Lille, AD Nord, 16 G 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro380

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1066(fiabilité :édition)

LieuLille(lat :apud Islam in Sancti Petri basilicam)

DiocèseTournai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche700   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurBaudouin V, comte  de  FLANDRE

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-PIERRE  de  LILLE

Regeste

Baudouin V, comte de Flandre, organise la dotation de l'église Saint-Pierre qu'il avait fondée à Lille.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET [INDIVIDUAE TRINITATIS UNIUS VERI DEI. Quoniam ego] Balduinus, Flandrensium comes marchio et Philippi Francorum regis ejusque regni procurator
l.2 et bajulus, secundum divinorum librorum [testimonia sciebam, quod superne vocationis maneat] hereditas quos in exercicium divini operis bona excitat voluntas, cepi mecum singula-
l.3-ri mentis consideratione [speculari, quia cum divinorum] mandatorum [observatione nichil alicui] Dei cultori magis valeat esse ad salutem animae [et corporis salubre, quam] aecclesias ad
l.4 honorem Dei ejusque sanctorum [ubi rationabiliter ac legaliter fieri] potest aedificare. Quapropter sepius oculis cordis illud respiciens quod scriptum est: Cui multum committitur,
l.5 multum ab eo exigitur et illud: Qui [domum Dei edificat in terris], domum [suam preparat] in celis, praeterea conjugis meae Adelȩ et filii mei Balduini fideli ac salubri aqqui-
l.6-escens consilio, basilicam [in honore sancti Petri apostolorum principis a fundamento construens], congregationem canonicorum [in eadem Dei] clementiam pro anima mea et antecessorum
l.7 meorum, uxorisque meae ac filiorum [meorum, et omnium Dei fidelium die noctuque exorare] institui, eisque ad usus necessarios de rebus possessionis meae tradidi que inferius con-
l.8-tinentur, libera videlicet omnimodo [et ab omni dominatione seu potestate, cujusquam] absoluta excepta ejus quidem prepositus et canonici ejusdem aecclesiae
l.9 in loco a progenitoribus Isla nominato [fundatae, communi elegerint voluntate. Qui] et ipse quoque tandiu et non ulterius eorum [rebus presit, quamdiu eis] placuerit. In
l.10 territorio Islensi, in villa quȩ dicitur Ulma VIII mansos terrae; in villa [Fredlenchehem] III mansos et VI bunarios; in Vuascemin III mansos et III bunarios; in Lechin III mansos et IIII bunarios;
l.11 in Schelmes, II mansos et VII bunarios; in Anetieres juxta Pietre I mansum; in Marham XVI bunarios et tres partes unius bunarii; juxta fluvium [Marcam VII] mansos et VIII bunarios et tres
l.12 partes unius bunarii; in Formestraus XIIII bunarios; in Doulesmont XV mansos; in loco qui dicitur Fins II mansos et X bunarios; in Marlera, I mansum; Haluin IIII mansos et VI bunarios; apud Flez I mansum.
l.13 Apud Fins in honore sancti [Mauricii altare, ea tamen] ab episcopo Balduino conditione concessum, ut ibi duabus personis canonicorum [electione positis, cum] secunda a vita disces-
l.14-serit, non amplius decem [ipsi episcopo] vel successoribus ejus solidis persolvantur pro restitutione similiter duarum personarum, et sic res inter eos omni tempore procedat. Apud
l.15 Vuasemias bodium aecclesiae; apud Asnapiam item bodium aecclesiae; apud Batcedam, decimam unam; in suburbio ejusdem castri, id est Islensis, unicuique canonicorum
l.16 cortile unum. Infra castrum autem totam terram quȩ adjacet aecclesiae officinis et domibus clericorum aptam, cujus terminus est via veniens ad septentrionali porta usque ad
l.17 metam atrii versus meridiem, ab orientali vero parte murus aquae contiguus pertingens per circuitum usque ad praefatam portam. In territorio Cortracensi apud Moscheron
l.18 V mansos; apud Godelinchehem bodium aecclesiae et I mansum terrae; apud Isinchehem [VI mansos] et VI bunarios; in territorio sancti Audomari, apud Flenecam decimam unam; in territorio Fur-
l.19-nensi in villa Elverzenges [decimam unam; Flambertenges decimam] similiter unam; [in territorio] Iprensi in villa Kembles V mansos et terrae; apud villam Marcam [V mansos] et tres partes
l.20 bunarii. In territorio [Brugensi in villa Rosleir medietatem bodii] aecclesiae et [duas partes decimȩ] culturarum mearum. In parroechia villae quȩ [dicitur Esnes] in loco ovium Bircla nomine
l.21 III bercarias et quartȩ [tertiam partem, et insuper XX oves] cum terra eis competenti. In moneta Islensi ebdomadariis missam pro defunctorum salute omni die celebrantibus XIIII denarios
l.22 VIII presbitero, IIII diacono, II subdiacono; cantori quoque de eadem moneta XX solidos medietatem horum in dedicatione ipsius aecclesiae, reliquum vero in [Purificatione Mariae].
l.23 In prefato loco id est Bircla, duas partes unius bercariȩ, bodium de Everlingahem post obitum Raineri.
l.24 Praeterea ejusdem loci praeposito inferius nominanda constitui. Apud [Huvesc IIII] mansos; apud Incesbecke II mansos; apud Bazerol et Sarz, et Croiz III mansos; in territorio Iprensi [apud Vui-
l.25-degaz V mansos]; in Lotharii regno juxta Aquas Grani, in loco qui vocatur [Vals VII mansos]; in prefata villa scilicet Moskeron II mansos aecclesiae in dotalicio; in parroechia [Alfrenchehen unam]
l.26 bercariam; in foro Islae altare sancti Stephani cum bodio; in suburbio ejus curtile unum, et molendinum unum cum cortili. Quin etiam uxor mea elemosinarum et remunerationis a Domino
l.27 mecum [particeps] esse cupiens et illius dominici Verbi reminiscens: Hospes fui et suscepistis me, esurivi et dedistis mihi manducare, contulit supradicte aecclesiae villam in Atre-
l.28-batensi [pago] sitam nomine Aslues, ad hospicium et refectionem pauperum, ea tamen ratione ut canonici exinde singulis annis XL solidos habeant in ipsius dedicatione. Dedit quoque
l.29 praeterea bodium aecclesiae de Doulesmont thesaurario, ut ex eo unoquoque anno XII sol. canonici recipiant in die psollempni apostolorum Petri et Pauli quia eodem die [celebrabunt] anni-
l.30-versarium [diem] patris ejus Rodberti Francorum pridem regis, et pauperes panem unius modii variae annonȩ, et duas caseorum pensas. Sed et altare sancti Petri in cripta [ex omni] tempore
l.31 [saeculi per noctium] tempora indeficiens [luminare] habeat. Si quis autem his in aliquo contraire aut contradicere voluerit, centum libras auri [persolvat] et bannum [regis, et quod temptavit]
l.32 irritum fiat. Actum apud Islam in sancti Petri basilicam, coram Phillippi Francorum regis presentia, anno VII imperii ejus, anno ab incarnatione Domini millesimo [LXVI, indictione IIII],
l.33 astantibus quamplurimis nobilibus et idoneis testibus clericis atque laicis. Ut autem haec traditio firma atque in omne tempus indissoluta [permaneat predictus rex eam roga-
l.34-tu] meo sua manu signavit, atque sigilli sui impressione firmavit. Signum Balduini junioris comitis. Signum Isaac de Valencienes. [croix]. [colonne1] Signum Balduini Noviomensis episcopi. Signum Widonis Ambianensis episcopi. Signum Drogonis Taruanensis episcopi. Signum Fulchardi Noviomensis archidiaconi. [colonne2] Signum Warnerii Taruanensis archidiaconi. Signum Warmundi Cameracensis archidiaconi. Signum Clarboldi pincernȩ. Signum Teoderici dapiferi. [colonne3] Signum Rengoti de Gand. Signum Anselmi Calvi. Signum Rodberti advocati. Signum Johannis advocati. [colonne4] Signum Walteri Duacensis. Signum Hugonis fratris ejus. Signum Rodulfi Tornacensis. Signum Widerici Tornacensis.
l.35 EGO BALDUINUS CANCELLARIUS SUBSCRIPXI.

Bibliographie

HAUTCOEUR (E.), Cartulaire de l'église collégiale de Saint-Pierre de Lille, t. 1, Lille-Paris, 1894, t. 1, n° 2, p. 2.

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 79-81.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°380 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°380»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte380/. Date de mise à jour : 29/03/12.