Lille, AD Nord, 1 G 11 n° 40

<< < / > >>

Numéro390

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date02/1076(fiabilité :édition)

LieuSenlis(lat :Silvanectis)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche672   mm

Hauteur à droite678   mm

Largeur en haut580   mm

Largeur en bas607   mm

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-AME  de  DOUAI

Regeste

Philippe Ier, roi de France, confirme les privilèges du chapitre Saint-Amé de Douai et garantit aux chanoines la liberté de l'élection de leur prévôt.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, PHILIPPUS, divina miseratione Francorum rex. Mandatorum Dei viam, humano generi ad imitandum propositam, beatus Maurontus,
l.2 inclyti ducis Adalbaldi atque sanctȩ RICTRUDIS filius, satis accurate consideravit, quia, ut electorum numero adscriberetur, bona sibi jure hereditario contingentia beato AMATO,
l.3 a Senonensi episcopatu Theoderici regis tyrannide depulso contulit, et in proprio fundo, antiquitus Broilo, a modernis autem Menrivilla nominato, in honore Dei et sancti PETRI
l.4 apostoli, pro voto, sanctissimo episcopo AMATO ȩcclesiam construxit. Postquam vero sanctum episcopum, sibi amabilem, AMATUM, Dominus ad cȩlestem patriam ex hac molestȩ peregrinationis erumna
l.5 assumpsit, sacrum corpus illius sacer MAURONTUS in supradicta ȩcclesia honorifice tumulavit et ad honorem Dei ipsiusque [sancti] fratres in ipsa ȩcclesia congregavit. Fratrum
l.6 itaque congregatio in predicta ȩcclesia, divino famulatui mancipata, longo tempore permansit quieta, donec Danorum et Normannorum gens crudelis et aspera devastaret
l.7 ipsam Menrivillam et circa eam omnem patriam. Sed, imminente persequutione, fratres solliciti de corpore sui patroni, Duacum a persequutorum incursione securum, illud
l.8 deportaverunt, et in ȩcclesia, ab antecessoribus in honore sanctȩ Dei genitricis MARIAE ibidem in fundo sancti MAURONTI ȩdificata, posuerunt. Placatis autem predictȩ persequutionis
l.9 turbationibus et loco Menrivillȩ devastato, Karolus rex Francorum et Arnulfus consul Flandrensium, a predictis fratribus requisiti quid agerent de corpore tanti patroni,
l.10 convocatis episcopis et principibus suis, eorum consilio ordinatione divina preeunte, hoc statuerunt ut in Duaco, gratia exaltandi, corpus venerabilis AMATI remaneret in perpetuum
l.11 in ȩcclesia beatȩ Dei genitricis MARIAE, in qua superius memoravimus esse translatum. Preterea edicto suȩ dominationis statuerunt et privilegiis suis firmaverunt ut quicquid
l.12 beatus AMATUS et fratres Deo [et sibi famulantes] habebant donec in Menrivilla [erant vel deinceps habituri erant], hoc etiam in Duaco [morantes] firmiter haberent et sine
l.13 [contradictione possiderent]. Libertatem etiam ipsius ȩcclesiȩ firmam statuerunt, [quam] nobis plures et autentici viri retulerunt et [fratres illius ȩcclesiȩ diu inviolatam tenuerunt].
l.14 [Post multa] siquidem tempora contigit ut ipsa ȩcclesia igne vastaretur, in quo omne librarium simul et privilegia ȩcclesiȩ perierunt. Sed quia a Deo est sublimitas omnis
l.15 et potestas, omni sollicitudine curandum est in potestate constitutis ne res ȩcclesiasticȩ per violentiam alicujus raptoris auferantur vel devastentur. Quod ne
l.16 aliquando contingat, volens renovare quod antecessores mei confirmaverunt de beneficiis sancti AMATI, ego Philippus, rex Francorum, adquievi petitioni Rotberti Flandrensium
l.17 comitis, et nepotis sui Balduini comitis de Hainau, necnon et Richeldis, matris ipsius Balduini, canonicorum etiam ipsius sancti AMATI Duacensis, qui virum religiosum [Rai]marum,
l.18 ipsius ȩcclesiȩ prepositum, et Gualterum castellanum de rebus predictȩ ȩcclesiȩ augendis et conservandis multum sollicitum ad me miserunt, exorantes ut res sancto AMATO donatȩ
l.19 sive donandȩ meȩ dominationis auctoritate confirmarentur. Confirmavi itaque precepto potestatis regiȩ, ut ipsa ȩcclesia infra castrum Duaci in honore sanctȩ Dei genitricis MARIAE
l.20 constructa, in qua corpora beatorum confessorum AMATI atque ipsius MAURONTI quiescunt, ab omni laicali potestate sit libera, ut canonici Deo et sanctȩ MARIȨ et sancto AMATO ibi
l.21 quiete serviant. Atrium quoque et claustrum et domos canonicorum in libertate permanere concessi. Prohibemus etiam ut neque in claustro neque in atrio neque in domibus cano-
l.22-nicorum, in claustro sive in castro manentium, vel servientibus eorum, vel omnino in facultatibus ipsius ȩcclesiȩ ulla laicalis persona mittat manum neque rex neque comes neque castellanus
l.23 neque aliquis sub eis laicus. Bannum aut latronem, vel thesauri aut etiam alicujus rei inventionem, nulla laicalis persona in predictis locis sibi usurpare audeat, sed ditioni et
l.24 potestati ȩcclesiȩ omnino subjaceant. Prepositus nullus in supradicta ȩcclesia constituatur nisi canonicorum electione. Preterea per presentem decernimus jussionem ut nullus sit sub meo
l.25 regimine qui presumat aliquid auferre de omnibus quȩ beato AMATO a sancto MAURONTO sunt attributa vel ab aliis antecessoribus collata, seu quȩ ab ipsis prepositis sive canonicis ibi ser-
l.26-vientibus fuerint attracta aut in antea, Deo auxiliante, a quibuscumque fuerint meliorata vel augmentata. Si quis autem, aut nostro aut futuro tempore electionis jura
l.27 prenominatȩ ȩcclesiȩ et rerum predictarum liberam dispositionem, regali dignitate nostra concessam violaverit, veluti contra salutem regiȩ dignitatis
l.28 agens, auctoritate nostra atque precepto, quasi inimicus et proditor Domini sui, ab omni munere et honore publico arceatur donec justo judicio
l.29 ipsi ȩcclesiȩ, quam lesit, satisfecerit. Insuper et precepto regiȩ majestatis statuimus, ut violator hujus preordinatȩ libertatis ipsi ȩcclesiȩ persolvat decem
l.30 libras aureȩ monetȩ. Et ut hoc preceptum regiȩ dignitatis in posterum per omnia conservetur illibatum, sigilli nostri impressione subtersignari jussimus.
l.31 EGO PHILIPPUS [monogramme] rex Francorum hoc privilegium Silvanectis confirmavi, anno regni mei sedecimo, testibus subscriptis: signum Manassȩ
l.32 Remensis archiepiscopi. Signum Richarii Senonensis archiepiscopi. Signum Tietboldi Suessionensis episcopi. Signum Guidonis Belvacensis episcopi.
l.33 Signum Rotgeri Cathalaunensis episcopi. Signum Elinandi Laudunensis episcopi. Signum Radulfi Ambianensis episcopi. Signum Raineri Aurelianensis episcopi. Signum Ratbodi Novio-
l.34-mensis episcopi. Signum Gualeranni regis camerarii. Signum Frederici dapiferi. Signum Hervei pincernȩ. Signum Hugonis conestabuli. Ego GAUSFRIDUS, regis cancellarius
l.35 et Parisiensis episcopus hoc privilegium scripsi et subscripsi. Actum est anno ab incarnatione Domini millesimo LXXmoVI, indictione XIIII,
l.36 epacta XII, concurrente V.
l.37 [sceau].

Bibliographie

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 207-211, n° 81.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 96-98.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°390 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°390»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte390/. Date de mise à jour : 29/03/12.