Nice, AD Alpes-Maritimes, H 1057

<< < / > >>

Numéro3851

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date19/03/1061(fiabilité :texte)

LieuLérins(lat :in insula Lyrinensi)

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurHildebert, évêque d'ANTIBES

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-HONORAT  de  LERINS

Regeste

Hildebert, évêque d'Antibes, donne à l'abbaye de Lérins l'église de Saint-Vallier bâtie au lieu-dit La Cavagne, la moitié des dîmes et trois mas sis audit terroir.

Texte

l.1 Quoniam multimodis incessanter temptationum ictibus concutimur, quibus pro dolor ob nostri incuriam plerumque confodimur. Antidotum scilicet medi-
l.2-camenta suȩ miserationis meis omniumque vulneribus apposuit benignitas deitatis, dum participio peccatoribus consuluit suscepte humanitatis dicens: Date elemo-
l.3-sinam et omnia munda sunt vobis et peccata tua elemosinis redime, et juxta Salamonem: Desudet elemosinae in manu tua, donec justum invenias cui eam
l.4 tradas, quoniam: Sicut aqua mortificat ignem sic elemosina peccatorum rubiginem, o venerandum opificem rerum Deum et expetendum qui hunc molestia cor-
l.5-poris illum vero contricione spiritus salutari, alium autem ex pȩnitentiȩ gemitu pro fluente rivulo lacrimarum, alterum ad se revocat donativis elemosi-
l.6-narum. His et hujuscȩ quam pluribus monitis animatus Eldebertus Antipolensis episcopus beatȩ Dei genitrici semperque virgini Mariȩ et Sancto Honorato,
l.7 Eldeberto etiam abbati et cenobitis ȩcclesiȩ Lyrinensis, legali donatione quoddam munusculum cedo, ut eorum jugibus, orationibus ab instantibus
l.8 angustiis eripiar, futurisque cum defecero gaudiis eternitatis inserar. Notum sit omnibus fidelibus quia dono in comitatu Antipolensi prefatis sanctis et fra-
l.9-tribus Lyrinensis ȩcclesiȩ in villa Cavania, ȩcclesiam Sancti Valerii et medietatem totius decimȩ et tres mansos in eadem villa cum suis appendiciis omnibus
l.10 quorum fuere antiqui possessores. Hildemarus Pilrinus et Pontius Rodoardus et Fulco Vis, eotenus ne umquam a meis heredibus repetantur,
l.11 sed perpetua firmitate a sanctis possideantur et inconvulsa soliditate a pretaxatis cȩnobitis habeantur.
l.12 Wilelmus Gaucerannus firmavit. Fidas ejus uxor firmavit. Fulco Staminia firmavit. Dodo firmavit. Wilelmus Sparronum firmavit. Rollannus Kabrias firmavit. Rostagnus Aldebrannus firmavit.
l.13 Pontius Richerius firmavit. Raimundus episcopus firmavit. Arbertus de Kabrias firmavit.
l.14 Facta est igitur hujus donationis carta in insula Lyrinensi, XIIII kalendas aprilis, anno dominice incarnationis, millesimo LXI, indicione XIIII, epacta XXVI.

Notes

Citations : l. 2-3 : Luc. 11, 41 et Dan. 4, 24 ; l. 4 : Eccl. 3, 33.

Bibliographie

MORIS (Henri) et BLANC (Edmond), Cartulaire de l'abbaye de Lérins, 2 vol., Paris, 1883-1905, t. 1, n° 144.

DOUBLET (Georges), Recueil des actes concernant les évêques d'Antibes, Monaco, 1915, p. 36-37, n° 37.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°3851 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3851»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3851/. Date de mise à jour : 29/03/12.