Lille, AD Nord, 36 H 62 n° 659

<< < / > >>

Numéro384

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1074(fiabilité :texte)

LieuCambrai(lat :Cameraci)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche390   mm

Largeur en haut281   mm

Largeur en bas290   mm

AuteurW.

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBERT  de  CAMBRAI

Regeste

W. donne à l'abbaye St-Aubert de Cambrai l'autel qu'il possédait à Strada (Estrées ?).

Fac-similé

Texte

l.1 Quoniam breve scimus et momentaneum vitae nostrae per quod currimus stadium, christiano igitur
l.2 cuique insistendum est et enitendum, ut comprehendat ad quod tendit bravium.
l.3 Desistentis enim cursus ipse frustratus est, et spes premii ejus evacuatur; insistenti autem ipse
l.4 Christus bravium est, merces scilicet et corona qua insignitur. Currendum ergo est ad Christum
l.5 et insudandum bonis operibus, ut computemur inter servos ejus, quia non possunt non compleri directe
l.6 ad patrem preces ejus: volo pater ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Itaque qui Christi aecclesiaȩ et ejus
l.7 catholicis aliquid largitur, servit indiscrete Christo, quia de eisdem : vos, inquit apostolus, estis corpus
l.8 Christi et menbra de menbro. Hac ergo deliberatione pulsatus, ego W., in templo Sancti
l.9 AUTBERTI cui in primis deservieram, aliquod volui memoriale relinquere, et
l.10 in spem retributionis aeternae, pro anima patris mei qui hoc idem mihi suggesserat, et ma-
l.11-tris meȩ et parentum meorum et fratris mei, pro mea etiam anima, si ab donno Lietberto episcopo obtine-
l.12-re possem, quoddam altare quod apud Stradam tenebam, ipsi aecclesiȩ absolute contradere. Et Deo gracias adju-
l.13-vante nos gracia ejus, non difficilis fuit aut laboriosa nostra impetratio, favente nobis ejusdem episcopi benivolentia, cujus
l.14 circa ipsam aecclesiam exestuans erat ampliationis et donorum exuberatio. Impetrata itaque hac permissione a do-
l.15-mno episcopo, et domno Matselino archidiacono, partim precibus, partim pretio, hujus conditionis fuit altaris traditio, ut quoniam altaris
l.16 ejusdem tunc temporis parvus erat processus, parvus itidem, id est XII denarios esset ejus respectus, et quomodocumque esset ex a-
l.17-liis altaribus, ita tamen sub respectu XII denarios et obsoniorum, illud a canonicis Sancti Autberti tenerem toto vitȩ meȩ
l.18 termino, nisi forte hoc eis concessissem, aliqua satisfactione inductus. Ne ergo scriptum istud evacuetur perversita-
l.19-tis aura subrutum, jussu domni episcopi Lietberti conscriptum est, et sigilli ejus impressione signatum et probabilium virorum
l.20 testimonio roboratum. [colonne1] Signum Gerardi prepositi, et archidiaconi. Signum Matselini archidiaconi. Signum domni Bernardi. Signum Helgoti presbiteri. Signum presbyterorum Rainberti, Alboldi, Walteri [colonne2] [sceau]. [colonne3] Signum diaconorum Goiffridi, Gisleberti, Werinfridi, Fulberti, Rothardi. Signum Subdiaconorum Herewardi, Fulchardi, Amulrici. Signum domni Lietberti [monogramme] pontificis.
l.21 Actum est autem hoc Cameraci, anno dominicȩ incarnationis IoLXXoIIIIo, indictione XII,
l.22 regni quoque Heinrici regis nostri anno XXIIIo, presulatus domni Lietberti pontificis XXIVo.

Bibliographie

DUVIVIER (Ch.), Actes et documents anciens intéressant la Belgique, Bruxelles, 1898, p. 312-313.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 86-87.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°384 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°384»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte384/. Date de mise à jour : 29/03/12.