Colmar, AD Haut-Rhin, 9 G 3 n° 5b

<< < / > >>

Numéro3880

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/07/840(fiabilité :édition)

LieuStrasbourg(lat :Strazbur civitate)

DiocèseBâle

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche403   mm

Hauteur à droite400   mm

Largeur en haut520   mm

Largeur en bas530   mm

AuteurEmpereur Lothaire Ier

BénéficiaireAbbaye  de  MURBACH

Regeste

Lothaire, empereur, confirme à l'abbaye de Murbach la possession du monastère de Luzern et cinq hommes libres à Emmen, dans l'Aargau.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI DEI AETERNI, HLOTHARIUS, DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI PETITIONIBUS SERVORUM DEI JUSTIS ET RATIONABILIBUS DIVINI CULTUS AMORE FAVEMUS,
l.2 superna nos gratia muniri non dubitamus. Ideoque noverit industria omnium fidelium nostrorum tam praesentium quam et futurorum, quia vir venerabilis Sigimarus abba ex monasterio, quod dicitur Vivarium Peregrinorum situmque est in ducatu Alsacense
l.3 super fluvium Morbac et constat esse constructum in honore sancti Leodegarii et sancti Petri apostolorum principis vel sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae, detulit nobis sacra memoriae genitoris nostri Hludovuici auctoritatem, in qua erat insertum, qualiter attavus noster Pipinus
l.4 quondam rex et ipse postmodum in sua elemosina concessissent monasterium Luciaria vel monachis ibidem degentibus homines ingenuos quinque his nominibus: Vualdonem, Vulfarium, Vuilfinum, Vuolfoldum et Vulbertum cum filiis et posteris eorum, commanentes in loco nuncupante
l.5 villa Emau super fluvium Riusa in pago Aregava, videlicet ut illud, quod ad partem publicam facere consueverant, ad praedictum monasterium fecissent. Unde memoratus abba deprecatus est clementiam nostram, ut pro firmitatis studio et animae nostrae emolumento eandem
l.6 praeceptionem nostra confirmaremus auctoritate, quod et ita et nos fecisse omnium fidelium nostrorum cognoscat industria. Praecipientes ergo jubemus, quemadmodum et in eodem praecepto continetur, de itinere exercitale seu scaras vel quamcumque partem ire praesumat
l.7 aut mansionaticos aut mallum custodire aut navigii facere vel alias functiones aut freda exactare et quicquid ad partem comitum aut juniorum eorum seu successorum exigere poterat, sicut idem attavus noster et genitor concesserunt et per eorum auctoritatem confir-
l.8-maverunt, ita nostris futurisque temporibus firmum et stabile permaneat. Et ut haec auctoritas nostra firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.9 [chrisme] EICHARDUS AD VICEM AGILMARI RECOGNOVI ET [ruche] [Ricardus subdiaconus ad vicem Agilmari recognovi et subscripsi] [sceau].
l.10 [chrisme] Data VIII kalendas augusti, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXI, indictione III. Actum Strazbur civitate. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Notes

1

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 79, n° 98.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, t. 1, p. 325-326, n° 516.

SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 134-136, n° 45.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3880 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3880»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3880/. Date de mise à jour : 29/03/12.