Nice, AD Alpes-Maritimes, H 425 n° 2

<< < / > >>

Numéro3863

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date17/10/1022(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurConstantin, Isingarda son épouse et leurs fils

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-HONORAT  de  LERINS

Regeste

Constantin, Isingarde, sa femme, et leurs six fils donnent à l'abbaye de Lérins l'église Saint-Saturnin située au pagus de Glandèves, et ses dépendances.

Texte

l.1 Domino creatore hac salvatore nostro Jhesu Christo predicante atque docente et sitientibus eternam vitam dicente: Facite vobis amicos de mamona iniqui-
l.2-tatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Et iterum: Thesaurite vobis thesauros in cȩlo et cetera. Itemque: Si vis perfectus esse,
l.3 vade, vende omnia que habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in cȩlo. Audivi ego frater Constantinus quidam christianus licet indignus, cum in evangelio hac verba et his
l.4 similia legerentur, consideransque futuros casus et perpendens sollicite, quȩ parata sunt impiis tormenta quȩve fidelibus eterna prȩmia. Nos quidem in Dei no-
l.5-mine jamdictus Constantinus et uxor mea Isingardis filiique nostri Ripertus, Dodo, Arebertus, Pontius, Hugo et Abillonius, inspirante Deo sana mente integroque
l.6 consilio, metuentes casum humanȩ fragilitatis, ne nobis repentina ac perpetua mors obveniat, placuit animabus nostris ut aliquid de rebus
l.7 propriis Deo et sanctis ejus videlicet perpetuȩ virgini ipsiusque genitrici Mariȩ necnon et beatissimo Honorato et insulȩ Lirinensis cenobio, ubi
l.8 preesse videtur domnus abbas Odilo Cluniacensis pater deberemus offerre sicuti et facimus. Dum enim priscarum legum sancxit auctoritas
l.9 ut supra sepissime. Quapropter nos jamdicti Constantinus et uxor mea Isingardis et filii nostri ad prefatum locum scilicet Mariȩ et Honorati,
l.10 sub hac descriptione, pro animarum nostrarum remedio, rem nostram propriam donamus, tradimus atque transfundimus, id est quandam ȩcclesiam in
l.11 honore sancti Saturnini quȩ sita est in pago Glannadensi in territorio Briacionensi, cum terra quȩ est in ipsius ȩcclesiȩ circuitu. Quȩ
l.12 eciam taliter constat terminata, primo latus a vertice montis usque ad fontem qui vocatur Salsa, secundo latus sic quomodo rivus ipsius
l.13 fontis currit usque ad rivulum qui vocatur Agabron, tercio latus terminat fons qui venit a monte cadens in rivulo Agabron. Et nos
l.14 igitur in Christi nomine, ego videlicet Aldebertus et uxor mea Ermengardis et filius noster Aldebertus, eodem modo quicquid habemus
l.15 in divisione hujus terrȩ pro eternȩ vitȩ remedio, loco et fratribus prefatis concedimus. Si quis vero de consanguineis aut choeredibus
l.16 nostris vel aliquis christianus nobis viventibus seu post obitum nostrum, quod absit hoc donum contradicere calumpniare sibique
l.17 adquirere maluerit ex parte domini ei contradicimus et obtestamus, quatenus hujus scripturȩ commutationem heredibus libere
l.18 uti liceat prout dignum est. Alioquin et ut dignum est agere temptaverit, dominis cartȩ hujus componat auri libras C et in-
l.19-super pars ejus sit cum Datan et Abyron quousque resipiscat. Et ut hac scripta permaneant firma cum stipulatione
l.20 subnixa, manibus propriis firmamus ac roboramus, S. Constantini auctoris hujus scripti et filiorum ejusdem quorum
l.21 hȩc nomina: S. Riperti, S. Dodoni, S. Lanberti, S. Pontii, S. Hugonis, S. Abillonii qui hanc cartam fieri et
l.22 firmare rogaverunt, S. Aldeberti participis hujus helemosinȩ. S. Aldeberti ipsius filii.

Notes

Citations: l. 2: Math. 6, 20; l. 2-3: Math. 19, 21.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3863 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3863»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3863/. Date de mise à jour : 29/03/12.