Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 9 n° 34

<< < / > >>

Numéro3996

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/11/1019(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseAix-en-Provence

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche400   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurPons, archevêque d'AIX-EN-PROVENCE

BénéficiaireSaint-Étienne de Tourves, prieuré de Saint-Victor de Marseille

Regeste

Pons, archevêque d'Aix, consacre l'église Saint-Étienne de Tourves, lui donne toutes les églises du territoire de Tourves, et la fait doter par le seigneur du lieu.

Fac-similé

Texte

l.1 Jhesus ipse, virginis filius, in maternis visceribus humanam sumens naturam, sanctam sibi sociavit ecclesiam, quam fidei anulo subarrans, sicut propriam veste nubtiali vestivit sponsam, eamque eo dilexit, quatenus pro ejus amore, mortem subire non recusaverit.
l.2 Unde factum est ut victor mortis effectus per universum orbem nubtias, et in quibus fieri deberent domos, parare jusserint; que domus ob frequentia fideliumque convenientia ecclesiarum vocabulum sortite sunt. Igitur ego Poncius, gratia Dei, Aquensis archiepiscopus,
l.3 amore et dilectione Dei tactus et gloriosissimi Victoris martiris, et abbatum ac monacorum ipsius monasterii, bono atque amicabili animo hanc ecclesiam consecrare facio, et hec decerno et constituo, et etiam ex parte omnipotentis Dei et mea excomunico,
l.4 ut infra terminos istius ecclesie vel cimiterii, nullus unquam hominum neque ulla feminarum, cujuscumque dignitatis, ullo unquam tempore, vim inferre audeat aut predam facere. Sed propter honorem gloriosissimi Stephani martyris, iste locus et qui habitaverint
l.5 in eo cum pace et quiete et securitate in perpetuum maneant. Dono etiam huic ȩcclesiȩ, que in honore beati Stephani martyris consecratur, omnes ecclesias que sunt constructe in territorio castri quod vocatur Torreves, cum omnibus que ad ipsas ecclesias pertinent,
l.6 cum primiciis, offerendis, decimis et cartis, sive cimiteriis, ecclesiam videlicet Sancti Mauricii, Sancti Probatii, Sancti Johannis, Sancti Michaelis, Sancti Sulpicii et sanctȩ Mariȩ de Gaisola, et Sancti Juliani, necnon et ecclesiae Sancti Petri, que adhuc edifficatur.
l.7 Et rogo omnes proceres qui ad sollempnem hujus consecrationis convenerunt, cujuscumque dignitatis sint, ut de suis honoribus huic ȩcclesiȩ caritative prebeant.
l.8 Ego Wilelmus de Castello Rainar et uxor mea Belildis ad consecrandam ecclesiam Sancti Stephani, donamus, concedimus, laudamus ipsum clausum de vinea, quod est fundatum prope istius cellȩ Sancti Stephani, domino Deo et sancte Mariȩ sanctoque Victori ac monasterio Massi-
l.9-liensi [atque abitatoribus] ejusdem loci, tam presentibus quamque futuris, ibidem Deo servientibus. Et hoc facimus pro redemptione animarum nostrarum parentumque nostrorum, tacti amore Dei et rogatu domini mei et fratris archiepiscopi. Habet autem terminos: hab oriente, torrentem; a me-
l.10-ridie, fontem, sicut aq[ua dec]urrit; ab occidente, ut aqua a sumitate montis divergit; ex alia parte, duos stagnos. Ego Poncius Boetus et filii mei Dodonus et Boetus et Silvius donamus, concedimus, laudamus supradictum donum quod dominus meus
l.11 Wilelmus et uxor [sua Bel]idis donant, ut monachi Massilienses habeant ad proprium alodem et omni tempore libere possideant. Ego Lambertus Auruza dono corpus meum sancto Victori, ut in quacumque fuero ocupatus morte, terciam partem mei honoris dimitto.
l.12 Ego Wilelmus de Cucur[rone] et uxor mea Profecta donamus aliquid de nostro alode domino Deo et sancte Marie et sancto Stephano, ortum et vineam, quod ortum et quam vineam tenet per nos Ademarius. Similiter donamus omnem honorem quem per nos Gerunclus presbyter
l.13 tenet, videlicet duas quartairatas de vinea et ferraginem, ad caminum, et aliam ferraginem, que est juxta viam que descendit ab ecclesia que in honore sancti Petri edificatur. Ego Guibertus de Luc dono domino Deo et sancte Mariȩ et sancto Victori martyri
l.14 unam quartairadam ad vineas Romegosas, et unam petiam de terra, juxta viam que ducit Rogerio. Habet autem terminos: ab oriente, terram de Berengario; a meridie, viam que ducit in Corniola; ab occidente, territorium Rogerii; ab achilone viam publicam.
l.15 Ego Wilelmus de Rocabarone et uxor mea Vuarsenna donamus ad consecrandam ecclesiam Sancti Stephani campum juxta Stagnum Fetidum, ut aqua a sumitate montis devergit usque in duobus stagnis, et tantum de palude ut inscidio paludis designat.
l.16 Similiter donamus VIII quartairatas de vinea ad Gres. Ego Dido presbiter corpus meum dono domino Deo et huic ȩcclesiȩ Sancti Stephani, et dono tres quartairadas de optima vinea, ultra flumen Caramie, et hoc cum consilio domini mei Vilelmi de Roca-
l.17-barone facio. Ego Lunaris similiter dono, cum consilio domini mei Vilelmi, una quartairata de optima vinea, ad caminum, juxta vineam Lamberti. Dado etiam una quartairata, super stagnum Denat, in Costa Rausta.
l.18 Nos omnes supradicti donatores Wilelmus de Castello Rainar et Wilelmus de Cucuro atque Guibertus de Luc necnon et Wilelmus de Rocabarone, et uxores nostras, si non tam magnifice, saltim juxta nostre possibilitatis mensuram, ad templum quod in honore
l.19 Dei omnipotentis sanctique martyris sui Stephani consecratur, honorare cupientes, dedimus atque donamus aliquid de nostro alode, in comitatu Aquensis, in territorio castri quod vocatur Torreves, non longe a supradicti aecclesia situm, hoc est totum ipsum montem, ab ipso stricto
l.20 quod est in capite ipsius condamine, que ipsi ȩcclesiȩ jungitur, usque in viam publicam que ducit ad Puteum Latum, et sicut via ascendit in valle de Brunenc; et hoc facimus ut in ipsum montem homines istius ecclesie ibi habitent, totum ab integro usque ad paludem,
l.21 cum duobus stagnis ipsius paludis. Similiter donamus aliquam partem paludis; habet autem terminos: ab oriente, condaminam Guiberti de Luc; a meridie, vineas Gairaldi; ab occidente, superiorem stagnum, ut aqua per paludem descendit. Donamus etiam
l.22 huic ecclesie Sancti Stephani dominatum de rivo paludis, ut dum super honorem hujus ȩcclesiȩ aqua cucurrerit, monachi sive adaquare terras vel prata, sive irrigare ortos, et si esse posset molendinos construere, sine aliqua inquietudine hominum,
l.23 libere exercere valeant. Sane si aliquis parentum nostrorum, hominumve exterorum, aut aliqua oposita persona rumpere aut inquietare nisus fuerit, hoc munus nostre cunctis
l.24 maledictionibus repleatur, et quod pejus est, in iram omnipotentis Dei incurrat, et cum Datan et Abiron, dimergendus sit baratro, nisi penituerit, aut satis fecerit.
l.25 Ego Poncius Aquensis archiepiscopus, et Wilelmus de Castello Rainar, et Wilelmus de Cucuro, et Guibertus de Luc, et Wilelmus de Rocabarone, necnon et Pontius Boet et filii sui, hunc omnem honorem, sicut infra hos terminos situm est et nos habemus,
l.26 totum ab integro, ut dictum est, donamus domino Deo, et sanctȩ Mariȩ, sanctoque Victori, et altari sancti Stephani, et abbatibus et Massiliensibus monachis presentibus et futuris, ad faciendum quicquid voluerint ad servitium Dei, pro remedio animarum
l.27 nostrarum parentumque nostrorum, quorum consensu et voluntate hoc donum facimus, ut monachi quicquid acquirere potuerint de ipsis hominibus, qui habent hereditatem in jamdicto castro vel alodem, aut in territorio licentiam acaptandi, et ipsi
l.28 homines licenciam dandi et vendendi sine aliquo retinemento habeant. Factum est hoc donum et scripta hec carta transhactis ab incarnatione Christi annis MXVIIII, luna VIII decima, XVII kalendas decembris.
l.29 Nos supradicti donatores et laudatores ac firmatores hujus carte donamus domino Deo et ȩcclesiȩ Sancti Stepani, et monachis ibidem Deo servientibus, supradictum donum, ut habeant omni tempore, amen.
l.30 [chrisme] Signum Poncii archiepiscopi Aquensis ecclesie. Ego Poncius Aquensis archiepiscopus hoc donum scribere feci et propriis meis manibus firmavi, donatores ac laudatores firmare rogavi. Wilelmus de Castello Rainar firmat. Wilelmus de Cucuro firmat.
l.31 Guibertus de Luc fir[mat]. Wilelmus de Rocabaro fir[mat]. Pontius Boet fir[mat]. Dodonus fir[mat]. Boetus fir[mat]. Silvius fir[mat]. Wilelmus Tronellus fir[mat]. Poncius Crustella fir[mat]. Artaldus firmat. Dado firmat. Lambertus Aurusa firmat.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 1, p. 339-343, n° 325.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3996 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3996»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3996/. Date de mise à jour : 29/03/12.