Toulouse, AD Haute-Garonne, H 504 n° 1 liasse 3 n° 2

<< < / > >>

Numéro3903

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date20/07/1097(fiabilité :texte)

LieuSaint-Gilles ?(lat :apud vallem Flavianam, in monasterio Sancti Egidii)

DiocèseToulouse

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche650   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-SERNIN  de  TOULOUSE

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI. FACTUM est, cum in partes Galliȩ pro negotiis ecclesiasticis venissemus, disponente Domino, nos per beati Saturnini ecclesiam quȩ Tolosȩ sita est, pertransire. Ibi pro oblationum
l.2 ecclesiȩ parte quarta inter episcopum et loci ipsius canonicos questio vehemens agebatur. Canonici siquidem apostolice sedis privilegio, quod eis apostolicȩ memorie Gregorius septimus papa concesserat, nitebantur: quod
l.3 videlicet privilegium assensu suo factum, sicut in scripturȩ tenore ostendebatur, cum episcopus denegaret, canonici privilegium omnino verum esse, nec additum, vel deminutum aliquid pontificali sententiae, jurejurando
l.4 firmarunt. Ad hec cum episcopus in [animi sui pertina]cia permaneret, multis cum eo modis actum est, ut pacifice preberet assensum. Postquam vero de episcopi concordia desperatum est, cepit negocium idem ad justiciȩ judicium provocari.
l.5 Statutis quibusdam judicii terminis, episcopus non affuit. Ne qua tamen occasione gravatum se injuste quereretur episcopus, nos, contra fratrum etiam qui nobiscum aderant voluntatem, negotium ipsum ad concilii audientiam distulimus,
l.6 quod, largiente Domino, apud Nemausum, VIII id. julii, celebravimus. Ibi, cum tractatu multo Beati Saturnini causa et clericorum status discussus fuisset, constitit usque ad Petrum Rogerii, Tolosanum episcopum, Beati Saturnini clericos ecclesiȩ,
l.7 oblationibus libere et seculari licentia functos; qui videlicet Petrus Rogerii universas ecclesiȩ ipsius oblationes causa edificandȩ novȩ basylicȩ recollegit. Cum igitur pro capitulo hoc, sanctorum canonum sanctionibus recitatis,
l.8 multa in concilio tractatio atque consultatio fuisset exacta, id novissime convenit et constitit quartam illam oblationum ecclesiȩ partem canonicis regularibus possidendam, siquidem certum fieri posset ante ipsarum
l.9 oblationum collectionem secularem Beati Saturnini clericos omnes ecclesiȩ oblationes integras tenuisse. Judicium itaque ecclesiasticum fratres illi qui in Beati Saturnini ecclesia Domino regulariter serviebant vivaciter executi sunt, et predecessores
l.10 suos qui citra canonicam disciplinam in eadem ecclesia vixerant et quartam et omnes oblationum partes obtinuisse legitimis qui audierant et viderant testibus probaverunt, quod illis temporibus ita [actum] etiam ante probationem
l.11 testium ipse episcopus asserebat. Unde etiam in prepositi manu partem illam quam tenuerat, nobis presentibus, refutavit; et ut id nostro privilegio firmaretur suppliciter exoravit. Synodali igitur judicio confirmato, ab eodem episcopo, presentibus
l.12 nostris fratribus exorati, et quartam et ceteras oblationum altaris vel ecclesiȩ partes inintegrum canonicis Beati Saturnini regulariter viventibus auctoritate apostolica confirmamus; et ne quis episcopus eas deinceps exigere debeat inter-
l.13-dicimus. Preterea quoniam, largiente Domino, Beati Saturnini ecclesiam nostris manibus consecravimus, et sanximus et sancimus ne quis episcopus, aut archiepiscopus, sine nostra vel legati nostri audientia, interdictionis aut excommunicationis
l.14 in locum ipsum audeat proferre sententiam. Nec alicui liceat eum qui illic hodie habetur statum ordinis commutare; nec post professionem canonicorum cuiquam facultas sit aut proprium habere, aut sine prepositi vel con-
l.15-gregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit et commonitus redire contempserit, prepositi intersit, si oportunum viderit, eum ubilibet a suis officiis interdicere. Interdictum vero episcoporum vel abbatum sine
l.16 ipsius permissione nullus absolvat. Obeunte ejusdem loci preposito, nullus ibi qualibet surreptionis astutia vel violentia preponatur, nisi quem fratres regulares communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum
l.17 Dei timorem providerint regulariter eligendum. Si qui sane clerici cum episcoporum suorum licentia, conversionis gratia locum ipsum adierint, preposito liberum sit, prȩter omnem contradictionem episcopi Tolosani suscipere, ut
l.18 nulla eis erga prepositum suum inobedientiȩ causa et superbiȩ relinquatur. Porro prepositurȩ, decaniȩ, sacristiȩ capitiscolȩ bona omnia eisdem Beati Saturnini canonicis confirmamus; archidiaconatus etiam
l.19 dignitatem et cymiterium, sicut in episcopi et canonicorum Sancti Stephani cyrografo continetur. Candelas quoque cereas, quas filius noster Raimundus, Tolosanus comes, in ecclesie dedicatione, nobis presentibus, abdicavit,
l.20 ne quis ulterius exigere audeat interdicimus. Prohibemus etiam ne quis ejusdem ecclesiȩ claustrum violenter insilire, aut infra id rapinam aut injuriam cuiquam audeat irrogare. Ad hȩc ecclesias Beati Petri de
l.21 Valeris, de Artaxona, abbatias Sancti Aviti et Sancti Cypriani, ecclesiam Sancti Petri de Blaniaco; quicquid preterea eadem ecclesia juste possidet, sive in futurum juste atque canonice poterit adipisci, ipsis ipsorumque
l.22 successoribus regulariter viventibus confirmamus. Si qua igitur in crastinum ecclesiastica secularisve persona hujus decreti paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita,
l.23 si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris
l.24 nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtȩ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bonȩ actionis percipiant et apud districtum judicem
l.25 premia eternȩ pacis inveniant. Amen.
l.26 Facta est hujus negotii definitio apud Nemausum, V idus julii, presentibus archiepiscopis Lugdunensi Hugone, Viennensi Guidone, Bisuntino Hugone, Turonensi Radulfo, Arelatensi Gipelino, Burdegalensi Annato, Ebridunensi, Tarraconensi Berengario, Toletano Bernardo, et episcopis seu abbatibus LXXXVI.
l.27 Scriptum et relectum est, presentibus episcopis Brunone Signino, Gualterio Albanensi, Daiberto Pisano, cardinalibus vero presbiteris Rangerio ex titulo Sanctȩ Susannȩ, Teuzione ex titulo sanctorum Johannis et Pauli, Alberto ex titulo Sanctȩ Sabine,
l.28 Odilone, abbate Sancti Egidii.
l.29 [rota]. [benevalete].
l.30 Datum apud Vallem Flavianam, in monasterio Sancti Egidii, per manum Johannis, sanctȩ romane ecclesiȩ diaconi cardinalis, XIII kalendas augusti, incarnationis dominicȩ anno MoXCoVIIo, pontificatus autem domni Urbani secundi papȩ IXo.
l.31 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5658.

DOUAIS (Célestin), Cartulaire de l'abbaye de Saint-Sernin de Toulouse (844-1200), Toulouse, 1887, appendice 1, p. 475-477, n° 3.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3903 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3903»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3903/. Date de mise à jour : 29/03/12.