Toulouse, AD Haute-Garonne, H 504 n° 1 liasse 3 n° 6

<< < / > >>

Numéro3917

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date02/01/1119(fiabilité :texte)

LieuValence(lat :Valentie)

DiocèseToulouse

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

AuteurPape Gélase II

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-SERNIN  de  TOULOUSE

Regeste

Gélase II, pape, confirme les biens et privilèges de l'abbaye Saint-Sernin de Toulouse.

Texte

l.1 GELASIUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS RAIMUNDO, ABBATI, ET EJUS FRATRIBUS IN AECCLESIA BEATI SATURNINI, QUAE IN TOLOSANO BURGO SITA EST, REGULAREM VITAM PROFESSIS TAM PRESENTIBUS QUAM
l.2 FUTURIS, IN PERPETUUM. Justum et condecens est ut quȩ a catholicis patribus rationabiliter constituta sunt illibata serventur. Ea propter vitȩ canonicȩ ordinem, sicut a predecessoribus nostris
l.3 sanctȩ memoriȩ Urbano et Paschali pontificibus in vestra ȩcclesia constitutus est, nos quoque sic in posterum permanere decreti presentis auctoritate sancimus. Ea etiam quȩ a predictis pontificibus ȩcclesiȩ
l.4 vestrȩ concessa sunt, nos quoque concedimus, ut, videlicet, obeunte te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur,
l.5 nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem providerit regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia conversionis gratia locum ipsum adierint,
l.6 abbati liberum sit preter episcopi Tolosani contradictionem suscipere, ut nulla eis erga suum abbatem inobedientiȩ causa et superbiȩ relinquatur. Porro abbatiȩ, decaniȩ, sacristiȩ, operis ȩcclesiȩ, capi-
l.7-tiscolȩ, et cetera ȩcclesiȩ vestrȩ bona, oblationes altaris et ȩcclesiȩ, archidiaconatus dignitatem et censum ipsius archidiaconatus, videlicet XL solidos et XVIII de illa parte archidia-
l.8-conatus quam milites violenter tenere consueverant, leddam etiam a festo omnium sanctorum usque ad festum sancti Saturnini, et censum quem episcopus in festivitate beati Saturnini ex eadem
l.9 ȩcclesia accipere solitus erat, sicut Amelius, episcopus, donavit vobis concedimus et confirmamus. Similiter ȩcclesiam de Merglos et omnes ȩcclesias de Siger et Sahos, cum omnibus
l.10 ad eas pertinentibus; cimiterium similiter, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrographo continetur; candelas cereas quas Raimundus, Tolosanus comes, in ȩcclesiȩ
l.11 dedicatione, presente domno Urbano papa, abdicavit, ne quis ulterius exigat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem ȩcclesiȩ claustrum violenter insiliat,
l.12 aut infra id rapinam aut injuriam audeat cuiquam irrogare, et ne quis archiepiscopus, vel episcopus, sine nostra aut legati, nostri adientia, interdictionis vel excom-
l.13-municationis in locum vestrum audeat proferre sententiam. Preterea ȩcclesiam de Artaxona, abbatias quoque Sancti Aviti, Sancti Cypriani, et preposituram Viganiensis
l.14 ecclesiȩ, et ecclesiam Sanctȩ Mariȩ de Landarror, et ȩcclesiam Sancti Georgii, et Blaniacum, et ȩcclesiam de Mascarano, et ȩcclesiam Sancti Saturnini de Tauro, et ȩcclesiam
l.15 Sancti Quintini, et ȩcclesiam Sancti Saturnini de Puliaco, et ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Martiribus, et Sanctam Constantiam, et ȩcclesiam Sanctȩ Mariȩ de Asinag, et ȩcclesiam
l.16 de Cellas et Sancti Petri de Liurag. Quicquid etiam eadem ȩcclesia jure possidet, sive in futurum, Deo annuente, juste atque canonice poterit adipisci, vobis vestrisque
l.17 successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si qua igitur in futurum ȩcclesiastica secularisve persona, hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens, contra eam
l.18 temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfacione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino
l.19 judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo
l.20 examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ȩcclesiȩ justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatenus et hic fructum bonȩ
l.21 actionis percipiant, et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. Amen. AMHN. Amen.
l.22 Ego Gelasius, ecclesiȩ catholicȩ episcopus, subscripsi, signum manus meȩ: Deus in loco sancto suo.
l.23 Datum Valentie, per manum Grisogoni, sanctȩ romanȩ ȩcclesiȩ diaconi cardinalis, IIII nonas januarii, indictione XIIa, dominicȩ incarnationis anno MoCoXVIIIIo, pontificatus autem domini Gelasii secundi pape anno primo.
l.24 [sceau].

Bibliographie

DOUAIS (Célestin), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), Toulouse, 1887, appendice 1, p. 479-481, n° 5.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3917 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3917»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3917/. Date de mise à jour : 29/03/12.