Lille, AD Nord, 1 H 33 n° 374

<< < / > >>

Numéro396

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1079(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseArras

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche711   mm

Hauteur à droite714   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas487   mm

AuteurGérard II, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Gérard II, évêque de Cambrai, confirme la fondation de l'abbaye d'Anchin.

Fac-similé

Texte

l.1 ([croix]) IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. GERARDUS SECUNDUS CAMERACENSIUM DEI GRATIA EPISCOPUS. OMNIBUS CHRISTI FIDELIBUS ET
l.2 in presenti vita eam quam mundus dare non potest pacem, et in futura aeternam beatitudinem. Duo milites parochiani nostri genere et divitiis prȩclari, Walterus
l.3 scilicet et Sicherus spiritu divino afflati, dominicae promissionis elegerunt participes fieri, qua dicitur: quicumque reliquerit patrem ac matrem aut uxorem, aut agros et
l.4 caetera hujus modi, propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Isti ergo mundanae militiae cingulum deponentes, omnem hujus mundi
l.5 proprietatem contempnentes, theoricam vitam sequi spopunderunt, seque et sua omnia devoventes, ipsi soli in perpetuum deservire promiserunt, locumque qui Aquacignus dicitur,
l.6 elegerunt, aecclesiam inibi volentes restaurare, quam a sancto Gordanio in eodem loco heremiticam vitam ducente audierant quundam ȩdificatam fuisse. Hoc autem consilium
l.7 Walterus scilicet ac Sicherus, Walterus per matrem, Sicherus per uxorem confirmatum, Ansello aperuerunt. Ipse vero Ansellus insulam illam Aquaecigni et Arundinetum pertinens
l.8 ad eam, et villam quȩ Vedretum dicitur, eidem insulae contiguam, quae a nobis in beneficium tenebat in manu mea reddidit, et ego ea in jus perpetuum donavi aecclesiae ipsius Aquȩcigni.
l.9 Preterea congaudens illorum religiositati et christianissimi laboris inceptis, aecclesiae libertatem quam diu amiserat restitui, et altare solutum a persona et ab omni redditu
l.10 feci, preter quod baculum abbatiae in manu mea retinui, ita tamen ut eum illi darem quem monachi illius loci secundum regulam sancti Benedicti in abbatem eligerent. Dedi etiam haec
l.11 altaria soluta a persona et ab omni redditu, preter annua obsonia, altare videlicet de Dicleven, de Vermella, de Divat, de Buriz, de Bajuleio, de Orton, de Gernai, de Salceio.
l.12 Addidi preterea, ut si quis ex aecclesiae servientibus infra insulam illam manentibus culpam admiserit, unde bannum aut aliquid tale persolvere debeat, in potestate vel volun-
l.13-tate abbatis sit, salva tantum episcopi et archidiaconi justitia in imponenda poenitentia. Sed quia ipsi fideles absque terrarum redditibus tanta restituere non
l.14 potuerunt, ne posteri diripiant, necessarium duxi scribere, et per hujus kartae instrumentum confirmare, quae donaria, quique cum eis, vel quomodo ea tradita sunt aecclesiae.
l.15 In primis dedi ego GERARDUS quae suprascripta sunt, Matildis et Walterus filius ejus cȩteris annuentibus et consentientibus filiis et filiabus dederunt dimidiam
l.16 partem de piscatoris curte, terram, silvam, aquam, et quicquid ad eam pertinet, excepto uno horto sancti Amati. Alteram vero partem ejusdem villae ego Gerardus superaddidi quam
l.17 dato altari de Bussuth, ab Odowino abbate sancti Gisleni mutuavi. Predictus autem Walterus cum matre duas partes Henredi mansi dedit, cujus tertiam partem Walterus
l.18 filius Ermentrudis superaddidit. Sicherus autem et Matildis uxor ejus dederunt dimidiam villam Heninel nuncupatam, excepto uno horto sancti AMATI et terra trium
l.19 Duacensium modiorum, in Runblai, et Hersin et Sebivilla, et Gernai, et Sagumluco, et Lohes, et Bichon, quicquid alodii habebant, aecclesiae illi sancto Salvatori et sancto
l.20 GORDANIO dedicatae contulerunt. Dederunt etiam multim possessionem familiae suae, Matildis et Ermengardis soror ejus, quicquid alodii habebant in
l.21 Berlaicurte. In Nigella vero dederunt supradictae sorores quicquid alodii habebant, Guodo quoque sanctae MARIAE cantor pro se primitus et pro patris ac
l.22 matris, fratrisque animabus, octo mansos alodii dedit, quos decem libris denariorum comparavit. Balduinus comes apud Valentianas, unam cambam, Sasvuald castellanus
l.23 alodium cum appenditiis suis in Scercin, et sextam partem ibidem unius molendini, filii Godefridi Rufi de sancto Paulo, dederunt alodium de Sumen, Hugo et Sicherus filii Hugonis
l.24 Lensensis et Bertuerae, tradiderunt alodium de Bilconio, tam liberum et integrum, sicut pater eorum tenuit. Liettardus dedit pro Anselmo filio suo, alodium de Manso
l.25 juxta castellum Albiniacum, Heribrandus alodium apud Haingem et Warberca. Preterea supradictus Ansellus aecclesiam et quicquid in Obercicurte villa in beneficio a me
l.26 tenebat, mihi reddidit, et ego supradictae aecclesiȩ condonavi, altare etiam de Cawentinio in stipendiis pauperum optentu Hugonis decani sine persona attribui.
l.27 Ut autem hoc ratum et inconvulsum maneat, bonorum virorum subtersignatorum testimonio, et sigilli nostri impressione corroboratum est.
l.28 Signum mei ipsius qui hanc kartam fieri jussi. Signum Widonis prepositi et archidiaconi ipsius loci. Signum Mazelini archidiaconi. Signum Widrici archidiaconi.
l.29 Signum Ansfridi archidiaconi. Signum Hugonis decani. Signum Alardi prepositi. Signum Anselli de Ritbodi Monte. Signum Oilardi. Signum Johannis. Signum Fulchonis.
l.30 Signum Huberti. Signum Wlferi. Quicumque hujus constitutionis nostrae praevaricator extiterit anathema sit.
l.31 Cunctis hanc constitutionis nostrae paginam servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic mercedem bonae operationis adquireret
l.32 et in futuro premia retributionis aeternae percipiant. AMEN.
l.33 Actum est hoc, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXmoVIIIIno, indictione secunda, anno vero Heinrici regis XXVI,
l.34 presulatus vero domni Gerardi secundi Cameracensis episcopi QUARTO.
l.35 [sceau].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 108-109.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 22, n° 5.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 88-90, n° 2.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°396 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°396»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte396/. Date de mise à jour : 29/03/12.