Nice, AD Alpes-Maritimes, H 425 n° 4

<< < / > >>

Numéro3857

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1092(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurAbellonius, fils de Constantin

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-HONORAT  de  LERINS

Regeste

Abellonius, fils de Constantin, donne à l'abbaye de Lérins la quatrième part qu'il possède sur le château de Briançon.

Texte

l.1 Sapientium exigit consuetudo et romanorum principum institutio, ut si quis rem suam transigere, transfundere, aut donare voluerit, per testamentum pagine confirmet. Quapropter ego Abellonius
l.2 Constantini filius hanc donationem quam facio scriptis et testibus corroboro. Audiens enim euvangelica precepta dicentia: Si quis vult perfectus esse, relinquat omnia que habet et det pau-
l.3-peribus et sequatur me, heredidatem meam que ex jure paterno michi accidit, scilicet quartam partem tocius castelli Briancionis et alia omnia que michi contingunt relinquo Deo et beate
l.4 Marie sanctoque Honorato atque pauperibus Christi monachis Lyrinensibus domno videlicet abbati Aldeberto, ejusque successoribus et omnibus ibi Deo servientibus dono, laudo, trado atque
l.5 confirmo. Ex hac autem donatione consilio predicti abbatis, Petro dicto filio meo, mansum unum solummodo tribuo, tali conditione, ut ipse et sui per sanctum Honoratum et per
l.6 abbates Lyrinenses, habeant et teneant at fidelitatem et servicium et hominium eis impendant. Sin autem ab eo manso eos expertes facio, et ab omni honore meo exheredo.
l.7 Facta est autem donatio ista anno ab incarnato Dei verbo MoXCoIIo. Hujus donationis sunt testes: Gaufredus nepos ejus, Guillelmus Ripertus, Aldebertus
l.8 de Mugulo, Laietus de Massio, atque Tronellus frater ejus, Tasilo, Nitardus, et Rainardus de Rocaforte monacus, et Stephanus, et Trimundus, Ponciusque
l.9 de Calles, atque quamplures alii quod longum est enarrare.

Notes

Citations : l. 2-3 : Matth. 19, 21.

Bibliographie

MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, p. 198-199, n° 197.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3857 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3857»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3857/. Date de mise à jour : 29/03/12.