Lille, AD Nord, 1 G 10 n° 6

<< < / > >>

Numéro401

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date23/05/1081(fiabilité :étude diplomatique)

LieuArras(lat :Atrebati)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche778   mm

Hauteur à droite844   mm

Largeur en haut529   mm

Largeur en bas531   mm

AuteurGérard II, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-AME  de  DOUAI

Regeste

Gérard II, évêque de Cambrai, confirme la charte d'Arnoul le Vieux, comte de Flandre, détaillant les possessions de Saint-Amé de Douai.

Texte

l.1 MANDATORUM DEI VIAM HUMANO GENERI AD IMITANDUM PROPOSITAM SANCTORUMQUE IMITATATIONEM COOPERATIONE SANCTI SPIRITUS EXEQUUTAM BEATUS MAURONTUS
l.2 incliti ducis Adalboldi atque sanctȩ Rictrudis filius satis accurate consideravit, quia ut electorum numero asscriberetur in proprio fundo antiquitus Broilo a modernis autem Menrivilla nominato in honore Dei sanctique Petri
l.3 apostolorum principis ȩcclesiam a fundamento construxit. Ipse vero tempore Luchdovici Francorum regis ex Dagoberto prognati bona sibi jure hereditario contingentia beato Amato viventi Theoderici tyrannide a Seno-
l.4-nensi episcopatu depulso contulit, et post beati viri exitum ab hujus mundi Egipto ad ipsius honorem in prefata ȩcclesia Deo cum sanctis famulandos fratres congregavit. Fratrum itaque congregatio in predicta Menrivillȩ ȩcclesia tam-
l.5-diu sanctoque Amato servivit quoadusque sui corpus patroni sicut aliȩ suorum corpora sanctorum inminente Danorum atque barbarorum Nortmannorum persecutione Suessionem ab incursione persecutorum munitam comportavit. Placatis
l.6 autem prȩdictȩ persecutionis fluctuationibus et loco Menrivillȩ devastato prefatorum crudelitate Arnulfus senex Flandrensium comes communi consilio suȩ terrȩ principum effecit, ut Duacum gratia exaltandi deportaretur
l.7 corpus sanctissimum, et sancti beneficia sibi a sancto Mauronto collata cum ceteris ab aliis hominibus datis inferius nominanda usibus fratrum Deo et sancto Amato in predicti loci ȩcclesia famulantium ad honorem Dei genitricis Mariȩ prius
l.8 ȩdificata constituit. In pago Menpisico, totam Menrivillam ab antiquis Broilum nominatam juxta Lisiȩ fluvii decursum sitam, cum silvis, pratis, molendinis, terris cultis et incultis, cum decima omnique respectu persolvendȩ legis.
l.9 In eodem quoque pago totam villam nomine Fleternam cum decima prope fluvii Ȩserȩ decursum statutam. In territorio Legia vocato in villa quȩ dicitur Nuhuz X hospites et seticum cambȩ, et carrucatam terrȩ. Itemque in villa Lothes XIII hospites
l.10 et seticum cambȩ, et II carrucatas terrȩ. In Vueppis, totam Eurelengehen liberam quam in dedicatione Islensis ȩcclesiȩ presenti corpore sancti Amati comitissa Adela pro sua dominique redemptione ab omni comitatu liberavit, juxta
l.11 quam dimidium Spumerelli. In villa quȩ Sanctus Mons dicitur, et in cȩteris villulis ad eam pertinentibus videlicet Ahilcurt, Tributcurt, Vuaschet, Morandisclusa, medietatem terrarum cultarum et incultarum, vivarii, molendinorum et
l.12 transitus Morandisclusȩ, et decimam totius corporis ȩcclesiȩ cum decima VII culturarum altari non participante, et decimas Rathericurtis et Hapelencurt. Longo post tempore Flandrensis comes Arnulfus nomine curru depor-
l.13-tatus, prefato videlicet sancto Amato tholoneum, foraticum, stalaticum, dedit in Duaco ab hora nona incipientis suȩ festivitatis, in mense octobris usque ad vesperum crastinȩ diei, et totam terram castelli ab ȩcclesia usque ad pontem
l.14 sancti Amati, exceptis tribus determinatis particulis liberam, et molendinum Buccam Dampnosam nominatum cum tota aqua decurrente a molendino Miredol. Balduinus similiter Pulchra Barba nominatus in dedicatione
l.15 criptȩ sancti Amati dedit decimam in Heldengis, inter Neppam et Vuarnaviam, et Porcinam Beccam, et potestatem Vuarnesthun sitam. Alii quoque homines pro suarum antecessorum animarum redemptione portiones alodiorum
l.16 subscriptas, prefato sancto dederunt. In Duaco, XXI hospites et I carrucatȩ terram. Item in eodem, in loco qui dicitur Vinea VII hospites liberos, et in castro juxta ȩcclesiam sancti Amati I mansum feodo cantoris ejusdem ȩcclesiȩ pertinentem.
l.17 In Divello I cambam libere, cum taberna et hospite. Item in eodem I hospitem et totam terram a taberna cristiani, usque ad cursum aquȩ, et tantum terrȩ quȩ potest seri III modiis frumenti. In territorio Duacensi Corbelhan II hospites et II terrȩ
l.18 mansa, et I molendinum libere. Itemque in villa Berberȩ II mansa terrȩ et VI hospites et seticum cambȩ, et I molendinum, et dimidium, et tantum terrȩ ubi III modios annonȩ serunt agricole. Apud Golesin I hospitem et I mansum libere.
l.19 In Lambris duos hospites cum terra appendente. Item in eadem pene mansum, et ejusdem mansi decimam. In territorio Camaracensi Hamulcurt I mansum. In territorio Duacensi Schercinium I hospitem francum, et IIII partem decimȩ corpo-
l.20-ris ȩcclesiȩ. Juxta sclusam ejusdem villȩ I campum terrȩ. In Flers XI hospites et unius hospitis duas portiones, et tantum terrȩ quȩ potest seri XII modiis frumenti, et dimidium, et prata XXIIII fenisecis in die sufficientia, et medietatem
l.21 quercetus villulȩ videlicet Hasprach. Apud Quinci III hospites et tantum terrȩ quȩ potest seri III raseriis frumenti. Item in eodem I hospitem francum cum particula terrȩ. In Vuatenniis II hospites francos, et terram dimidiam modii annonȩ.
l.22 Subtus villam Goi I pratum. Apud Ruholcurt III hospites et dimidium, et dimidium seticum furni, et terram duorum modiorum libere. Apud Ohercurt III hospites et IIII partem terrȩ I modii. In Ceresi I hospitem francum. In territorio Teruanensi
l.23 in villa Goi I hospitem. Apud Huplin XII hospites, et seticum cambȩ, et II carrucatas terrȩ et prata XII fenisecis in die sufficientia. In territorio Duacensi, totum Anherium cum appenditiis. In territorio Islensi, Fachis III hospites et dimidium et
l.24 terram I modii et dimidium. In Insula I hospitem liberum. In Peule apud villam Rupi VIIII hospites cum terra hospitibus appendente. Juxta Duacum, apud Fontem Salsum I pratum. Modium vini quem habebat Duacensis castellanus nomine
l.25 Gualterus in prescripti sancti prebendarum mutatione reddidit ȩcclesiȩ. Qui vero in Bergensi territorio apud villam quȩ vocatur Gimevelt, prefato sancto dedit terram dimidiam bercariȩ et parum plus. Item in Peulȩ decimam villȩ
l.26 quȩ appellatur Bovinies. Et in Duaco, libere molendinum Tolleviȩ. Idem in villa quȩ comitatus dicitur, illam quartam partem villȩ in hospitibus, terris, pratis, molendinis, silvis, aquis, decima cum appenditiis, quam a fratre
l.27 suo videlicet Hugone emit. Rursus in Alceel VIII hospites et dimidium et VIII partem territorii villȩ et silvȩ, et in Huulin medietatem alodii Hugonis scilicet Duacensis castellani, et Adeloiȩ suȩ uxoris cum appenditiis, et in
l.28 Fresvilers medietatem cum appenditiis, et in Albiniacensi territorio medietatem villȩ videlicet Maisnil III hospites terris, silvis, libere, et in Camaracensi territorio Fins, medietatem alodii prescriptorum Hugonis et Adeloiȩ,
l.29 quȩ prescriptus Gualterus a prefato Hugone emit. In predicto beati Amati festo Duacensis subadvocatus debet singulis annis XX solidos. Juxta Chiocas et Lebeurieren habet sanctus Amatus terram persolventem singulis
l.30 annis VI solidos. In territorio Atrebatensi Henninel I hospitem liberum, et terram IIIum modiorum. Beneficia autem prescripta divisa sunt canonicis, preposito, decano, cantori, thesaurario, nullus quorum IIIIor duo simul officia
l.31 habere potest. De predictis omnibus habet in manu sua dominium ȩcclesiȩ prepositus. Prius namque ipsius providentia et concessione sunt attributa prenominata beneficia ȩcclesiȩ, sed hoc tamen ipse idem nequit
l.32 facere, nisi canonicorum electione. Nullus qui vivat mortalium auferre potest ab ȩcclesia de concessis vel dandis rebus. Solummodo autem prebenda ipsius ȩcclesiȩ est in prepositi potestate, et feodum Scolȩ, ea rati-
l.33-one ut ad utilitatem concedantur ȩcclesiȩ. De thesauro vero ȩcclesiȩ, ita provideat thesaurarius, ut nec prepositus, nec canonici inde aliquid dent vel auferant, nisi ab utrisque concedatur et ea lege, ut in melius restituantur.
l.34 Ecclesia autem ex toto libera est. Animarum vero curam dabit episcopus decano a canonicis ejusdem loci electo. Oleum et crisma accipiet decanus vel legatus ejus in sede episcopatus.
l.35 Ego secundus Gerardus Camaracensis ȩcclesiȩ episcopus hanc kartam propria manu confirmavi, et quicumque sive clericus sive laicus sive quȩlibet persona datorum vel etiam dandorum aliquid subtraxerit,
l.36 tamdiu excommunicationi subjaceat donec ad satisfactionem veniat. Preterea canonicis ejusdem ȩcclesiȩ concessi, ut libere habeant potestatem dimittendi divinum officium et reincipiendi et
l.37 excommunicandi et absolvendi, si quis inde aliquid abstulerit. Huic autem confirmationi, affuerunt testes subscripti. Signum Mazelini archidiaconi. Signum Gerardi archidiaconi. Signum Vuidrici
l.38 archidiaconi. Signum Cristiani prepositi. Signum Hugonis vicedomini. Signum Adelardi capellani. Signum Goisfridi clerici. Signum Hervardi clerici. Signum Lanvini clerici. Signum Oilbaldi decani. Signum ipsius Vualteri castellani.
l.39 Signum Warini militis de Durges. Signum Vuidonis militis. Signum Nicholai militis. Actum Atrebati in die pentecostes anno ab incarnatione Domini nostri millesimo octogesimo primo
l.40 indictione quarta, epacta VIIma, concurrente IIIIto, presidente Romanȩ sedi VIImo Gregorio papa, et Remensi sedi Manasse archiepiscopo, et Camaracensi sedi secundo Gerardo episcopo, regnante
l.41 Philippo rege Francorum, et Rotberto comite prebente ducatum Flandrensibus.
l.42 [croix] SIGILLUM SECUNDI GERARDI EPISCOPI CAMARACENSIS ECCLESIE [monogramme] [sceau].

Bibliographie

DUVIVIER (Ch.), Actes et documents anciens intéressant la Belgique, Bruxelles, 1898, p. 190.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 119-121.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 22, n° 7.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°401 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°401»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte401/. Date de mise à jour : 29/03/12.