Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 6b

<< < / > >>

Numéro3883

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date07/07/877(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche388   mm

Hauteur à droite390   mm

Largeur en haut500   mm

Largeur en bas508   mm

AuteurCharles lII le Gros, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Charles le Gros, roi, confirme à l'abbaye de Murbach le droit d'élire son abbé.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA REX. SI DIVINO FAMULATUI MANCIPATOS FRA-
l.2-tres in monasteriis nostrae largitatis solatia prebendo consolamus, maxime quoque in eo, si concessa coenobiorum fratribus privilegia spontanea
l.3 voluntate nostra auctoritate solidamus, liquido credimus plurimum nos eorum orationibus ad aeterna premia recipienda roborari.
l.4 Ideoque noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Friderichus abba monasterii quod dicitur
l.5 Vivarium Peregrinorum super fluvium Morbach constructum, in honore sancti Leudegarii consecratum, detulit obtutibus celsitudinis nostrae quaedam pre-
l.6-cepta antecessorum nostrorum, proavi videlicet et avi atque gloriosissimi genitoris nostri, in quibus inter cȩtera continebatur, qualiter idem supra-
l.7-dicti Francorum principes ejusdem monasterii monachis privilegium inter se eligendi abbatem, quandiu inter illos talis inveniri potuisset, qui illud
l.8 propositum secundum regulam sancti Benedicti bene custodire et ordinare potuisset, illorum auctoritatis firmitate concessissent,
l.9 petiitque nos idem supranominatus abba, ut etiam nos hoc idem nostra auctoritate roboraremus. Statimque nos hoc fieri decrevimus et jussimus eis fieri
l.10 hoc nostrae auctoritatis preceptum, per quod decernimus atque jubemus, ut sicuti hec eadem electionis concessio a principibus Francorum eidem monasterio
l.11 concessa est, ita deinceps firma et stabilis omni tempore permaneat nostra per omnia auctoritate roborata propriaque manu confirmantes anulo nostro sigillari mandavimus.
l.12 SIGNUM [monogramme] KAROLI SERENISSIMI REGIS. LIUTVUARDUS CANCELLARIUS [ruche] ET RECOGNOVI [sceau].
l.13 DATA NONAS JULII, anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXVII, indictione X, [anno vero regni] Karoli regis primo.

Notes

1

Bibliographie

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 5-6, n° 3.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 365, n° 598.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3883 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3883»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3883/. Date de mise à jour : 29/03/12.