Toulouse, AD Haute-Garonne, H St. Félix 23 liasse 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro3896

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date10/06/1058(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

Diocèse?

RégionMidi/Pyrénées

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche135   mm

Hauteur à droite125   mm

Largeur en haut553   mm

Largeur en bas550   mm

AuteurLambert Pierre, Richilde son épouse et leurs enfants

Bénéficiaireéglise  de  MILIANO

Regeste

Lambert Pierre et son épouse Richilde et leurs enfants donnent à sainte Agathe d'Imiliano des terres au comté de Narbonne.

Texte

l.1 IN n[omine Do]mini ego Lanbertus, cognomento Pet[rus] et uxor mea nomine Richillis et infan[tes nostr]i his nominibus Petrus, et Stefanus, et [Pon]cius, et Guilelmus et
l.2 Poncia, et Columba, et Garsindis, nos simul in uno donatores sumus tibi, Domino Deo et sancta Aga[ta] qui est fundata in villa que vocant Imiliano. Certum quidem et ma-
l.3-nifestum est enim quia sic placuit animi nostris et placet. Nullius quoque gentis imperio nec suadentis ingenio, set propria expontanea hoc elegit nostram bona vo-
l.4-lumptas, ut tibi domino Deo et sancta Agata aliquid de alodem nostri donare debemus, quod ita et facimus. Donamus nos tibi domino Deo et sancta Agata, in comitatu Narbonense, in terminium de villa
l.5 que vocant Imiliano in capud de ipso campo sestairatas V de terra Lavoriva rasas, et abet ista terra superius scripta abet afrontaciones vel conlateraciones, de altano et
l.6 de meridie, afrontat vel conlatera in ipsa terra de nos donatores, de circi in alodem comitale, de aquilonis afronta in casalis, de nos donatores, quantum infra istas afronta-
l.7-ciones vel conlateraciones includunt de ista terra superius scripta, sic donamus nos tibi domino Deo et sancta Agata, ego Lanbertus suprascriptus et uxor mea superius scripta et in-
l.8-fantes nostri suprascripti, masculi et feminas, ista terra superius scripta ad proprium alodem per abendi tota et ab integra, et cum omni voce de fundis possessionis sine ulla
l.9 reservacione et sine ullo contradicente, usque in finem et usque in seculum seculi, et in tale pactum deliberacionis quod si nos donatores aud ullus de heredibus nostris aud ulla amissa
l.10 subrogata persona, quis contra hanc carta donacione ista pro inrumpendum venerit, componat tibi domino Deo et sancta Agata istum alodem superius scriptum duplum et melioratum et ista
l.11 terra superius scripta, dupla et meliorata. Et inantea hec carta donacione ista firma et stabilis permaneat omnique tempora. Facta carta donacione ista IIIIo idus junii an-
l.12-no millesimo LVIIIo incoante incarnacionis Domini nostri Jhesu Christi, regnante Aianrico rege. Sig[croix]num Lanbertus cognomento Petri et uxor mea suprascripta et infantes nostri su-
l.13-pra scripti, masculi et feminas, qui carta donacione ita scribere jussimus manus nostras firmavimus et testes firmare rogavimus.
l.14 Sig[croix]num Poncius Rainaldi. Sig[croix]num Ermengaudus Poncii. Sig[croix]num Stefanus Poncii.
l.15 [signum] Onoratus presbiter scripsit die et annos supra.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°3896 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3896»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3896/. Date de mise à jour : 29/03/12.