Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 13 n° 53

<< < / > >>

Numéro4015

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/1032(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseArles

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche248   mm

Largeur en bas420   mm

AuteurEldebert, Rostang et leurs neveux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-GERVAIS  de  FOS SUR MER

Regeste

Eldebert, Rostang et leurs neveux donnent à l'abbaye Saint-Gervais, située au bord de la mer, près du château de Fos, des terres situées à Castellane, sur le Verdon.

Fac-similé

Texte

l.1 Auctoritas etenim jubet ecclesiastica et lex consistit romana ut qui rem suam in qualicumque potestate transfundere
l.2 voluerit per paginem testamenti eam infundat ut prolixis temporibus soluta et quieta permaneat. Quapropter nos Eldebertus
l.3 et Rostagnus et nebuti nostri: Dodo, Ripertus, Abellonius, Poncius, Gualo, Rostagnus, Arbaldus, Isnardus. Cogitavimus de Dei misericordia
l.4 et de eternam Christi retributionem, ut sanctus Petrus apostolus qui habet potestatem ligandi atque solvendi absolvet nos ab omni vinculo
l.5 delictorum nostrorum ut mereamur illam vocem audire, quem Dominus dicturus est: Venite benedicti Patris mei possidete paratum
l.6 vobis regnum a constitutione mundi. Pro ipsam amorem donamus nos Deo et Sanctum Gervasium que est in litus maris subtus castrum
l.7 Fossas et ad monachos ibidem servientes, que est situ in comitatu Senecense sub castro que nominant Petra Castellana. Consortes
l.8 primus: flumen Verduno et pergit usque in rocha Cuchar, et pergit per vertice montium usque in rocha Fuzina, et pergit per vertice montium
l.9 usque in loco que nucupant terra, et descendit per profunda ruina sicut aqua verzit usque in alma folle, sicut descendit
l.10 via publica ad pontem, et pergit per via publica usque in aqua vis Claudia et sicut rivus descendit ab antico usque in flumine Verduno.
l.11 Et in antea de ista terra que hic consortata est donamus ab integrum pro remedium animas nostras ad ecclesias Sancti Gervasi. Sane si quis nos
l.12 aut ullus homo de propinquis parentibus nostris aut ulla amissa persona qui contra hanc seriem scripturarum ulla calumpnia inferre
l.13 voluerit non vindicet sed ira Dei omnipotentis et sanctorum merita incurrat super eum, cum Datan et Abiron quos terra vivos obsor-
l.14-sorbuit, et cum Juda traditore anathematis vinculo innodetur. Et postea haec donatio firma et stabilis permaneat usque
l.15 in sempiternum. Facta cartula ista in mense novimber, regnante Rodulfo regem. Signum nos Eldebertus et Rostagnus et ne-
l.16-buti nostri que superius diximus qui cartula elemosinaria ista scribere fecimus et testes firmare rogavimus, manus illorum
l.17 firmaverunt. Eldebertus firmavit et uxor sua Ermengardis voluit et firmavit. Rostagnus donavit et firmavit, et uxor sua Maiansenna
l.18 voluit et firmavit. Dodo firmavit et uxor sua Qualburgis voluit et firmavit. Milo firmavit. Arbaldus firmavit. Rainaldus
l.19 firmavit. Stephanus firmavit. Disderius firmavit. Aubertus firmavit.
l.20 Ermenricus presbiter scripsit et firmavit.

Notes

1

Bibliographie

AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 121.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4015 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4015»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4015/. Date de mise à jour : 29/03/12.