Carcassonne, AD Aude, H 23 n° 5

<< < / > >>

Numéro3781

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date15/05/902(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche195   mm

Hauteur à droite200   mm

Largeur en haut368   mm

Largeur en bas365   mm

AuteurTrasoarius et Sesenanda son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  LA GRASSE

Regeste

Trasoarius et Sesenanda, son épouse, donnent à l'abbaye de La Grasse la villa de Camplong située dans le comté de Narbonne.

Fac-similé

Texte

l.1 Magnus est titulus cessionis in quo nemo potest largitatis inrumpere, set quiquit gratuito animo et bona voluntatem debet et colata fuerit donatio inrevocabili modo est perenniter instabilitum. [Nos ig]itur, in Dei nomine, ego Trasoarius qui sum elemosenarius de fratri meo,
l.2 nomine Vuadaldo, qui fuit condam, et ego Sesenanda, donamus nos simul in unum atque concedimus hic circo reminiscimur Dei bona volumtatem dicentis: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Propterea jam nos supradicti Trasoarius et Sesenandam vindictam habuimus
l.3 ut aliquit de facultatibus nostris donare deberemus, sicuti et donamus in monasterio Sanctae Mariae Urbionensis et a Vuitizane abbate vel ad monachos ibidem Deo famulantes tam presentes quam et futuros. Et est ipse monasterius inter duos pagos Narbonense set et Car-
l.4-casense situs, super fluvium Urbionis. Donamus itaque vobis in comitatu Narbonense, set in ajacentias de Fonte Cooperta, ipsa villa quod vocant Campolongo cum omnes fines vel ajacentias et cum omnem superpositum suum. Id est casas, curtes, casalis, ortis, arboribus pomiferis
l.5 seu et impomiferis, terris, vineis, aquis aquarum vel decursibus earum, vie ductibus vel reductibus, pratis, pascuis, silvis, carricis, cultum vel incultum, tam divisum quam et indivisum cum omni integritate, tam longa rustica quam et urbana. Et est ipsa villa ad radice montis Anausa,
l.6 et advenit mihi Trasoario per elemosenaria causa de fratri meo, nomine Vuadaldo, qui fuit condam, sicut ille mihi precepit vel informavit sive injunxit atque tradidit, vel sicut ego probatum abeo per series conditionis vel sicut ibidem resonat; et advenit mihi Sesenanda per excomparatione.
l.7 Haec omnia superius scripta donamus adque concedimus ad jam praefacta casa Dei vel ad abbatem Vuitizanem, sive ad monachos qui ibidem Deo serviunt vel qui post eos subcessuri sunt, ad elemosina pauperum, stipendia monachorum, et luminariis sancta Dei ecclesia concinandi, vel propter
l.8 remedium anime Mironi et Vuadaldo condam qui fuerunt, et de me Sesenanda, et propter remedium animarum nostrarum, ut ipsi monachi qui ibidem sunt vel qui post eos futuri erunt non pigeat pro nos horare vel pro parentibus nostris. In ea vero deliberatione, dum ego Sesenanda
l.9 et filius meus Miro vixerimus, in nostra jura potestate sic consistat, tam possidendum quam et laborandum ipsa nostra hereditatem. Post obitum vero nostrum revertere faciat ad monasterium Sancta Maria vel ad cunctam congregatione sicut superius scriptum est. Quem vero haec omnia superius scripta
l.10 facere vel judicare volueritis, post obitum nostrum maneat vobis vel subcessoribus vestris de expresente die et tempore firmissima potestas cum omni voci opositionis nostrae. Si quis ullus homo aut aliquis de filiis vel de heredibus nostris qui contra hanc ista donatione ad inrumpendum
l.11 venerit, in primis ira Dei omnipotentis incurrat, et ad limitibus sanctorum efficiat extraneus, et cum Juda Shariot qui Dominum tradidit in diem judicii participationem abeat, et in hoc seculo numquam bene inveniat. Et si nos jam supradicti Trasoarius et Sesenanda, aut aliquis de fratribus aut de filiis
l.12 aut de parentibus nostris vel coslibet homo qui contra hanc carta donationis post obitum vero nostrum ad inrumpendum venerit aut causare presumserit, quicumque hoc fecerit, sit nobis culbabilis auri solidos XXXa, et insuper haec omnia quod superius insertum est, dupliciter componere faciat,
l.13 coactus absolvat, et quo petit vindicare non valeat, cum stipulationem in omnibus compraeensa. Facta carta donationis idus madii, anno V regnante Karulo rege, post obitum Oddonis regis. [signum] Trasoarius qui jubente Vuadaldo hoc fecit [subscripsit].
l.14 Signum [croix] Sesenanda qui hanc donitum fecit sicut superius scriptum est, et testes ad roborandum tradidit. In ea vero deliberationem ut ipsa villa Campolongus venit in potestate Sancta Maria Urbionensis; ipsa carta quod fecimus de Palos donationis
l.15 ad Sancta Maria, ad filia mea quod de Vuadaldo abui, nomine Richilde, revertere faciat. [chrisme] Vuistrimirus [subscripsit]. [chrisme] Aimo [subscripsit]. [chrisme] Fredarius [subscripsit]. [chrisme] Sesemundus [ruche].
l.16 [chrisme] ILDIGISUS presbiter qui hanc donationem scripsit [ruche] sub die et anno quod supra.

Notes

ligne 12 : "vero" en interligne.

Bibliographie

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 71-73, n° 42.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3781 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3781»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3781/. Date de mise à jour : 29/03/12.