulpicius, et uxor sua Gerunda, cum filiis suis Guidone, Bertran[no, Le]oncio, Grifone et Poncio; Hermenrigus et
l.4 frater ejus Poncius; et Antoninus, Girunculus, Autrannus, Pontius et Atharnulfus, et mater eorum Ermengarda; omnes nos, pro redemptione animarum nostrarum et genitorum ac genitricium o[mniumque parentum nostr]orum, et ut omnipotens Deus det nobis
l.5 remissionem omnium peccatorum nostrorum, donamus aliquid de alode nostro omnipotenti Deo et sancti Victoris martiris monasterio Massiliensi, monachis quoque ibidem Deo servientibus, tam presentibus q[uam futuris, ȩcclesiam] scilicet in honore sancti Poncii
l.6 martiris dicatam, que est sita in territorio qui vocatur Sigumanna. Et sunt termi[ni huj]us donacionis: ab [oriente], sicut rivus decurrit de Cala, et vergit per meridiem in flumen Vaira; ab occide[nte, fl]umen Vaira usque in rivum Tribulum;
l.7 ab aquilone, de ipso rivo Tribulo usque in penna de Roca Rufa usque in Lara, et, per vertic[em de La]ra, usque in ser[retum de ipso campo] de Ricardo, et vergit usque in supradictum rivulum; et, supra vinea de Nitardo, terram Poncii Silvanni, pro ea accepit duas ȩquas, unam
l.8 de monasterio et aliam que fuit de Martino monacho. Et aditimus ad supradic[tum do]num ego Ponc[ius et frater meus Hugo, c]um uxoribus et filiis nostris, Poncius Silvannus, Petrus Boxera Wilelmus, Vidiamus, Guigonus et Uguo, no[s] donamus, de alode
l.9 nostro, una peza de terra que est in territorio de Desomena, et fuit de maso de Benedicto: de uno latus, terra que est de [Ad]albertus Fa[bre et de Eng]uberto; de alio latus, terra de Folcardo; deorsum, ipsa terra de Gausberto Armanno, unum clausum de vinea Crom, que est dominicata;
l.20 Wilelmus, nepos noster, vineam quam partitur cum Asterio; et ego Jonam cum uxore mea et fratre meo Pontio et filiis nostris, me[dietatem de cam]po ubi vocant Ruptam, et unam partem de ipso prato ubi vocant Celleta, et vineam de Vitali et de Amalrigo, et aliam
l.11 vineam dominicam ad Ceresarios, et vineam de Ni[tard]o, aliam de Poncio Abiel, et vinea de Adalberto, et [fontem qui va]dit ad ortum, et aliam vineam que partitur cum Nitardo; et Milo vineam quam partitur cum Vuilaberto; et Martinus presbiter,
l.12 vineam suam; et Sulpicius, cum uxore sua Girenda, unam modiatam de terra in monte Tribulario, et aliam terram [quam com]paraverunt de alodarius in Sigumana, et vineam de Bertranno Paladino, et aliam vineam de Garnerio cognomento Taman.
l.13 Geronda quoque predicta, consanguinea nostra, et filii ejus Vuido et Leontius, Bertrannus et Grifo, Poncius, supra hȩc, [pro anim]abus suis, donant ad proprium alodem jamdicto sancto Victori et monachis ejus totam terram cultam et incultam, que jacet infra
l.14 [cum]bam que ferit in Vaira, et viam de castro Perisco, et blakeram ipsius sancti Victoris. Nos insuper quoque totam ipsam terram c[ultam] et incultam, quam Ricardus, noster caballarius, cum nostro consilio, cambiavit per vineam quam habebat donatam ad sanctum Victorem et ad sanctum
l.15 Poncium, pro anima mulieris sue, ad proprium alodem, donamus similiter sancto Victori. Hermenrigus dat, pro anima sua, et frater suus Poncius, et Antoninus et Autrannus donaverunt tres partes de terra de Berleto, que fuit de maso de Primo, et prato de balma de Canera
l.16 et terra juxta prato, quantum pendit Vesrobina. Hec igitur omnia, sicut suprascriptum est, nos supradicti donatores propter celestes promissiones et peccatorum nostrorum remissiones, et ut monachi sint apud Deum pro nobis intercessores, donamus, cedimus atque fundi-
l.17-tus, perpetualiter subnixa firmitate, roboramus in liberam potestatem supradictorum monachorum, ad servitium Dei omnipotentis et omnium sanctorum, precipuequȩ sancti Victoris ejusque sociorum. Sane si quis contra hanc donacionem helemosinariam in causam nisus
l.18 fuerit insurgere contrariam, non valead vindicare quod apetid; sed constrictus in vinculis cogatur auri obtimi libras solvere XX et insuper cum Juda traditore et cum Pylato, Christi crucifixore, penas ludad eternas, nisi cum satisfaccione
l.19 resipiscat ad emendacione. Nos ergo supradicti donatorum hanc cartam fieri jussimus manuque propria firmavimus, atque testes idoneos firmare rogavimus. Teudaldus firmat.
l.19 Altemannus fir[mavit]. Laugerius fir[mavit]. Rainaldus fir[mavit]. Poncius de Calia fir[mavit].
l.20 Armannus fir[mavit]. Poncius Murator fir[mavit. R]icardus fir[mavit]. Aldebertus fir[mavit]. Guido fir[mavit]. Aimardus fir[mavit]. Alter Ricardus fir[mavit]. Asterius fir[mavit]. Guido de Salsas fir[mavit]. Ropertus fir[mavit]. Leotaldus fir[mavit]. Rainaldus fir[mavit]. Julianus fir[mavit]. Petrus fir[mavit]. Aimo fir[mavit]. Michahel fir[mavit].
l.21 Ermenricus de Anoth donat ad sanctum Victorem et ad sanctum Pontium unam peciam terrȩ juxta pratum de balma Kanera [in] villare de Amald. Johannes Garnerius quatuor sestairatas de terra, in Vila Crispa. [Ipse Johannes, la media rota, in Desomena, que habet] ab Isnar Barnerius. Lambo de Peresco, una pecia de terra in Desosenna.
l.22 Antoninus, medietate de prato del Berleto. Gastinellus insuper nomine donavit Stefanum Raiambaldum ad sanctum Poncium, cum omnia que habet. Et Jonamus et Aialmos et Bonefacius
l.22 et Odolus et Petrus et Jonamus frater donaverunt Lauterio
l.23 et muliere sua Belielda et filiis et filias, que habent,
l.24 a Deo et a sancta Maria et ad omnibus sanctis, sine ullo retinemento.
l.25 FACTA EST CARTA ET ANNIS INCARNACIONIS DOMINI MILLESIMO XLII.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 126-129, n° 779.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4048 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4048»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4048/. Date de mise à jour : 29/03/12.