Lille, AD Nord, 4 G 106 n° 1454
Numéro389
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date25/12/1075(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseCambrai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche504 mm
Hauteur à droite516 mm
Largeur en haut359 mm
Largeur en bas361 mm
AuteurLietbert, évêque de CAMBRAI
BénéficiaireChapitre cathédral de CAMBRAI
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Qui vult cum Deo habitare immo ut et Deus secum habitet in sempiternum, bonas faciat vias suas et studia sua
l.3 secundum Hieremias vaticinium. Nos igitur quandiu in hac vita sumus audientes apostolum operemur bonum ad omnes
l.4 maximas autem ad domesticos fidei, et ad illos etiam qui sunt fideles et amici nostri. Si quis enim ut ait idem apostolus curam
l.5 suorum neglegit et maxime domesticorum, fidem denegat, et est infideli deterior. Ego igitur petitionem IIorum fidelium meorum, Werinboldi
l.6 scilicet scolastici et Airulfi capellani mei, haut contempnendum esse estimavi, postulantium a me ut altare de Angra ab omni con-
l.7-suetudine liberum et a persona et a redemptione facerem, et sanctae Dei genitricis Mariȩ pro animabus eorum traderem ita tamen ut in vita sua illud
l.8 tenerent. Sed pro eo unum pastum quotannis canonicis sanctae Mariae facerent. Quando autem alter eorum obiret, superstes illum pastum quem ambo
l.9 viventes facturi essent, in aniversario defuncti faceret. Postquam vero iste quoque defunctus esset, altare illud in usus canonicorum cederet, et
l.10 faceret inde elemosinarius per singulos annos canonicis pastus IIos, singulum scilicet in utrorumque defunctorum anniversario, et si quid residuum
l.11 haberetur, canonicis divideretur. Ego vero annuens petitioni eorum sicut fidelium sicut domesticorum, altare illud sanctae Mariae tradidi secundum modum
l.12 superius conprehensum. Ut autem haec carta rata et inconvulsa maneat, nostro sigillo est consignata, et bonorum
l.13 virorum subtersignatorum testimonio corroborata. [croix] Gerardi archidiaconi et prepositi. [croix] Mazelini archidiaconi. [croix] Iterum
l.14 Gerardi archidiaconi. [croix] Warmundi archidiaconi. [croix] Widonis archidiaconi. [croix] Franconis archidiaconi. [croix]
l.15 Sigerici archidiaconi.
l.16 ACTUM EST HOC ANNO DOMINICE INCARNATIONIS ILXXV INDICTIONE XIII REGNI VERO HEINRICI REGIS XXIIII
l.17 presulatus domni Lietberti episcopi XX. [sceau].
Bibliographie
DUVIVIER (Ch.), Recherches sur le Hainaut ancien (Pagus Hainoensis) du VIIe au XIIe siècle, Bruxelles, 1865, n° 58.
COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 95.
VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 19, n° 16.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°389 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°389»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte389/. Date de mise à jour : 29/03/12.