Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 8

<< < / > >>

Numéro3886

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date27/04/977(fiabilité :édition)

LieuBrumpt(lat :Beramata)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche445   mm

Hauteur à droite450   mm

Largeur en haut573   mm

Largeur en bas575   mm

AuteurEmpereur Otton II

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Otton II, empereur, confirme l'immunité de l'abbaye de Murbach.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, OTTO, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ERGO LOCA DIVINIS CULTIBUS MANCIPATA PROPTER AMOREM DEI DITAMUS ET IN EISDEM LOCIS SIBI FAMULANTIBUS BENEFICIA OPORTUNA LARGIMUR, PRȩMIUM NOBIS
l.2 apud Deum eternȩ remunerationis rependi confidimus. Proinde omnium fidelium nostrorum tam prȩsentium quam et futurorum noverit industria, quia vir venerabilis Berehgerus abbas ex monasterio Muorbach quod est constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae
l.3 sanctique Petri principis apostolorum et sancti Leudegarii martiris et episcopi, detulit obtutibus nostris auctoritates inmunitatum domni et genitoris nostri Ottonis piȩ memoriȩ piissimi imperatoris augusti ceterorumque precessorum nostrorum, regum scilicet et imperatorum, in quibus continebatur insertum, qualiter ipsum monasterium cum rebus et homi-
l.4-nibus sibi juste subjectis ob amorem Dei tranquillitatemque fratrum ibidem consistentium sub plenissima defensione eorum et inmunitatis tuitione haberetur. Sed pro rei totius firmitate carissima nostra contectalis Theophanu, Argentinȩ civitatis Erkanbaldo venerando episcopo comite, nos postulavit ut
l.5 hujuscemodi nostrȩ auctaritatis immunitatem erga ipsum monasterium ob reverentiam ipsius sancti loci hac nostra renovaremus atque confirmaremus auctoritate. Nos vero eorum petitioni pro Dei amore et nostrȩ mercedis augmento libenter annuimus et hoc preceptum inde conscribi jussimus, per quod eis
l.6 omnia loca que vel tempore Eburhardi et Liutfredi usibus eorum concessa sunt aut postea per incrementa aucta sunt et modo in eorum vestitura tenentur ad suum peculiare et quȩ injuste abstracta noscuntur, nostra imperiali auctoritate omnia eis concedimus ac
l.7 roboramus eisque inter se eligendi abbatem qui eisdem rebus fratrumque regimini preesse possit, quandocumque necesse sit, liberum concedimus arbitrium. Insuper etiam imperiali sceptro sancimus ut nullus comes aut judex seu quȩlibet prepotens persona mansiones in illis locis habere
l.8 aut parata exquire presumat, sed eis liceat quieto ordine degere et regulariter domino militare. Theloneum videlicet juxta antiquas antecessorum nostrorum concessiones ab eis vel eorum hominibus per omnes regni nostri fines neque in urbe neque in via neque ad pontes
l.9 seu aliquas stricturas nullo modo accipiatur vel queratur. Et ut hoc nostrȩ confirmationis preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra illud subdus firmavimus sigillique nostri impressione insigniri precepimus.
l.10 SIGNUM DOMNI OTTONIS INVICTISSIMI IMPERATORIS [monogramme] AUGUSTI. EGBERTUS CANCELLARIUS AD VICEM VILLIGISI ARCHICAPELLANI NOTAVI [sceau] [ruche].
l.11 Data V kalendas maii, anno dominicae incarnationis DCCCCLXXVI, indictione V, anno vero regni domni Ottonis XVI, imperii X. Actum Beramata.

Bibliographie

SICKEL (Th.), Die Urkunden Ottos II. Die Urkunden Ottos III., Hanovre, 1888-1893 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 2), DO II, n° 155.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3886 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3886»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3886/. Date de mise à jour : 29/03/12.