Carcassonne, AD Aude, H 23 n° 4

<< < / > >>

Numéro3779

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/903(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseCarcassonne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche345   mm

Hauteur à droite330   mm

Largeur en bas575   mm

AuteurRaoul, comte  de  ROUSSILLON, et Ridlindis son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  LA GRASSE

Regeste

Raoul, comte de Roussillon, et Ridlindie, son épouse, donnent à l'abbaye de La Grasse divers biens dont Pézilla-La-Rivière, Fons Tentenata, situés dans le comté de Roussillon, avec leurs églises, leurs droits et leurs eaux, sous réserve d'usufruit viager.

Fac-similé

Texte

l.1 [Dum unusquisque in hoc saeculo de res suas donare debet propter remedium anime sue, ut ad] diem judicii ante tribunal domini nostri Jhesu Christi mereat invenire misericordiam, nos igitur, in Dei nomine, [Radulfo comiti et uxori sue Ralindes
l.2 certum quidem] manifestum est [enim quia placuit animis nostris et placet] nullius quoque cogentis imperio nec suadentis ingenuo sed propria expontanea hoc elegit nostra [bona voluntas ut] nos
l.3 [donare debemus alodem] nostrum, quod ita et facimus, villa que vocatur Peciliano cum terminis et limitibus et adfrontationes earum, cum ipso villariunculo que vocant Fonte Tentenata cum terminis et limitibus
l.4 [suis et] adfrontationes earum, sic donamus vel tradimus ad castro monasterii vel ad cenobii Sancte Marie que vocant Crassa. Et est ipse monasterius constructus inter duos pacos Karcasense et Narbonense
l.5 juxta fluvium Urbione. Et sic tradimus ad venerando abba Durando et ad cuncta congregatione supradicto istius monasterii, propter remedium animas nostras, ut ipsa sancta Dei jenitrix mereat intercedere
l.6 pro nobis ad Filium suum, ut nos mereamur audire vocem Domini ad diem judicii: Venite benedicti Patris mei. Et est ipse alodes supranominatus, et cum ipso vilariunculo, in comitatu Rosolionense. Dona-
l.7-mus nos ipsum alodem supranominatum ad prefacta casa Dei cum ipsas ecclesias qui ibidem sunt fundatas in onore sancti Saturnini et sancti Felicis, cum decimis et primiciis, id est in casis, casalibus, curtis, curtalibus, ortis,
l.8 ortalibus, reganeis et subreganeis, verdecariis, silvis, garriciis, pratis, pascuis, molendinis, aquis aquarumve decursibus earum, et ipsos caput aquis, et ipsos regos qui discurrunt de ipso castellare in terminio Corneliano
l.9 [et in terminio de Milliares], et in terminio de villa Sancti Felices ut tam presens Durando abba [vel ceteri succes]sores ut potestatem ipsa aqua prendere cum suo caput aquis, et cum suos [regos de Peciliano usqu]e ad ipso
l.10 castellare, et mittere faciant ipsa aqua in villa Peciliano vel in suo terminio ubi voluerint sine ulla dubitatione vel reservacione, vie ductibus vel reductibus, cum exio et regressia earum [et cum omne superpositum]
l.11 suum tam quisitum quam adinquirendum, tam rusticum quam ad urbanum, tam divisum quam adivisendum, totum et ab intecrum sicut superius insertum est, sic donamus nos ad domum [Sancte Marie vel ad Du]-
l.12-rando abba et ad congregatione illius monasterii, tam presentes quam et futuros, ut non pigent pro nobis orare, elemosina pauperum, stipendia monachorum, et luminaria concinanda sancta [Dei ecclesia. Et advenit]
l.13 nobis ista omnia de excomparatione. In ea vero racione dum nos vixerimus, teneamus et possideamus, usum fructum abeamus, potestatem non abeamus vindere, nec comutare, nec elienare, nec [nos, neque filii, neque]
l.14 nepoti mei, neque parentes, nec nullus homo per nostra voce neque per sua hereditate adinquiesitare presumat. Et dum vixerimus, per singulos annos et dies omnes decimas que ad ejus ecclesias [pertinent de suprano]-
l.15-minatum alodem, in potestate Sancta Maria vel ad ejus congregatione consista[n]t. Et post obitum vero nostrum ipsum alodem supranominatum remaneat ad filium meum Olibane, ex[cepto ipsas decimas in]
l.16 potestate Sancte Maria consistat. Dum tu vivis, teneat et possideas; post tuum quoqum discessum, remaneat ad domum Sancta Maria que vocant Crassa, sic superius in[scriptum est, ut] abeant [potestatem, tam]
l.17 presens abba quam et successores ejus, vindere, comutare vel elienare, et quiquit exinde facere vel judicare voluerint, in Dei nomine libera et firmissima [abeant potes]tatem [omnique tempore.
l.18 De repetitione vero si] quis donatores nos aut ulla subrogata persona qui contra hanc istam cartam donationis vel traditionis venerit ad inrumpen[dum, non valeat vindicare, sed in vinculo componat
l.19 vobis auri libras V et quoactus] absolvat, [et insuper ipsum alodem in duplo componere vobis faciat]. Facta carta donationis [iste in mense madii, anno VIo regnante
l.20 Carulo rege. Si]g[croix]num Radulfus comiti. Sig[croix]num Ridlindes qui hanc cartam donationem vel traditionem fecimus et testes firmare rogavimus.
l.21 BERA [subscripsit]. Siguinus [signum]. [signum] Undela presbiter [signum]. [chrisme] Unias [subscripsit]. Vuilafredus [subscripsit].
l.22 [Subscripsit] Salamon [subscripsit]. [Subscripsit] Ansebado [subscripsit]. [Subscripsit] Heles [signum]. Leopardus [subscripsit].
l.23 [Subscripsit]. FREDARIUS DIACHONUS qui hanc carta donatione scripsit et [ruche] sub die et anno quod supra.

Notes

ligne 2 : "ingenuo" pour "ingenio".

Bibliographie

MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 64-67, n° 39.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°3779 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3779»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3779/. Date de mise à jour : 29/03/12.