Carcassonne, AD Aude, H 11 n° 1
Numéro3769
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date19/01/779(fiabilité :édition)
LieuCompiègne(lat :Compendio regio palacio)
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche368 mm
Largeur en haut614 mm
Largeur en bas610 mm
AuteurCharlemagne, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de LA GRASSE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 unacum monachis suis infra aeremum in territorio Narbonense, super fluvium Orobionem, in loco nuncupante Novalitio, monasterium in honore sanctae Dei genetricis semperque virginis Mariae novo opere construxisset, ibique domus eclesiae et reliquas habitationes aedificasset et vineas plantasset, et campos ad laborandum vel prata de causa nostra fiscalium et
l.3 absentorum hominum accepisset, quod usque nunc, sicut adserit, cum aequitatis ordine absque ullius contrarietate se habere et possidere profitetur. Ideoque petiit caelsitudini no[st]rae, ut nos ei et monachis suis supradictum locum cum omni adjacentia ad se pertinentia, undecumque ipse et monachi sui ad praesens juste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, deinceps
l.4 ex nostra indulgentia in aelimosina nostra cedere et confirmare deberemus; cujus petitionem denegare noluimus, sed pro mercedis nostrae augmentum ita concessisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut neque vos neque juniores seu successoresque vestri memorato viro venerabili Nimfridio, abbati, aut successoribus
l.5 suis de supradicto loco, unde ad praesens ipse et monachi sui cum aequitatis ordine ac juste et rationabiliter vestiti esse noscuntur, inquietare aut calomniam generare nec aliquid exinde contra justitiam abstrahere aut minuare quoque tempore praesumatis, sed per hanc nostram auctoritatem atque confirmationem habeant
l.6 in aelemosina nostra omnique tempore concessum, ita ut eis melius delectet pro nobis et filiis ac filiabus nostris seu cuncta familia domus nostrae et [successoribus nostris] Domini misericordiam [implorare. Et ut haec nostrae concessionis et confirmationis] auctoritas firmior h[abeatur et diuturnis temporibus]
l.7 melius conservetur, manus nostrae signaculis subter eam roborare decrevimus et de anulo nostro sigillare jussimus.
l.8 [monogramme] Caroli[i ...?...].
l.9 [chrisme] Amalbertus [ad vicem Ercan]baldi [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.10 [Facta XIV kalendas februarii, anno XI, indictione Ia, regnante Carolo gloriosissimo rege. Actum Compendio regio palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen.]
Bibliographie
Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 6, Instr, col. 411-412, n° 1.
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 254, n° 189.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 32 (fac-similé).
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 18, p. 78-82, n° 667 (fac-similé p. 80-82).
MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 3-5, n° 1.
Responsable
J.-B. Renault
Comment citer cette notice
Acte n°3769 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°3769»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte3769/. Date de mise à jour : 12/11/14.