Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 11 n° 44

<< < / > >>

Numéro4006

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1030(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en bas650   mm

AuteurArchimbertus, Maiamberga et Renard

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Archimbertus, Maiamberga, son épouse, et leur fils Renard, donnent à Saint-Victor de Marseille l'église de Saint-Jean du Siège, dans le territoire de Bouc, avec divers biens aux alentours.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuae Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti, unius Dei omnipotentis nomine. Ego Archimbertus et uxor mea Maiamburga, atque Rainoardus, filius noster, cogitantes de salute animarum nostrarum, et de spe futurae retribut[io]-
l.2-nis, pro eo Dominus dicit in evangelio: " Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant [vos in eter]na tabernacula "; et iterum: " Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis "; et illud quod Apostolus ait: " Qui parce seminat, parce et m[e]-
l.3-tet, et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet ", et " quaecumque seminaverit homo, haec et metet ". Providemus nobis in futurum, ut cum defecerimus de hac vita, retribuatur nobis merces ȩterna, et ideo donamus atque [offe]-
l.4-rimus eidem omnipotenti Deo, sanctissimoque ejus martiri Victori, et sociis ejus aliquid de proprio jure hereditatis [nostrȩ, quod] est in comitatu Aquense, in territorio quod pertinet ad castrum nomine Boccum, in valle quae dicitur Seia, id est ecclesiam s[ancti]
l.5 Johannis, cum terris et vineis quae in circuitu ejusdem ecclesiae sunt: ab oriente, usque in ipsam condaminam, quam ego [dono sancti Vic]tori; a meridie, usque ad vineam Gualtadis et Aicardi; ab occidente, usque ad rivum; a septentrione, usque ad vin[eam]
l.6 de Gislardo. Et insuper dono ipsam vallem, quȩ est super ȩcclesiam Seia: ab oriente, terminatur ipsa vallis, s[icut aqua vergit; a] meridie, usque ad Montes Majores; a septentrione, usque ad poioles quos vocant Guardias; ab occidente, usque in vall[ato]
l.7 qui discurrit inter vineas de Pontione Conilio, usque in balma. Dono etiam mansum in eodem territorio, [quem excoluit Durandus, pa]ter Pontii Faiditi, cum omnia quae ad ipsum mansum pertinent, id est terris cultis et incultis, vineis, pratis, p[ascuis],
l.8 garricis. Dono etiam meum pratum, quod est situm juxta ecclesiam sanctae Mariae in loco qui dicitur Subtus Ch[era; et, in eodem loco, ju]xta supradictam vallem Seia, dono quendam locellum, aptum officinis monasterialibus, quem monachi quȩsier[unt mihi],
l.9 ad construendam cellam tantummodo, propter habundantiam aquae, ad ortos faciendos, quia fons qui [est juxta ecclesiam] sancti Johannis multocies siccatur et deficit. Igitur consortes supradicti locelli ita terminantur: a meridie, sup[er]-
l.10-cilium montis, sicut vergit; a parte orientali, habet quendam rivulum, fluentem de quodam fonte vivo; ab oc[cidente], me ipso donatore, id est terram quam Grimulfus excoluit, usque ad supradictum montem; a septentrione, terram Isimbar[di].
l.11 Omnia ergo quaecumque habemus infra istos terminos ex integro donamus, cedimus atque tradimus perpetualit[er Domino] Deo omnipotenti et supradicto ejus martiri nos supradicti donatores. Et in eodem territorio supradicti castri dono
l.12 mansum quem excoluit homo nomine Bertrannus, cum omnibus quae ad ipsum pertinent, id est terris cultis et incultis, vineis, pratis, garricis, silvis, pascuis. Et in villa quam vocant Gardana dono alium mansum, quem excolit homo,
l.13 nomine [Tramiacus], cum omnibus causis ad ipsum pertinentibus, id est terris cultis et incultis, vineis, ortis, garricis, silvis, pascuis, et cum omnibus omnino causis, ad ipsum mansum pertinentibus. Et in Grezasca dono medium mansum, quem excolit
l.14 Allulfus, et unam cabanariam, quem excoluit Rainaldus et modo tenet supradictus Allulfus. Et insuper dono de m[e]a tera dominica, in castro Bocco, unum campum, cujus consortes ita habentur: ab oriente, sicut aqua vergit; a me[ri]-
l.15-die, terra Pontii Faiditi, quam ego dedi; ab occidente, torrens inundans; a septentrione, defensis et via publica. In alio loquo ejusdem territorii, dono alium campum, qui fuit de manso Grimulfi; et est ipse campus juxta locum supradictum, quem
l.16 dedi ad edificandam cellam. Et in alio loco, dono tercium campum, qui fuit de manso Johannem Cerrudum, cujus [consortes habet ita]: de una parte, Mon[tem Aureum; de aliaque ejus parte, est ribus; a meridie, terra de Ricardo].
l.17 Igitur ea ratione donamus hanc donationem ad predictum monasterium vel ipsius congregationem, ut servi Dei tene[ant et] possideant in perpetuum et pro peccatis nostris parentumque filiorum nostrorum intercessores existant; nulliusque ordinis perso[na]
l.18 abstraere presumat eandem nostram donationem ab eadem congregationem; quod si presumpserit, liberam heredes [nostri habea]nt potestatem resumendi ac recuperandi. Nempe si nos aut nostri heredes aut aliqua persona contra hanc donatio[nem]
l.19 insurgere temptaverit, vindicare istud non valeat; sed cogatur exsolvere auri optimi libras V, et quod v[.....]s est, iram omnipotentis Dei ac sanctorum ejus incurrat et inperpetuum anathema existat, et denuo donatio hȩc firm[...]
l.20 in perpetuum maneat. Facta donatio haec anno incarnationis dominicȩ millesimo XXXo, indicio[ne V, regnan]te Rodulfo, rege Alamannorum seu Provinciae.
l.21 Ego Archimbertus et uxor mea Maiamburga, una cum filio nostro Rainoardo, manu propria f[irmavimus, et testi]bus firmare rogavimus. Wilelmus, nepos ejus, firmavit. Dodonus firmavit. Pontius, frater ejus, firmavit. Wilelmus vicecomes [et uxor]
l.22 sua Stephana firmaverunt. Fulco, frater ejus, firmavit. Pontius episcopus firmavit. Aicardus, frater ejus, firmavit. Autrannus fir[mavit. Umbertus firmavit. Eldebertus f]irmavit. Fulco firmavit. Pontius, gener eorum, firmavit. Balda, uxor ejus, firmavit. Guilidrus firmavit. Petrus Pulverna firmavit. A[ntibolus]
l.23 [fir]mavit. Albaricus firmavit. Gualtadis firmavit. Ros[tagn]us de Pi[no] firmavit. Rostagnus, filius [Costantii, firmavit. Gaucelmus firmavit. G]otafredus firmavit. Landrigus firmavit. Iterius firmavit. Pontius Udolbertus firmavit. Isiliars firmavit. Bompars firmavit. Isnar[dus de Tolnone firmavit].
l.24 Agarnus firmavit. Fulcho filius ejus firmavit. Iterius firmavit. Rothbaldus firmavit. Girmunnus firmavit. Autbertus Pe[la Gallos firmavit. Petrus] de Furno Calcario firmavit. Isnardus Garifredus firmavit.
l.25 Ego quondam Rainoardi de Bucco mulier, et modo Giraldi Pallioli uxor, et ipse Giraldus, maritus me[us, et filie me]ȩ facimus guirpicionem et firmacionem de omni contrapello, quod fecimus usque hodie in Graciasca, sancto Victori de Mass[ilia]
l.26 et monachis ejusdem monasterii, tam presentibus quamque futuris, et, propter hanc guirpicionem, accepimus XII solidatas ab ipsis [monachis]. Rostagnus archiepiscopus firmavit. Amelius, frater ejus, firmavit.
l.27 Guikirannus firmavit. Obertus Mataronus firmavit. Poncius Guigo firmavit. Rostagnus Ildinus firmavit.

Notes

ligne 16, "Johannem Cerrudum, cujus [consortes habet ita]: de una parte, Mon[tem Aureum; de aliaque ejus parte, est ribus; a meridie, terra de Ricardo]" est un ajout, de même que ligne 24 : "Agarnus firmavit. Fulcho filius ejus firmavit. Iterius firmavit. Rothbaldus firmavit. Girmunnus firmavit. Autbertus Pe[la Gallos firmavit. Petrus] de Furno Calcario firmavit. Isnardus Garifredus firmavit".

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 273-276, n° 250.

Responsable

B.-M. Tock

Comment citer cette notice

Acte n°4006 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4006»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4006/. Date de mise à jour : 29/03/12.