Colmar, AD Haut-Rhin, 3 G 50 n° 96

<< < / > >>

Numéro3892

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date24/03/1096(fiabilité :texte)

LieuTours(lat :Turonis)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Largeur en haut427   mm

Largeur en bas430   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  MARBACH

Regeste

Urbain II, pape, confirme les privilèges du chapitre de Marbach.

Texte

l.1 URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTIS FILIIS IN MARBACENSI ECCLESIA CANONICAM VITAM PROFESSIS, EORUMQUE SUCCESSORIBUS IN EADEM RELIGIONE PERMAN-
l.2-SURIS IMPERPETUUM. Religiosis desideriis dignum est facilem prebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Proinde nos vestris per familiarem filium nostrum, vestrum autem
l.3 prepositum Manegaldum precibus annuentes, tam vos quam vestra omnia sub tuitione apostolicȩ sedis excipimus, et presentis privilegii auctoritate munimus. Statuimus enim ut nemini
l.4 inter vos professione exhibita proprium quid habere, nec sine prepositi aut sine communi congregationis licentia de claustris discedere liberum sit. Quod si discesserit et commonitus redire
l.5 contempserit, ei ejusque successoribus facultas sit ejusmodi ubilibet a suis officiis interdicere, interdictum vero episcoporum vel abbatum sine ejus consensu nullus absolvat.
l.6 Preterea per presentis privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus, ut quecumque hodie vestra ecclesia juste possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate
l.7 principum, vel oblatione fidelium juste atque canonice poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo, ut nulli omnino
l.8 hominum liceat eandem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare; sed omnia integra con-
l.9-serventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad haec adicientes statuimus, ut nullus vobis violentia vel astutia
l.10 qualibet in praepositum constituatur, nisi quem fratres omnes communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem regulariter providerint eligendum
l.11 chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes clericorum ab episcopo, in cujus diocesi estis, accipietis. Siquidem gratiam atque communionem apostolicȩ sedis
l.12 habuerit, et si ea gratis ac sine pravitate voluerit exhibere, alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem, et ab eo consecrationum sacramenta suscipere.
l.13 Si qua sane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,
l.14 potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et domini redemptoris
l.15 nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi, quatenus
l.16 et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMEN.
l.17 [rota] [benevalete].
l.18 Datum Turonis, per manum Johannis sanctȩ Romanae ecclesiȩ diaconi cardinalis, IX kalendas aprilis, indictione IIIIa, anno dominicȩ incarnationis MoXCoVIo, pontificatus autem domni URBANI secundi papae IXo.

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5629.

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 5, col. 474-475, n° 17.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3892 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3892»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3892/. Date de mise à jour : 29/03/12.