Lille, AD Nord, 1 G 11 n° 41 Musée 22

<< < / > >>

Numéro391

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date22/04/1076(fiabilité :édition)

LieuLille(lat :Insule)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche710   mm

Largeur en bas440   mm

AuteurRobert Ier, comte  de  FLANDRE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-AME  de  DOUAI

Regeste

Robert Ier, comte de Flandre, confirme le privilège par lequel Arnoul le Vieux, comte de Flandre, a établi la liste des biens de Saint-Amé de Douai.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] MANDATORUM DEI VIAM, HUMANO GENERI AD IMITANDUM PROPOSITAM, SANCTORUMQUE IMITATIONEM COOPERATIONE
l.2 Sancti Spiritus exequutam beatus Maurontus, incliti ducis Adalbaldi atque sancte Rictrudis filius, satis accurate consideravit quia, ut electorum numero digne asscriberetur, quandoque, in
l.3 proprio fundo ab antecessoribus Broilo a presentibus autem Menrivilla nominato in honore Dei sanctique Petri apostolorum principis ȩcclesiam a fundamento construxit. Ipse vero tempore
l.4 Luchdovici, Francorum regis, ex Dagoberto prognati, bona sibi jure hereditario contingentia beato Amato viventi, Theoderici tirannide a Sinonensi episcopatu depulso, contulit
l.5 et post beati viri exitum ab hujus mundi Ȩgipto, ad ipsius honorem in prefata ȩcclesia Deo cum sanctis famulandos congregavit. Fratrum itaque congregatio in predicta Menrivillȩ
l.6 ȩcclesia tamdiu Deo sanctoque Amato servivit, quoadusque sui corpus patroni sicut aliȩ suorum corpora sanctorum imminente Vuandalorum persecutione Suessionem ab incursione persecutorum
l.7 munitam conportavit. Placatis autem predictȩ persecutionis fluctuationibus et loco id est Menrivilla devastato prefatorum Vuandalorum crudelitate, Arnulphus senex, Flandrensium comes,
l.8 omnium consilio suȩ telluris principum effecit ut Duacum, gratia exaltandi, deportaretur corpus sanctissimum, et sancti beneficia sibi a sancto Mauronto collata cum cȩteris, inferius nomi-
l.9-nanda, usibus fratrum Deo et sancto Amato in Duacensi ȩcclesia famulantium constituit. In pago Menpisico totam Menrivillam, ab antiquis Broilum nominatam, juxta Lisiȩ fluvii decursum
l.10 sitam, cum silvis, pratis, molendinis, terris cultis et incultis, cum decima cumque omni respectu persolvende legis. In eodem quoque pago totam villam nomine Fleternam, cum decima prope
l.11 fluvii Esere decursum statutam. In territorio Legia vocato in villa que dicitur Nuhuz, X hospites et seticum cambȩ et carrucatam terrȩ. Itemque in villa Lothes XIII hospites et seticum
l.12 cambȩ et duas carrucatas terrȩ. In Duaco XXVII [hospites libere et unius car]uȩ terram. In Duiello I cambam libere cum taberna et hospite. Item in eodem I hospitem et totam terram a
l.13 taberna Cristiani usque ad cursum aquȩ, et tantum terrȩ quȩ potest seri tribus modiis frumenti. In territorio Duacensi Corbahan II hospites et II terrȩ mansa, et I molendinum
l.14 libere. Itemque in villa Berbere II mansa terrȩ, et VI hospites et seticum cambȩ, et I molendinum et dimidium. In territorio villȩ quȩ dicitur Torhulz, juxta Berberam sitȩ, tantum
l.15 terrȩ ubi tres modios annonȩ serunt agricolȩ. Apud Golesin I hospitem et I mansum libere. In Lambris, II hospites cum terra appendenti. Item in eadem pene mansum
l.16 et ejusdem mansi decimam. In villa quȩ Sanctusmons dicitur et in cȩteris villulis ad eam pertinentibus videlicet Ahilcurt, Tributcurt, Vuaschet, Morandisclusa, medietatem
l.17 terrarum cultarum et incultarum, vivarii, molendinorum et transitum Morandisclusae et decimam totius corporis ȩcclesiȩ, cum Rathericurtis et Hapelencurt decimis.
l.18 Et in eodem territorio VII culturarum decimam altari non participante. In territorio Camaracensi Hainulcurt I mansum. Longo post tempore Flandrensis
l.19 comes Arnulfus nomine curru deportatus prefato sancto videlicet Amato in Duaco toloneum, foraticum, stalaticum dedit ab hora nona incipientis suȩ
l.20 festivitatis in mense octobri usque ad vesperum crastinȩ diei et totam terram castelli ab ȩcclesia usque ad pontem sancti Amati exceptis tribus determinatis
l.21 particulis, et molendinum Buccam dampnosam nominatum cum tota aqua decurrente a molendino Miredol. Balduinus itidem Pulchra Barba nominatus in dedi-
l.22-catione criptȩ sancti Amati dedit decimam in Heldengis inter Neppam et Vuarnaviam et Porcinam Beccam et postestatem Vuarnesthun sitam. Alii quoque
l.23 homines pro suarum antecessorumque animarum redemptione portiones alodiorum subscriptas prefato sancto dederunt. In territorio Duacensi Schercinium I hospitem francum
l.24 et IIII partem decimȩ corporis ecclesiȩ. Juxta sclusam ejusdem villȩ I campum terrȩ. In Flers XI hospites et I hospitis duas portiones et tantum terrȩ quȩ potest seri XII
l.25 modiis frumenti et dimidio, et prata XXIIII [fenisecis in die sufficientia], et medietatem quercetus villulȩ videlicet Hasprach. Apud Quinci III hospites et tantum terrȩ
l.26 quȩ potest seri tribus raseriis frumenti. Item in eodem I hospitem francum cum particula terrȩ. In Vuatenniis II hospites francos et terram dimidii modii annonȩ. Subtus Goi
l.27 villam I pratum. Apud Ruhelcurt III hospites et dimidium, et dimidium seticum furni, et terram duorum modiorum libere. Apud Ohercurt III hospites et IIII partem terrȩ
l.28 unius modii. In Ceresi I hospitem francum. In territorio Tarvanensi in villa Goi I hospitem. Apud Huplin XII hospites et seticum cambȩ et I carrucatam terrȩ et prata XII
l.29 fenisecis in die sufficientia. In Duacensi territorio totum Anherium cum appendiciis. In Vueppis, totam Evrelengehen liberam quam in dedicatione Islensis
l.30 ecclesiȩ presenti corpore sancti Amati comitissa Adela pro sua dominique redemptione ab omni comitatu liberavit, juxta quam dimidium Spumerelli. In terri-
l.31-torio Islensi, Facis III hospites et dimidium et terram unius modii et dimidium. In Insula I hospitem francum. In territorio Duacensi Rupi, VIIII hospites cum terra hospitibus appendente.
l.32 Juxta Duacum, apud Fontem Salsum, I pratum. In villa quȩ Comitatus dicitur IIII partem Tenillȩ in hospitibus, terris, molendinis, pratis, silvis, aquis, cum appenditiis.
l.33 In Alceel VIII hospites et dimidium et VIII partem territorii villȩ et silvȩ. Apud Huulin medietatem alodii Hugonis scilicet Duacensis castellani et Adeloiȩ suȩ
l.34 uxoris cum appenditiis. Fresvilers medietatem cum appenditiis. In Albiniacensi territorio medietatem villȩ scilicet Maisnil in hospitibus, terris, silvis, libere.
l.35 In Camaracensi territorio suis medietatem alodii predictorum Hugonis et Adeloiȩ. In Bergensi territorio apud villam quȩ vocatur Gunevelt, terram dimidiȩ
l.36 bercariȩ et parum plus. In Peule decimam villȩ quȩ appellatur Bovinies. In Duaco liberȩ molendinum Tolleniȩ; modium vini quem habebat Vualterus
l.37 castellanus in prebendarum mutatione reddidit ȩcclesiȩ. In predicto beati Amati festo Duacensis subadvocatus debet singulis annis XX solidos. Juxta Chocas
l.38 et Lebeurieren terram persolventem singulis annis VI solidos. Beneficia autem sunt prescripta quȩ divisa sunt canonicis, preposito, decano, cantori, thesaurario,
l.39 nullus quorum IIIIor duo simul officia habere potest. Ego Rotbertus Flandrensium consul confirmavi hoc privilegium sigillo apposito, presentibus subscriptis testibus:
l.40 Signum Raimari prepositi Duacensis. Signum Hatonis. Signum Gotsuini. Signum Ingelranni. Signum Desiderii. Signum Ingebrandi. Signum Clareboldi. Signum Gerardi. Signum Aluini.
l.41 Signum Walteri Duacensis castellani. Signum Balduini. Signum Anselli. Signum Clareboldi. Signum Onulfi. Signum Rotberti. Signum Vualcheri. Signum Rotgeri.
l.42 Signum Gotmari. Signum Vualteri. Signum Vualteri. Signum Ingebrandi. Signum Odonis. Signum Stephani. Signum Hugonis. Signum Balduini. Signum Vuidonis. Signum Ebroini.
l.43 [sceau] ACTUM INSULE, ANNO DOMINI MoLXXmoVIto, INDICTIONE XIIIIma, EPACTA XII, CONCURRENTE Vto, ANNO PAPE GREGORII IIIIto,
l.44 REGNANTE REGE PHILIPPO, TEMPORE MANASSE REMENSIS ARCHIEPISCOPI. [croix].

Bibliographie

VERCAUTEREN (Fernand), Actes des comtes de Flandre : 1071-1128, Bruxelles : Palais des Académies, 1938, p. 6-11, n° 4.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 99-101.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°391 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°391»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte391/. Date de mise à jour : 29/03/12.